← 彼特罗纽斯

萨蒂里孔

§87-88

美少年故事的结局与诸艺衰落之辩

欧莫尔普斯讲完了他在别迦摩诱骗美少年的荒唐结局,随后与叙述者一同探讨了因金钱贪欲导致绘画及诸般自由技艺衰落的现状。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§87

​Cum ob hanc offensam praeclusissem mihi aditum, quem feceram, iterum ad licentiam redii. Interpositis enim paucis diebus, cum similis casus nos in eandem fortunam rettulisset, ut intellexi stertere patrem, rogare coepi ephebum, ut reverteretur in gratiam mecum, id est ut pateretur satis fieri sibi, et cetera quae libido distenta dictat. At ille plane iratus nihil aliud dicebat nisi hoc: “aut dormi, aut ego iam dicam patri.” Nihil est tam arduum, quod non improbitas extorqueat. Dum dicit: “patrem excitabo,” irrepsi tamen et male repugnanti gaudium extorsi. At ille non indelectatus nequitia mea, postquam diu questus est deceptum se et derisum traductumque inter condiscipulos, quibus iactasset censum meum, “videris tamen”1 inquit “non ero tui similis. Si quid vis, fac iterum.” Ego vero deposita omni offensa cum puero in gratiam redii ususque beneficio eius in somnum delapsus sum. Sed non fuit contentus iteratione ephebus plenae maturitatis et annis ad patiendum gestientibus. Itaque excitavit me sopitum et “numquid vis?” inquit. Et non plane iam molestum erat munus. Utcunque igitur inter anhelitus sudoresque tritus, quod voluerat, accepit, rursusque in somnum decidi gaudio lassus. Interposita minus hora pungere me manu coepit et dicere: “quare non facimus?” tum ego totiens excitatus plane vehementer excandui et reddidi illi voces suas: 'aut dormi, aut ego iam patri dicam'"

由于这次得罪,我亲手堵塞了自己开辟的进路,但我再度重返放荡。因为过了几天之后,当类似的巧合将我们带入同样的境遇时,我一察觉到父亲在打鼾,便开始恳求美少年与我重归于好——也就是说,允许我向他做出补偿——以及积郁的情欲所驱使的其他诸般话语。但他显然十分恼怒,只反复说着这么一句话:“要么睡觉,要么我现在就去告诉父亲。”没有什么事是厚颜无耻所强取不到的。就在他说着“我要叫醒父亲”时,我还是潜入进去,从勉强抗拒的他身上强索了欢愉。但他对我的恶行也并非不感到快意,在长时间抱怨自己受了骗、遭了戏弄、并且在那些曾听他夸耀我财富的同窗面前丢了丑之后,他说道:“不过您自己看着办吧,我不会像您一样。如果您想要什么,就再来一次。”我放下了所有的不快,与少年和好如初,享受了他的恩惠后便沉沉睡去。然而,这位正值完全成熟、正当渴望承欢之年的美少年,并不满足于一次重复。于是他唤醒了熟睡的我,说道:“您还要什么吗?”而这项差事此刻还完全算不上令人厌烦。因此,无论如何,在喘息与汗水之中备受折腾之后,他得到了自己想要的东西,而我也在欢愉的疲惫中再度睡去。隔了不到一个小时,他开始用手戳我并说道:“我们为什么不做呢?”这时,被屡次弄醒的我当真勃然大怒,将他自己的原话摔还给他:“‘要么睡觉,要么我现在就去告诉你父亲。’”

§88

​Erectus his sermonibus consulere prudentiorem coepi aetates tabularum2 et quaedam argumenta mihi obscura simulque causam desidiae praesentis excutere, cum pulcherrimae artes perissent, inter quas pictura ne minimum quidem sui vestigium reliquisset. Tum ille “pecuniae” inquit "cupiditas haec tropica instituit. Priscis enim temporibus, cum adhuc nuda virtus placeret, vigebant artes ingenuae summumque certamen inter homines erat, ne quid profuturum saeculis diu lateret. Itaque herbarum omnium sucos Democritus expressit, et ne lapidum virgultorumque, vis lateret, aetatem inter experimenta consumpsit. Eudoxos in cacumine excelsissimi montis consenuit, ut astrorum caelique motus deprehenderet, et Chrysippus, ut ad inventionem sufficeret, ter elleboro animum detersit. Verum ut ad plastas convertar, Lysippum statuae unius lineamentis inhaerentem inopia extinxit, et Myron, qui paene animas hominum ferarumque aere comprehenderat, non invenit heredem. At nos vino scortisque demersi ne paratas quidem artes audemus cognoscere, sed accusatores antiquitatis vitia tantum docemus et discimus. Ubi est dialectica? Ubi astronomia? Ubi sapientiae cultissima via? Quis unquam venit in templum et votum fecit, si ad eloquentiam pervenisset? Quis, si philosophiae fontem attigisset? Ac ne bonam quidem mentem aut bonam valitudinem petunt, sed statim antequam limen Capitolii tangant, alius donum promittit, si propinquum divitem extulerit, alius, si thesaurum effoderit, alius, si ad trecenties sestertium3 salvus pervenerit. Ipse senatus, recti bonique praeceptor, mille pondo auri Capitolio promittere solet, et ne quis dubitet pecuniam concupiscere, Iovem quoque peculio exornat. Noli ergo mirari, si pictura defecit, cum omnibus diis hominibusque formosior videatur massa auri, quam quicquid Apelles Phidiasque, Graeculi delirantes, fecerunt.

受到这些谈话的鼓舞,我开始向这位见多识广的长者请教那些画作的年代和某些对我而言晦涩难懂的题材,同时探究当下萎靡不振的原因——毕竟最美好的技艺已经衰亡,其中绘画甚至未曾留下自身的丝毫痕迹。于是他说道:“对金钱的贪欲带来了这些剧变。因为在远古时代,当纯朴的美德仍受人喜爱时,自由之艺蓬勃发展,人们之间展开最激烈的竞争,唯恐任何造福百代的事物久久湮没无闻。因此,德谟克利特榨取了一切草本植物的汁液,为了不使矿石与树枝的功效隐没,在实验中耗尽了毕生岁月。欧多克索斯在极高的山巅终老,以便探明星辰与苍穹的运行;而克律西波斯为了足以胜任发明发现,曾三度用嚏根草洗涤心灵。不过转谈雕塑家吧:执着于单座雕像线条的留西波斯在赤贫中夭亡,而几乎用青铜捕捉到人与野兽灵魂的米隆,却未曾寻得继承人。然而我们沉溺于酒色之中,甚至不敢去研习既成的技艺,反而作为古代的指责者,只传授并学习恶习。辩证法何在?天文学何在?智慧最优雅的坦途何在?有谁曾踏入神庙,并许下誓愿若自己能臻于雄辩便予还愿?有谁为自己若能触及哲学之泉而许愿?甚至他们连健全的心灵或健康的体魄都不求,而是在踏上卡比托利欧的门槛之前,便有人许诺若自己能为富有的亲属送葬就奉献祭品,有人许诺若自己能挖出宝藏便还愿,有人许诺若自己能平安获得三千万塞斯退斯便进献。连身为正义与良善导师的元老院本身,也惯常向卡比托利欧许诺千磅黄金,且为了不让任何人对觊觎金钱有所犹疑,甚至用私财装点朱庇特。因此,若绘画衰亡,切莫惊奇,因为在众神与凡人眼中,一块金子都显得比阿佩莱斯和菲狄亚斯这两个发疯的希腊小子所创作的任何杰作更为美丽。”

语法注3 条
  1. 87videris tamen

    videris 为完成时虚拟语气或将来完成时直陈式第二人称单数,在此作惯用表达(“不过您自己看着办吧”),表达少年的让步并带有将后果归于对方的讽刺口吻。

  2. 88consulere prudentiorem coepi aetates tabularum

    动词 consulere 接双宾格:表示被请教者的 prudentiorem 与表示请教内容的 aetates tabularum et quaedam argumenta,意为“就画作的年代向更具见识者请教”。

  3. 88ad trecenties sestertium

    trecenties 为数词副词,省略了 centena milia(十万);sestertium 为属格复数(sestertiorum 的缩略形),共同构成表示“300 × 10万 = 3000万塞斯退斯”巨额款项的罗马习惯表达法。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:87-88