← 斐德罗

伊索寓言

§3.10.1-3.10.60

轻信致祸的家庭悲剧与奥古斯都的裁判

在论述轻信与不信之害后,作者讲述了一位家长因轻信谗言而误杀己子并自戕,其无辜寡妻最终蒙奥古斯都明察平反的悲剧实事。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1

​Periculosum est credere et non credere.

相信与不信皆具危险。

​Utriusque exemplum breviter exponam rei.

我且简述二者之例。

​Hippolytus obiit, quia novercae creditum est;

希波吕托斯殒命,因继母之言蒙信;

​Cassandrae quia non creditum, ruit Ilium.

卡珊德拉未蒙信任,伊利昂遂倾覆。

5

​Ergo exploranda est veritas multum, prius

故而真相务须深察,切勿

​Quam stulta prave iudicet sententia.

让愚妄之见抢先作出乖谬定夺。

​Sed fabulosa ne vetustate elevem,1

然而,免得我因传说般的久远而削弱〔论旨〕,

​Narrabo tibi memoria quod factum est mea.

我将向你叙述一件发生于我记忆之中的实事。

​Maritus quidam cum diligeret coniugem

有一位丈夫,深爱其妻,

10

​Togamque puram iam pararet filio,

正为儿子备制成年白袍,

​Seductus in secretum a liberto est suo,

却被其获释奴诱至僻静之处;

​Sperante heredem suffici se proximum.2

此奴仆正妄图被指定为下一位继承人。

​Qui cum de puero multa mentitus foret

他在捏造了许多关于少年的妄语,

​Et plura de flagitiis castae mulieris,

以及更多关于那位贞洁妇人的丑行之后,

15

​Adiecit id, quod sentiebat maxime

又添上一件他自知最能令动情之人痛心之事:

​Doliturum amanti, ventitare adulterum

即有奸夫频频往来,

​Stuproque turpi pollui famam domus.

可耻的通奸正败坏着家门清誉。

​Incensus ille falso uxoris crimine

丈夫为针对妻子的虚假罪名所激怒,

​Simulavit iter ad villam clamque in oppido

伪称前往乡间庄园,却悄然潜留邑中;

20

​Subsedit: deinde noctu subito ianuam

随后他在黑夜中突然闯进大门,

​Intravit, recta cubiculum uxoris petens,

径直奔向妻子的寝室;

​In quo dormire mater natum iusserat,

母亲为了更缜密地守护儿子成年的年岁,

​Aetatem adultam servans diligentius.

原本吩咐他睡于其中。

​Dum quaerunt lumen, dum concursant familia,

趁家奴们四处寻光奔走之时,

25

​Irae furentis impetum non sustinens

他不遏暴怒之冲动,

​Ad lectum vadit, temptat in tenebris caput.

走向床榻,在黑暗中摸索其头颅。

​Ut sentit tonsum,3 gladio pectus transigit,

一摸到头发已被剪短,便以利剑贯穿胸膛,

​Nihil respiciens, dum dolorem vindicet.4

丝毫不作顾惜,只图复仇雪痛。

​Lucerna allata, simul aspexit filium

待灯火移来,他一望见儿子

30

​Sanctamque uxorem dormientem cubiculo,

与寝室中熟睡的圣洁妻子——

​Sopita primo quae nil somno senserat;

她正沉睡于初眠之中,全然未曾察觉;

​Repraesentavit in se poenam facinoris

他便当场将罪行的刑罚施于自身,

​Et ferro incubuit, quod credulitas strinxerat.

扑倒在轻信所拔出的利刃之上。

​Accusatores postularunt mulierem

控告者们起诉该妇人,

35

​Romamque pertraxerunt ad centumviros.

将她押送罗马百人审判官席前。

​Maligna insontem deprimit suspicio,

因她拥有家财,

​Quod bona possideat. Stant patroni fortiter

险恶的嫌疑便压迫着无辜之人。 辩护士们奋勇挺立,

​Causam tuentes innocentis feminae.

捍卫这无罪妇人的诉讼。

​A Divo Augusto tunc petierunt iudices,

审判官们遂祈求奥古斯都神君,

40

​Ut adiuvaret iuris iurandi fidem,

请他协助恪守誓言之信义,

​Quod ipsos error implicuisset criminis.

因案情之疑云已使他们自身深陷迷惑。

​Qui postquam tenebras dispulit calumniae

奥古斯都驱散了谗谤之阴霾,

​Certumque fontem veritatis repperit:

探寻到了确凿之真相源头,遂道:

​Luat inquit poenas causa libertus mali;

“叫作恶肇端之获释奴服刑抵罪;

45

​Namque orbam nato simul et privatam viro

因我判定,这同时丧子失夫之人,

​Miserandam potius quam damnandam existimo.

更当怜悯而非定罪。”

​Quod si delata perscrutatus crimina

倘若这家长详查了呈报之罪状,

​Paterfamilias esset,5 si mendacium​Subtiliter limasset, a radicibus

若以细密之功磨去虚谎,

50

​Non evertisset scelere funesto domum.

便不致以此致命恶行自根柢倾覆门户。

​Nil spernat auris, nec tamen credat statim.

双耳莫轻视任何传闻,亦不可骤然信以为真。

​Quandoquidem et illi peccant, quos minime putes,

盖因你最意想不到之人亦会犯下过失,

​Et qui non peccant, impugnantur fraudibus.

而无过之人亦遭奸诈之侵害。

​Hoc admonere simplices etiam potest,

此事亦可告诫质朴之人,

55

​Opinione alterius ne quid ponderent:

莫以他人之见裁量万物;

​Ambitio namque dissidens mortalium

因凡人相互龃龉之私欲,

​Aut gratiae subscribit aut odio suo.

非附和私情,即助长偏私之怨怼。

​Erit ille notus quem per te cognoveris.

惟有凭你亲身洞识之人,方可算真正为人所知。

​Haec exsecutus sum propterea pluribus

我之所以多费辞墨阐述此事,

60

​Brevitate nimia quoniam quosdam offendimus.

乃因过于简练曾招致若干人之不悦。

语法注5 条
  1. 3.10.7fabulosa ne vetustate elevem

    否定目的从句(ne elevem),位于主句 narrabo 之前。此处 fabulosa 与夺格 vetustate 一致(“因传说般的久远”),动词 elevo 意为“削弱、减损(论旨的分量,省去宾语 rem 等)”,以对比前文的神话典故与后文亲历的真实事件。

  2. 3.10.12Sperante heredem suffici se proximum

    分词 sperante 支配宾格不定式结构(suffici se proximum)。反身代词 se 作不定式 suffici 的逻辑主语,proximum 作 heredem 的谓语性宾格,意为“希望自己被递补为顺位继承人”。

  3. 3.10.27Ut sentit tonsum

    由 ut 引导的时间状语从句(接直陈式现在时 sentit)。分词 tonsum 指代前一行的 caput,指被剪短的头发;丈夫凭摸到短发便误以为是成年的奸夫,未及细辨即痛下杀手。

  4. 3.10.28dum dolorem vindicet

    由 dum 引领并接虚拟式(vindicet)的从句,带有类似 dummodo 的条件或目的色彩,意为“只求能够雪耻复仇/只要平复了痛苦”。

  5. 3.10.47Quod si delata perscrutatus crimina Paterfamilias esset

    由 quod si(“若是……”)引导的与过去事实相反的虚拟条件句前件。过去完成时虚拟式谓语 perscrutatus esset 被插入语(delata ... crimina 及主语 Paterfamilias)拆开,形成倒装离析(hyperbaton);后件为 non evertisset。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0975.phi001.humanitext-lat2:3.10.1-3.10.60