- 底本
- Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0975.phi001.humanitext-lat2:4.5.1-4.5.49
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
一位父亲给三个女儿留下了附带吊诡条件的遗嘱,令法学家和母亲皆束手无策,最终伊索利用三人的癖好与天性提出反向分配法,化解了难题。
Plus esse in uno saepe quam in turba boni,1
常有一人之中的善见胜过众人,
Narratione posteris tradam brevi.
我将以一篇简短的故事传之后世。
Quidam decedens tres reliquit filias:
某人临终时留下了三个女儿:
Unam formosam et oculis venantem viros;
一个美貌动人,用眼神捕获男子;
At alteram lanificam et frugi rusticam;
另一个纺毛织线,勤俭而质朴;
Devotam vino tertiam et turpissimam.
第三个则嗜酒如命,且奇丑无比。
Harum autem matrem fecit heredem senex
这位老人立她们的母亲为继承人,
Sub condicione totam ut fortunam tribus
附带条件是要她将全部财产平均分给这三个人,
Aequaliter distribuat, sed tali modo:
但须依此种方式:
Ni data possideant aut fruantur;2 tum: simul
她们既不得保有,亦不得享用所予之物;并且,一旦
Habere res desierint, quas acceperint,
她们不再拥有所领受的物品,
Centena matri conferant sestertia.
就须各自向母亲交出十万塞斯退斯。
Athenas rumor implet. Mater sedula
流言传遍了雅典。焦虑的母亲
Iuris peritos consulit; nemo expedit
咨询了法学家;然而无人能解释,
Quo pacto non possideant, quod fuerit datum,
怎样才能既不占有、亦不享用所予之物,
Fructumve capiant; deinde quae tulerint nihil,
随后,分文未得的人
Quanam ratione conferant pecuniam.
又究竟如何能够交出这笔钱财。
Postquam consumpta est temporis longi mora,
在耗费了漫长的时间后,
Nec testamenti potuit sensus colligi,
遗嘱的原意仍无法被探明,
Fidem advocavit iure neglecto parens.
母亲便置法律于不顾,诉诸人情公理。
Seponit moechae vestem, mundum muliebrem,
她为荡妇分出华服、女用妆具、
Lavationem argenteam, eunuchos, glabros;
银质洗器、宦官与无须少年;
Lanificae agellos, pecora, villam, operarios,
为纺毛女分出小块田地、牲畜、庄园、雇工、
Boves, iumenta et instrumentum rusticum;
耕牛、驮畜及农具;
Potrici plenam antiquis apothecam cadis,
为嗜酒女分出装满老酒瓮的酒窖、
Domum politam et delicatos hortulos.
修饰精美的房屋以及宜人的小花园。
Sic destinata dare cum vellet singulis
当她打算将这些定好的财物分赠各人,
Et approbaret populus, qui illas noverat,
且深知这些女儿的民众也皆表赞许之时,
Aesopus media subito in turba constitit:
伊索忽然站在了人群当中:
O si maneret condito sensus patri,3
“啊,假若入土的父亲仍有感知,
Quam graviter ferret, quod voluntatem suam
看到雅典人竟无法解释他的意愿,
Interpretari non potuissent Attici!
他该会多么悲痛啊!”
Rogatus deinde solvit errorem omnium:
随后在众人的请教下,他解开了大家的迷惘:
Domum et ornamenta cum venustis hortulis
“请把房屋、饰物连同秀丽的花园
Et vina vetera date lanificae rusticae;
以及陈年老酒,赠给那质朴的纺毛女;
Vestem, uniones, pedisequos et cetera
华服、珍珠、侍从及余物,
Illi assignate vitam quae luxu trahit;
请划归那沉溺于奢华生活的女子;
Agros, buvile et pecora cum pastoribus
田地、牛栏以及带牧人的牲畜,
Donate moechae. Nulla poterit perpeti,
请赠给荡妇。绝无一人能够忍受
Ut moribus quid teneat alienum suis.4
持有与自己习性相违背之物。
Deformis cultum vendet ut vinum paret;
丑陋的女子必会变卖服饰去买酒;
Agros abiciet moecha ut ornatum gerat;
荡妇必会抛弃田地去置办盛装;
At illa gaudens pecore et lanae dedita
而那位喜好牲畜、专心纺毛的女子,
Quacumque summa tradet luxuriae domum.
不论价钱多少都会把奢华的宅邸转让出去。
Sic nulla possidebit quod fuerit datum,
如此,便无人会长久占有所赠之物,
Et dictam matri conferent pecuniam
并且从各自变卖物品所得之价金中,
Ex pretio rerum quas vendiderint singulae.
便可将规定的款项交还给母亲。”
Ita quod multorum fugit imprudentiam
就这样,许多人的疏忽所遗漏之事,
Unius hominis repperit sollertia.
却被一个人的机敏探寻了出来。
- 4.5.1Plus esse in uno saepe quam in turba boni
boni 为部分属格(partitive genitive),修饰句首的 plus。二者因倒装分隔(hyperbaton)而分列首尾。
- 4.5.10Ni data possideant aut fruantur
这里的 ni 为连词 ne 的古体或异体,引导表示条件/禁止的否定从句(“只要她们不占有……”)。异相动词 fruantur 支配所省略的夺格(与 data 相应)。
- 4.5.30condito patri
condito 为动词 condo(埋葬)的完成时被动分词与格阳性单数,修饰 patri。与 maneret 连用,作所有与格或利益/损害与格(“若已入土的父亲仍有知觉”)。
- 4.5.39Nulla poterit perpeti, / Ut moribus quid teneat alienum suis.
异相不定词 perpeti 作 poterit 的补足语。随后的 ut 从句充当 perpeti 的宾语从句。quid 为不定代词(相当于 aliquid),作 teneat 的宾语,被 alienum 修饰,alienum 进而支配与格 moribus suis。
