- 底本
- Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0975.phi001.humanitext-lat2:appendix.14.1-appendix.14.33
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
富人夺走了穷青年的意中人,然而在迎亲遇暴风雨时,穷青年的毛驴将少女载回了他的住所,青年在同伴的祝贺与神恩的见证下与少女成婚。
Unam expetebant virginem iuvenes duo;
两个青年向同一位少女求婚;
Vicit locuples genus et formam pauperis.
富人胜过了穷人的出身与美貌。
Ut nuptiarum dictus advenit dies,
当定下的婚期来临时,
Amans dolorem quia non poterat perpeti,
那位钟情之人因不堪忍受痛苦,
Maerens propinquos contulit se in hortulos,
悲伤地避居到附近的一处园子中;
Quos ultra paulo1 villa splendida divitis
就在那园子不远处,富人华丽的庄园
Erat acceptura virginem e matris sinu,
准备从母亲的怀抱中迎来那位少女,
Parum ampla in urbe visa quod fuerat domus.2
因为城里的宅邸显得不够宽敞。
Pompa explicatur, turba concurrit frequens,
婚礼队伍出发了,人群络绎不绝地聚拢,
Et coniugalem praebet Hymenaeus facem.
许墨奈俄斯举起婚礼的火把。
Asellus autem, qui solebat pauperi
此时,一头平日里常为穷人载货谋生的
Quaestum referre, stabat portae in limine.
小毛驴正站在门槛前。
Illum puellae casu conducunt suae,
碰巧他们为了自己的姑娘租下了它,
Viae labores teneros ne laedant pedes.
免得路途劳顿伤害了她娇嫩的双脚。
Repente caelum, Veneris misericordia,
突然,出于维纳斯的怜悯,天空
Ventis movetur, intonat mundi fragor
被狂风撼动,苍穹轰鸣作响,
Noctemque densis horridam nimbis parat:
浓密的乌云酝酿出可怕的黑夜;
Lux rapitur oculis et simul vis grandinis
光明从眼中被夺去,与此同时倾盆而下的
Effusa trepidos passim comites dissipat,
冰雹将惊恐的送亲随从冲散到四面八方,
Sibi quemque cogens petere praesidium fuga.
迫使每个人各自仓皇逃命寻求庇护。
Asellus notum proximum tectum subit
小毛驴钻进了附近熟悉的屋舍下,
Et voce magna sese venisse indicat.
高声叫唤,宣告自己的到来。
Procurrunt pueri, pulchram aspiciunt virginem
家仆们跑出来,看见美丽的少女,
Et admirantur: deinde domino nuntiant.
惊叹不已;随后禀告了主人。
Inter sodales ille paucos accubans
主人正与少数几个同伴围坐宴饮,
Amorem crebris avocabat poculis.
借着一杯接一杯的美酒排解情愁。
Ubi nuntiatum est, recreatus gaudiis
一听通报,他在狂喜中振作起来,
Hortante Baccho et Venere, dulces perficit
在巴克科斯和维纳斯的鼓舞下,在同辈伙伴的
Aequalitatis3 inter plausus nuptias.
欢呼声中,完成了甜蜜的婚礼。
Quaerunt parentes per praeconem filiam;
父母通过传令官四处寻找女儿;
Novus maritus coniuge amissa dolet.
新郎则为失去新娘而悲痛欲绝。
Quid esset actum postquam populo innotuit,
事情的原委传遍百姓之后,
Omnes favorem comprobarunt caelitum.
人人都对天上诸神的恩典赞叹不已。
- appendix.14.6Quos ultra paulo
介词 ultra 后置于关系代名词 quos(先行词为前一行的 hortulos),为语序倒装(即 paulo ultra quos)。paulo 为差额夺格副词,修饰 ultra,意为“在那(园子)稍微过去一点的地方”。
- appendix.14.8Parum ampla in urbe visa quod fuerat domus
这是由原因连词 quod 后置而构成的语序交错(hyperbaton)。正常语序应为 quod domus in urbe parum ampla visa fuerat(“因为城里的宅第显得不够宽敞”)。
- appendix.14.29Aequalitatis
抽象名词 aequalitas(对等、同等)在此转指具体的人物(abstractum pro concreto),代指同辈、同龄的伙伴们(aequales)。inter plausus aequalitatis 意即“在同辈同伴们的喝彩声中”。
