← 斐德罗

伊索寓言

§3.15.1-3.15.20

小羊与山羊:养育之恩胜于生身

小羊在山羊处吮乳,狗劝其回到生母身边,小羊反驳称养育之恩胜过生身之必然,说明恩义比血缘法理更能感服人心。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1

​Inter capellas agno balanti canis:1

在一群母山羊中,狗对一只咩咩叫的羊羔说:

​Stulte, inquit erras; non est hic mater tua;

“傻瓜,你搞错了;你的母亲不在这里;”

​Ovesque segregatas ostendit procul.

并指着远处分开的绵羊群。

​Non illam quaero, quae, cum libitum est, concipit,

“我寻找的不是那位凭一时喜好受孕、

5

​Dein portat onus ignotum certis mensibus,​Novissime prolapsam effundit sarcinam;

在固定的月份里怀着未知的重负、最后产下这滑落负荷的母亲;

​Verum illam, quae me nutrit admoto ubere

而是那位贴上乳房抚养我、

​Fraudatque natos lacte, ne desit mihi.

为了让我不致匮乏而剥夺亲生骨肉乳汁的母亲。”

​Tamen illa est potior quae te peperit. Non ita est.

“然而生你的那位毕竟更为尊贵。”“事实并非如此。

10

​Unde illa scivit niger an albus nascerer?

她从何得知我会生得黑还是白呢?

​Age porro: parere si voluisset feminam,

再进一步讲:即使她当时想要生个雌性,

​Quid profecisset, cum crearer masculus?​Beneficium sane magnum natali dedit,

但既然我被造成了雄性,那又有何益处呢?

​Ut exspectarem lanium in horas singulas!2

她在诞辰之际真算赐予了莫大的恩惠啊——竟然让我每时每刻都在等候屠夫的到来!

15

​Cuius potestas nulla in gignendo fuit,

在孕育之事上毫无支配力者,

​Cur hac sit potior3 quae iacentis miserita est

为何会优于这位怜悯卧地的我、

​Dulcemque sponte praestat benevolentiam?

甘愿给予甘美仁爱的母亲呢?”

​Facit parentes bonitas, non necessitas.

善心造就父母,而非血亲必然。

​His demonstrare voluit auctor versibus

作者意在通过这些诗行表明:

20

​Obsistere homines legibus, meritis capi.

人们往往抵抗法令,却会被恩德所征服。

语法注3 条
  1. 3.15.1Inter capellas agno balanti canis

    此句省略了与主语 canis 搭配的言说动词(如 ait 或 dixit),由下一行的 inquit 接续。agno balanti 作与格间接宾语。

  2. 3.15.14Ut exspectarem lanium in horas singulas

    此 ut 从句作 beneficium magnum 的同位/说明从句。由于其内容是被屠宰的厄运,在此构成极其鲜明的反讽(ironia)。

  3. 3.15.15Cuius potestas nulla in gignendo fuit, Cur hac sit potior

    关系从句 Cuius potestas... 倒装置于先行词(主句未明言的主语 illa)之前。hac 为比较夺格,指代养母山羊。连接法 sit 用于修辞性/审议性疑问句。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0975.phi001.humanitext-lat2:3.15.1-3.15.20