- 底本
- Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:27-29
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
恩科尔庇乌斯等人在浴室目睹了富豪特里马尔基奥的怪诞举止,并随之前往其豪宅,对门房、恶犬警示及长廊上的自传性壁画赞叹不已。
Nos interim vestiti errare coepimus immo iocari magis et circulis accedere, cum subito videmus1 senem calvum, tunica vestitum russea, inter pueros capillatos ludentem pila. Nec tam pueri nos, quamquam erat operae pretium, ad spectaculum duxerant, quam ipse pater familiae, qui soleatus pila prasina exercebatur. Nec amplius eam repetebat quae terram contigerat, sed follem plenum habebat servus sufficiebatque ludentibus. Notavimus etiam res novas. Nam duo spadones in diversa parte circuli stabant, quorum alter matellam tenebat argenteam, alter numerabat pilas, non quidem eas quae inter manus lusu expellente vibrabant, sed eas quae in terram decidebant. Cum has ergo miraremur lautitias, accurrit Menelaus et “Hic est” inquit “apud quem cubitum ponetis,2 et quidem iam principium cenae videtis.” Et iam non loquebatur Menelaus cum Trimalchio digitos concrepuit, ad quod signum matellam spado ludenti subiecit. Exonerata ille vesica aquam poposcit ad manus, digitosque paululum adspersos in capite pueri tersit.
在此期间,我们穿好衣服开始闲逛,或者说更多地是一边开玩笑一边凑近聚集的人群;这时突然看见一位身穿红褐色短袍的秃顶老人,正在一帮留着长发的僮仆中间玩球。吸引我们驻足观看的并非那些少年,尽管这也值得一看,而是这位家主本人;他脚穿拖鞋,正用一只绿色的球锻炼身体。他绝不再去捡触碰过地面的球,而是一名奴隶拿着满满一口袋球,不断供应给玩球者。我们还注意到了一些新鲜事:两名阉人分别站在人群圈子的不同两侧,其中一人拿着银便壶,另一人则在数球——数的可不是那些在击打飞舞中自众人双手间穿梭的球,而是掉落在地上的球。正当我们对这种阔绰豪奢惊叹不已时,梅内劳斯跑过来说道:“这位就是你们将要在他身边入席就座的人,而且你们现在看到的正是晚宴的开端。” 梅内劳斯已不再说话时,特里马尔基奥便打响了手指,阉人听到这个暗号,便把便壶塞到了正在玩球的他身下。排空膀胱后,他要水净手,把稍稍沾湿的手指在一个僮仆的头上擦干。
Longum erat singula excipere. Itaque intravimus balneum, et sudore calfacti momento temporis ad frigidam eximus. Iam Trimalchio unguento perfusus tergebatur, non linteis, sed palliis ex lana mollissima factis. Tres interim iatraliptae in conspectu eius Falernum potabant, et cum plurimum rixantes effunderent, Trimalchio hoc suum propinasse3 dicebat. Hinc involutus coccina gausapa lecticae impositus est praecedentibus phaleratis cursoribus quattuor et chiramaxio, in quo deliciae eius vehebantur, puer vetulus, lippus, domino Trimalchione deformior. Cum ergo auferretur, ad caput eius symphoniacus cum minimis tibiis accessit et tanquam in aurem aliquid secreto diceret, toto itinere cantavit. Sequimur nos admiratione iam saturi et cum Agamemnone ad ianuam pervenimus, in cuius poste libellus erat cum hac inscriptione fixus: “Quisquis servus sine dominico iussu foras exierit, accipiet plagas centum.” In aditu autem ipso stabat ostiarius prasinatus, cerasino succinctus cingulo, atque in lance argentea pisum purgabat. Super limen autem cavea pendebat aurea, in qua pica varia intrantes salutabat.
要把每件事一一详述实在太过冗长。于是我们进入了浴室,在汗水中蒸热后,转眼间便出去到了冷水浴池。此时特里马尔基奥已被泼洒了香膏,人们正在替他擦拭,用的不是亚麻布,而是极柔软的羊毛织成的斗篷。在此期间,三名按摩师在他眼前饮用着法莱尔努斯酒,当他们吵闹着洒出大半时,特里马尔基奥便说这是在为他的健康干杯。随后,他裹上一件绯红色的粗毛斗篷,被抬上了轿子;前面走着四名佩戴胸牌饰物的开路奴隶,以及一辆由人力拉动的小车,上面载着他的宠童——一个面容见老、眼角生眵、比主人特里马尔基奥还要丑陋的少年。当他被抬走时,一名手持极小短笛的乐师走到他头旁,全程吹奏不停,仿佛在贴着他的耳朵密语。我们已被惊奇之情填得满满当当,紧随其后,同阿伽门农一道来到了正门前;门柱上钉着一块写有如下告示的标牌:“凡未经主人命令擅自外出之奴隶,当受鞭笞一百下。” 在入口处正站着一个身穿翠绿衣袍、系着樱桃色腰带的门房,在一只银盘里剥着青豆。门槛上方挂着一只金鸟笼,里面有一只斑斓的喜鹊向进门的人致意问候。
Ceterum ego dum omnia stupeo, paene resupinatus crura mea fregi. Ad sinistram enim intrantibus4 non longe ab ostiarii cella canis ingens, catena vinctus, in pariete erat pictus superque quadrata littera scriptum “Cave canem.” Et collegae quidem mei riserunt, ego autem collecto spiritu non destiti totum parietem persequi. Erat autem venalicium cum titulis pictum, et ipse Trimalchio capillatus caduceum tenebat Minervaque ducente Romam intrabat. Hinc quemadmodum ratiocinari didicisset, denique dispensator factus esset, omnia diligenter curiosus pictor cum inscriptione reddiderat. In deficiente vero iam porticu levatum mento5 in tribunal excelsum Mercurius rapiebat. Praesto erat Fortuna cornu abundanti copiosa et tres Parcae aurea pensa torquentes. Notavi etiam in porticu gregem cursorum cum magistro se exercentem. Praeterea grande armarium in angulo vidi, in cuius aedicula erant Lares argentei positi Venerisque signum marmoreum et pyxis aurea non pusilla, in quo barbam ipsius conditam esse dicebant. Interrogare ergo atriensem coepi, quas in medio picturas haberent. “Iliada et Odyssian” inquit “ac Laenatis gladiatorium munus.” Non licebat multaciam considerare
至于我,在对一切目瞪口呆之际,险些仰天跌倒摔断双腿。因为在进门左手侧,离门房的狭室不远处,墙上画着一条被铁链拴着的巨犬,上面用正方大字写着:“小心恶犬。” 我的同伴们都笑了起来,我则喘定气息后,继续仔细观摩整面墙壁。那里画着带有说明的奴隶交易市场,长发的特里马尔基奥本人手执双蛇杖,在密涅瓦的引领下进入罗马。接着,这位精细的画家配以铭文,翔实再现了他如何学会算账、最终成为管家的全过程。而在柱廊快要延伸到尽头之处,墨丘利正托着他的下巴,将他提携到高耸的裁判席上。一旁站着手持丰饶之角、财富丰盈的福尔图娜女神,以及纺着金色羊毛的三位命运女神。我还注意到柱廊里有一队开路奴隶正跟随教练进行训练。此外,我看见角落里有一个大橱柜,里面的小龛中供奉着银制的拉尔神像、一座大理石的维纳斯雕像,以及一个不算小的金匣子,据说里面保存着他本人的胡须。于是我开始询问门厅总管,中间画的是什么图画。他回答说:“《伊利亚特》和《奥德赛》,还有莱纳斯的角斗士表演。” 只是当时不允许再详细观看更多了。
- 27cum subito videmus
所谓“倒置的cum从句”(cum inversum)。主要事件(突然看见秃顶老人)由带有直陈式历史现在时动词(videmus)的cum从句引出,而前面的主句则仅交代背景情境。
- 27apud quem cubitum ponetis
短语 cubitum ponetis(源自 cubitus,“手肘”)是古罗马斜倚就餐的习用表达,字面意为“你们将在他那里搁下臂肘”,即“在他家入席就座”。
- 28hoc suum propinasse
带不定式句结构,省略了宾格主语(eos)。动词 propinare 意为“举杯祝酒”;特里马尔基奥诙谐地宣称按摩师打架洒出的酒(hoc)是为他的健康(suum)而干杯的。
- 29Ad sinistram enim intrantibus
intrantibus 为现在分词的与格复数,用作视点与格或方位与格,表示“从进入者的视角来看,在左侧”。
- 29levatum mento
mento 为手段或部位夺格。托起下巴(mentum)的动作象征着神明赐予恩宠、提携并助其飞黄腾达的优越而亲昵的姿态。
