- 底本
- Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:140-141
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
年老的遗产猎人菲洛墨拉将儿女送至欧摩尔普斯门下,欧摩尔普斯假称有病并借仆人之力与女儿私通,恩科尔庇俄斯亦展示其恢复的男性雄风;随后,欧摩尔普斯立下遗嘱,要求追逐遗产者必须当众分食其尸身方可继承遗产。
Matrona inter primas honesta, Philomela nomine, quae multas saepe hereditates officio aetatis extorserat, tum anus et floris exstincti, filium filiamque ingerebat orbis senibus, et per hanc successionem artem suam perseverabat extendere. Ea ergo ad Eumolpum venit et commendare liberos suos eius prudentiae bonitatique credere se et vota sua.1 Illum esse solum in toto orbe terrarum, qui praeceptis etiam salubribus instruere iuvenes quotidie posset. Ad summam, relinquere se pueros in domo Eumolpi, ut illum loquentem audirent quae sola posset hereditas iuvenibus dari. Nec aliter fecit ac dixerat, filiamque speciosissimam cum fratre ephebo in cubiculo reliquit simulavitque se in templum ire ad vota nuncupanda. Eumolpus, qui tam frugi erat ut illi etiam ego puer viderer, non distulit puellam invitare ad pigiciaca sacra. Sed et podagricum se esse lumborumque solutorum omnibus dixerat, et si non servasset integram simulationem, periclitabatur totam paene tragoediam evertere.2 Itaque ut constaret mendacio fides, puellam quidem exoravit, ut sederet super commendatam bonitatem, Coraci autem imperavit, ut lectum, in quo ipse iacebat, subiret positisque in pavimento manibus dominum lumbis suis commoveret. Ille lente parebat imperio puellaeque artificium pari motu remunerabat. Cum ergo res ad effectum spectaret, clara Eumolpus voce exhortabatur Coraca, ut spissaret officium. Sic inter mercennarium amicamque positus senex veluti oscillatione ludebat. Hoc semel iterumque ingenti risu, etiam suo, Eumolpus fecerat. Itaque ego quoque, ne desidia consuetudinem perderem, dum frater sororis suae automata per clostellum miratur, accessi temptaturus, an pateretur iniuriam. Nec se reiciebat a blanditiis doctissimus puer, sed me numen inimicum ibi quoque invenit “Dii maiores sunt, qui me restituerunt in integrum Mercurius enim, qui animas ducere et reducere solet, suis beneficiis reddidit mihi, quod manus irata praeciderat,3 ut scias me gratiosiorem esse quam Protesilaum aut quemquam alium antiquorum.” Haec locutus sustuli tunicam Eumolpoque me totum approbavi. At ille primo exhorruit, deinde ut plurimum crederet, utraque manu deorum beneficia tractat “Socrates, deorum hominumque, gloriari solebat, quod nunquam neque in tabernam conspexerat nec ullius turbae frequentioris concilio oculos suos crediderat. Adeo nihil est commodius quam semper cum sapientia loqui.” “Omnia” inquam “ista vera sunt; nec ulli enim celerius homines incidere debent in malam fortunam, quam qui alienum concupiscunt. Unde plani autem, unde levatores viverent, nisi aut locellos aut sonantes aere sacellos pro hamis in turbam mitterent? Sicut muta animalia cibo inescantur, sic homines non caperentur nisi spei aliquid morderent”..
有一位名列前茅的体面妇人,名叫菲洛墨拉。她早年常凭青春时的奉侍敲诈得许多遗产,如今人老珠黄,青春已逝,便把一双儿女硬塞给无嗣的老人,企图通过这种代际相传的方式延续自己的营生。因此她来到欧摩尔普斯跟前,将子女托付给他的明智与善良,将自己及其心愿托付给他。她说,在全世界唯有他一人能够每天用有益的教诲训导年轻人。总之,她把孩子们留在欧摩尔普斯府上,是为了让他们聆听他的教诲,而这是能够留给年轻人的唯一遗产。她言出必行,把极为娇艳的女儿同处于青年期的弟弟留在了卧房里,自己则假装去神庙还愿。欧摩尔普斯是个如此节制之人,以至于在他看来连我都算个孩子,他毫不耽搁地邀请这姑娘行后窍之秘仪。但他曾向所有人宣称自己患有痛风且腰肢乏力,若不保持天衣无缝的伪装,他便冒着几乎倾覆整场戏剧的危险。因此,为了使谎言保持可信,他央求那姑娘跨坐在被托付的善良之上,却命令科拉克思钻进他自己躺着的小床下,双手撑地,用他自己的腰肢带动主人摇晃。科拉克思慢腾腾地听从命令,以同样节奏的动作回报姑娘的巧计。当事情接近功成圆满之时,欧摩尔普斯高声催促科拉克思加快动作。就这样,夹在雇工与情人之间的老汉宛如荡秋千般嬉戏。欧摩尔普斯在包括他自己在内的哄堂大笑中,一次又一次地这般胡闹。因此,我为了不因怠惰而荒废习惯,趁着弟弟透过锁孔惊叹姐姐那傀儡般的动作时,也凑上前去,试图试探他是否愿意顺从侵犯。这个极懂风月的少年并未拒绝我的讨好,但那怀有敌意的神明也在那里找上了我。“使我复原的是更伟大的神明;因为惯常引渡并招回亡魂的墨丘利,凭借其恩德将那愤怒之手斩落之物归还于我,好让你知道,我比普洛忒西拉俄斯或任何古人都更蒙受神恩。”说完这番话,我撩起短袍,将全身展示给欧摩尔普斯看。但他起初惊骇退缩,随后为了确信无疑,用双手抚弄起诸神的恩赐。“受神明与凡人敬仰的苏格拉底曾惯常夸耀,自己从未向酒肆张望过一眼,也从未将目光托付给任何稠密的人群聚会。由此可见,没有什么比时刻与智慧交谈更为有益的了。”我说:“你说的这一切全都是真的;因为没有哪种人比贪图他人钱财者应当更快陷入厄运。然而,若不把钱匣或装满钱币叮当作响的袋子当作鱼钩抛向人群,江湖骗子和扒手又靠什么维生呢?正如哑口无言的牲畜被食物诱捕一样,人们若不咬上一点希望的鱼饵,也是绝不会上钩的。”
Ex Africa navis, ut promiseras, cum pecunia tua familia non venit. Captatores iam exhausti liberalitatem imminuerunt. Itaque aut fallor, aut fortuna communis coepit redire ad paenitentiam tuam” “Omnes, qui in testamento meo legata habent, praeter libertos meos hac condicione percipient, quae dedi, si corpus meum in partes conciderint et astante populo comederint” “Apud quasdam gentes scimus adhuc legem servari, ut a propinquis suis consumantur defuncti, adeo quidem, ut obiurgentur aegri frequenter, quod carnem suam faciant peiorem. His admoneo amicos meos, ne recusent quae iubeo, sed quibus animis devoverint spiritum meum, eisdem etiam corpus consumant”... Excaecabat pecuniae ingens fama oculos animosque miserorum. “ Gorgia paratus erat exsequi ” “De stomachi tui recusatione non habeo quod timeam. Sequetur imperium, si promiseris illi pro unius horae fastidio multorum bonorum pensationem. Operi modo oculos et finge te non humana viscera sed centies sestertium comesse. Accedit huc, quod aliqua inveniemus blandimenta, quibus saporem mutemus. Neque enim ulla caro per se placet, sed arte quadam corrumpitur et stomacho conciliatur averso. Quod si exemplis quoque vis probari consilium, Saguntini oppressi ab Hannibale humanas edere carnes,4 nec hereditatem exspectabant. Petelini idem fecerunt in ultima fame, nec quicquam aliud in hac epulatione captabant, nisi tantum ne esurirent. Cum esset Numantia a Scipione capta, inventae sunt matres, quae liberorum suorum tenerent semesa in sinu corpora”
……“正如你所承诺的那样,从非洲运载你的钱财与家奴的船只并未到来。那些已耗尽家财的遗产猎人们减少了馈赠。因此,要么是我看错了,要么就是大家的命运正开始转变成对你的懊悔。”“凡在我的遗嘱中分得遗产的人,除我的获释奴外,必须在此条件下接受我所给予之物:他们须将我的尸身剁成肉块,并在民众环伺之下将其吃尽。”“我们知道,在某些部族中至今仍保留着死者由亲属吃掉的习俗,甚至病人常常因使自己的肉变质而遭到斥责。我以这些例子告诫我的朋友们,切莫拒绝我的命令,却要用当初诅咒我灵魂的同样热情,把我的肉体也吞吃干净。”……巨额钱财的传闻蒙蔽了这些可怜人的眼睛与心智。“戈尔吉阿斯准备遵命执行。”“对于你胃部的抗拒,我毫无所惧。只要你向它许诺用无尽的财富来补偿这一小时的恶心,它就会听从指挥。你只需闭上双眼,想象自己吞食的不是人肉,而是一千万塞斯忒斯银币。此外,我们还会找到某些调料来改变风味。因为没有任何肉食单凭自身能让人悦口,都是靠某种烹饪技巧加以调制,从而使厌恶的胃口乐于接纳。倘若你还想用事例来证明这一计策:当年被汉尼拔围困的萨贡托人吞食了人肉,却并未指望得到遗产;佩特利亚人在极度饥荒中也做过同样的事,他们在这场宴飨中除不再挨饿外别无所求;当努曼提亚被西庇阿攻克时,甚至发现有母亲在怀中紧抱着自己孩子被啃食了一半的遗骸。”
- 140commendare liberos suos eius prudentiae bonitatique credere se et vota sua
不定式 commendare 与 credere 既可视为紧接 venit 之后的历史不定式以生动表现连续动作,亦可理解为省去了言说动词(如 dixit)的间接引语不定式。后文(Illum esse solum...)亦顺承此间接引语的“对格加不定式”结构。
- 140si non servasset integram simulationem, periclitabatur totam paene tragoediam evertere
在以过去完成时虚拟式(servasset)构成的非真实条件句的结句中,使用了直陈式未完成过去时 periclitabatur 而非虚拟式。此修辞手法突出了破绽的迫在眉睫与几乎不可避免的确定性。
- 140quod manus irata praeciderat
关系代名词 quod 的先行词作为前句 reddidit mihi 的宾语被省略。动词 praecido(斩落)并非指生理上的实际切除,而是夸张、比喻性地指代因愤怒的神明(普里阿普斯)之手而丧失的勃起机能与性能力。
- 141Saguntini oppressi ab Hannibale humanas edere carnes
edere 并非现在时不定式,而是动词 edo(吃)的直陈式完成时第三人称复数形式 edēre(= ederunt)。在列举历史先例的语境中,它充当主句谓语,陈述“食用了人肉”这一过去事实。
