← 老普林尼

自然史

§2.25

彗星的分类形态预兆与恺撒彗星

老普林尼详述了彗星的诸般分类、外观形状、运行轨迹与观测时长,论及彗星通常作为凶兆的历史事例、奥古斯都视作吉兆并予以崇拜的恺撒彗星,以及关于彗星本质的不同学说。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.25

​cometas Graeci vocant, nostri crinitas, horrentes crine sanguineo et comarum modo in vertice hispidas. iidem pogonias quibus inferiore ex parte in speciem barbae longae promittitur iuba. acontiae iaculi modo vibrantur, ocissimo significatu. haec fuit, de qua quinto consulatu suo Titus Imperator Caesar praeclaro carmine perscripsit, ad hunc diem novissima visa. easdem breviores et in mucronem fastigatas xiphias vocavere, quae sunt omnium pallidissimae et quodam gladii nitore ac sine ullis radiis, quos et disceus, nomini similis, colore autem electro, raros e margine emittit.1 pitheus doliorum cernitur figura, in concavo fumidae lucis. ceratias cornus speciem habet, qualis fuit cum Graecia apud Salamina depugnavit. lampadias ardentes imitatur faces, hippeus equinas iubas, celerrimi motus atque in orbem circa se euntes. fit et candidus διὸς cometes, argenteo crine ita refulgens, ut vix contueri liceat, specieque humana dei effigiem in se ostendens. fiunt et hirci, villorum specie et nube aliqua circumdati. semel adhuc iubae effigies mutata in hastam est, Olympiade CVIII, urbis anno CCCCVIII. brevissimum quo cernerentur spatium VII dierum adnotatum est, longissimum CLXXX. Moventur autem aliae errantium modo, aliae inmobiles haerent, omnes ferme sub ipso septentrione aliqua eius parte non certa, sed maxime in candida, quae lactei circuli nomen accepit. Aristoteles tradit et simul plures cerni, nemini conpertum alteri, quod equidem sciam, ventos autem ab iis graves aestusve significari. fiunt et hibernis mensibus et in austrino polo, sed ibi citra ullum iubar. diraque conperta Aethiopum et Aegypti populis cui nomen aevi eius rex dedit Typhon, ignea specie ac spirae modo intorta, visu quoque torvo, nec stella verius quam quidam igneus nodus. sparguntur aliquando et errantibus stellis ceterisque crines. sed cometes numquam in occasura parte caeli est, terrificum magna ex parte sidus atque non leviter piatum,2 ut civili motu Octavio consule iterumque Pompei et Caesaris bello, in nostro vero aevo circa veneficium, quo Claudius Caesar imperium reliquit Domitio Neroni, ac deinde principatu eius adsiduum prope ac saevum. referre arbitrantur, in quas partes sese iaculetur aut cuius stellae vires accipiat quasque similitudines reddat et quibus in locis emicet:3 tibiarum specie musicae arti portendere, obscenis autem moribus in verendis partibus signorum, ingeniis et eruditioni, si triquetram figuram quadratamve paribus angulis ad aliquos perennium stellarum situs edat; venena fundere in capite septentrionalis austrinaeve serpentis. Cometes in uno totius orbis loco colitur in templo Romae, admodum faustus Divo Augusto iudicatus ab ipso, qui incipiente eo apparuit ludis, quos faciebat Veneri Genetrici non multo post obitum patris Caesaris in collegio ab eo instituto. namque his verbis in.... gaudium prodit is: Ipsis ludorum meorum diebus sidus crinitum per septem dies in regione caeli sub septemtrionibus est conspectum. id oriebatur circa undecimam horam diei clarumque et omnibus e terris conspicuum fuit. eo sidere significari vulgus credidit Caesaris animam inter deorum inmortalium numina receptam, quo nomine id insigne simulacro capitis eius, quod mox in foro consecravimus, adiectum est. haec ille in publicum; interiore gaudio sibi illum natum seque in eo nasci interpretatus est.4 et, si verum fatemur, salutare id terris fuit. Sunt qui et haec sidera perpetua esse credant suoque ambitu ire, sed non nisi relicta ab sole cerni; alii vero qui nasci umore fortuito et ignea vi ideoque solvi.

希腊人称之为彗星,我国人则称之为长发星,它们竦立着血红色的长发,在顶端如发丝般蓬乱。同样是希腊人,将从下部垂下宛如长须之鬃毛者称为髯彗星。枪彗星则如标枪般颤动,其预示应验极快;提图斯·恺撒皇帝在其第五次执政官任期内曾以名篇诗作详述此种彗星,这也是截至今日最新见到的。他们将同样形态但较短且聚敛为尖刃者称为剑彗星,在所有彗星中色最苍白,带有某种剑光且无任何芒线;名实相符、呈琥珀色的盘彗星亦仅从边缘稀疏地射出芒线。瓮彗星呈桶状,现于烟雾般光芒的凹处。角彗星具有牛角之形,犹如希腊在萨拉米斯奋战决战时所见。炬彗星仿若燃烧之火炬,马鬃彗星则宛如马鬃,运动极速且自绕成环。亦有一种白色的“宙斯彗星”,以银白之发熠熠生辉,令人难以直视,并以人形在自身中展现神灵的容貌。亦有山羊彗星,具粗毛之状且为某种云气所裹。迄今为止,鬃毛之形仅有一次化为长矛,乃在第108届奥林匹亚期、建城408年。彗星被观测到的最短时间据载为7日,最长者达180日。 有些彗星如游星般移动,有些则凝固不动,几乎所有彗星皆出现在北斗的正下方某处不定区域,但主要出现于得名“乳白圆环”的明亮区域。亚里士多德记载彗星可同时显现数颗——据我所知再无他人查实过此事——且由其预示着狂风或酷热。它们亦生成于冬季各月及南极天区,但在该处绝无任何光辉。埃塞俄比亚与埃及各族曾观测到一颗可怖之星,当时之王赐名为堤丰,呈火红之状且如螺线般盘卷,面相亦凶恶,与其说是真正的星宿,毋宁说是一团火结。有时游星及其他星宿亦散落发丝。但彗星绝不出于天之将落方位;大多而言乃是凶恐之星,且平息之代价绝非微小,如奥克塔维乌斯任执政官时的内乱,以及再度于庞培与恺撒之战时,而在我们时代则围绕着克劳狄乌斯·恺撒由此将帝国遗留给多米提乌斯·尼禄的投毒案,随之在其元首统治期间近乎连绵不绝且残暴地显现。他们认为,彗星向何方投射自身、或承接何星之威力、呈现何种相似之形以及于何处闪现,皆至关重要:若呈管乐之形则预兆音乐之艺,若现于星座之羞隐部位则预兆淫荡之风,若相对于恒星的某些位置形成等角的三角形或四方形则预兆才智与学问;若现于北蛇或南蛇之首,则倾注毒素。 彗星在全世界仅有一处在罗马的神殿中受供奉,乃因神君奥古斯都本人判定其对他极为吉利;当他方崛起之时,在父亲恺撒去世后不久、由其所设立的祭司团中为母神维纳斯举办赛会之际,此星赫然显现。盖他以如下言辞公表其喜悦:“正在我举行赛会的那些日子里,一颗长发星连续七日在北斗下方的天空区域被观测到。它大约在白天第十一时升起,明亮且在所有大地上皆清晰可见。民众相信该星标志着恺撒的灵魂已被列入不朽诸神之列,因此该标志便被加于其头部的塑像之上,随后我们便在广场上将其奉献。”此乃他公之于世之语;在内心的喜悦中,他将此星解释为专为他而诞生,而他自己亦在其中诞生。若我们道出实情,此星对于大地确曾是一大福佑。 有人认为这些星宿亦是永恒的,依各自轨道运行,但唯有被太阳留在后面时方被看见;另有人则认为它们是由偶发的湿气与火之力量所生成,因而最终消解散去。

语法注4 条
  1. 2.25quos et disceus, nomini similis, colore autem electro, raros e margine emittit

    关系代名词 quos 以紧接在前的 sine ullis radiis 中所含的 radios(光芒、芒线)为先行词,作动词 emittit 的宾语。副词 et 修饰 disceus,表“亦、也”,形成连续关系从句,意指圆盘彗星也与全无光芒的剑彗星类似,仅从边缘稀疏地射出芒线。

  2. 2.25non leviter piatum

    完成被动分词 piatum 与 sidus 保持性数格一致。动词 pio 原指通过宗教赎罪仪式以消除或禳解凶兆;此处与修饰语 non leviter(绝非轻微地,即付出惨重代价)构成弱陈法(litotes),指彗星带来的凶兆绝不能轻易平息,往往伴随着巨大的历史动荡与流血灾难。

  3. 2.25referre arbitrantur, in quas partes sese iaculetur aut cuius stellae vires accipiat quasque similitudines reddat et quibus in locis emicet

    非人称动词 refert(事关重大、有紧要关系)的不定式 referre 作为 arbitrantur 所支配的宾语从句(“宾格+不定式”结构)的主要动词。其后并列的四个间接疑问从句(in quas partes...、aut cuius stellae...、quasque... 与 et quibus...)共同充当 referre 的主语。

  4. 2.25interiore gaudio sibi illum natum seque in eo nasci interpretatus est

    动词 interpretatus est 支配两个并列的“宾格+不定式”结构作为宾语:sibi illum natum [esse] 与 seque in eo nasci。前者的代词 illum(指彗星)与后者的反身代词 se(奥古斯都本人)形成对称对置,表明他内心中认为这颗星是专为他而诞生,而他自己亦在此星之中获得新生与神性。

翻译:Gemini 3.8 Flash(2026-11-29 发布)・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0978.phi001.humanitext-lat2:2.25