← 彼特罗纽斯

萨蒂里孔

§124

内战诗篇终章与抵克罗顿行骗

内战史诗以诸神分立阵营、不和女神自地府升起煽动各方全面混战而告终;欧摩尔普斯吟咏完毕后,一行人抵达克罗顿,并成功用伪装身份蒙骗了当地的捕猎遗产者。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
124

​Ergo tanta lues divum quoque numina vicit, consensitque fugae caeli timor. Ecce per orbem mitis turba deum terras exosa furentes deserit atque hominum damnatum avertitur agmen. Pax prima ante alias niveos pulsata lacertos1 abscondit galea victum caput atque relicto orbe fugax Ditis petit inplacabile regnum. Huic comes it submissa Fides et crine soluto Iustitia ac maerens lacera Concordia palla. At contra, sedes Erebi qua rupta dehiscit, emergit late Ditis chorus, horrida Erinys et Bellona minax facibusque armata Megaera Letumque Insidiaeque et lurida Mortis imago. Quas inter Furor, abruptis ceu liber habenis, sanguineum late tollit caput oraque mille vulneribus confossa cruenta casside velat; haeret detritus laevae Mavortius umbo innumerabilibus telis gravis, atque flagranti stipite dextra minax terris incendia portat. Sentit terra deos mutataque sidera pondus quaesivere suum; namque omnis regia caeli in partes diducta ruit. Primumque Dione Caesaris acta sui ducit, comes additur illi Pallas et ingentem quatiens Mavortius hastam. Magnum cum Phoebo soror et Cyllenia proles excipit ac totis similis Tirynthius actis.2 Intremuere tubae ac scisso Discordia crine extulit ad superos Stygium caput. Huius in ore concretus sanguis, contusaque lumina flebant, stabant aerati scabra rubigine dentes, tabo lingua fluens, obsessa draconibus ora, atque inter torto laceratam pectore vestem sanguineam tremula quatiebat lampada dextra. ” “” “ Haec ut Cocyti tenebras et Tartara liquit, alta petit gradiens iuga nobilis Appennini, unde omnes terras atque omnia litora posset aspicere ac toto fluitantes orbe catervas, atque has erumpit furibundo pectore voces:3 Sumite nunc gentes accensis mentibus arma, sumite et in medias immittite lampadasurbes. Vincetur, quicunque latet; non femina cesset, non puer aut aevo iam desolata senectus; ipsa tremat tellus lacerataque tecta rebellent. Tu legem, Marcelle, tene. Tu concute plebem, Curio. Tu fortem ne supprime, Lentule, Martem. Quid porro tu, dive, tuis cunctaris in armis, non frangis portas, non muris oppida solvis thesaurosque rapis? Nescis tu, Magne, tueri Romanas arces? Epidamni moenia quaere Thessalicosque sinus humano sanguine tingue.' Factum est in terris, quicquid Discordia iussit. ” “” Cum haec Eumolpos ingenti volubilitate verborum effudisset, tandem Crotona intravimus. Ubi quidem parvo deversorio refecti, postero die amplioris fortunae domum quaerentes incidimus in turbam heredipetarum sciscitantium, quod genus hominum aut unde veniremus.4 Ex praescripto ergo consilii communis exaggerata verborum volubilitate, unde aut qui essemus, haud dubie credentibus indicavimus. Qui statim opes suas summo cum certamine in Eumolpum congesserunt. Certatim omnes heredipetae muneribus gratiam Eumolpi sollicitant

因此,如此巨大的灾祸甚至压倒了诸神的神威,上天的恐惧亦顺应了逃亡。看哪,在全世界,温和的诸神因厌弃狂暴的大地而离弃它,避开这注定毁灭的人群。 “和平”在诸神中首当其冲,捶击着雪白的手臂,以头盔遮蔽战败的头颅,抛离尘世,仓皇奔向冥王不可动摇的王国。 作其同伴者,乃是垂首的“信义”、披头散发的“正义”,以及身着破烂长袍哀恸的“和谐”。 而在另一侧,厄瑞玻斯的居所破碎洞开之处,冥王的队众浩荡涌现:可怕的复仇女神、充满威胁的贝尔罗娜、手持火炬全副武装的墨盖拉,以及“毁灭”、“阴谋”与惨白的“死亡之相象”。 在他们当中,“狂暴”仿佛挣脱了断缰的拘束,昂起血染的头颅,用沾满血迹的头盔遮住那被刺穿千百创口的脸面; 战神剥蚀的盾牌依附在左臂,沉重地扎满无数投枪,右手挥舞着燃烧的火炬,威胁着将烈火带向人间。 大地感知到了诸神,变易的星辰摇摇欲坠地探寻着自身的平衡;因为上天的整座王宫已分裂为阵营而倾覆。首先是狄俄涅引领导向她恺撒的事业,帕拉斯与挥动巨矛的战神作为同伴紧随其后; 大庞培则由福玻斯、其妹、库勒涅的后裔,以及在所有伟业上皆与之相似的梯林斯英雄所接应。 号角震颤,“不和”撕裂秀发,将斯提克斯的头颅伸向地上的活人。其口边凝结着块血,瘀伤的双眼流下泪水,青铜色的牙齿蒙着粗糙的锈斑,舌头滴落污血腐汁,毒蛇环绕面颊;在扭曲胸前撕破的衣袍间,她用颤抖的右手挥舞着染血的火炬。 ―― 当她离开了科库托斯的幽暗与塔耳塔罗斯,便迈步前往崇峻的亚平宁山脊,自那里她可以俯瞰所有的土地与海岸,以及游移于全世的军旅;她从疯狂的胸膛中迸发出这些呼号: ‘各族啊,如今怀着狂热的心灵执起武器吧,执起武器,向城镇中央投掷火把! 隐匿者必被降服;无论妇人,抑或幼童,或是已被岁月遗弃的风烛残年,皆不可休止; 让大地自身震颤,让摧毁的屋宇再度反叛。 你,马耳凯路斯,守住法令!你,库里奥,煽动平民!你,伦图卢斯,切勿压制骁勇的军神! 此外,神圣的恺撒啊,你为何在武器中迟疑,为何不砸碎城门,拆毁城墙荡平市镇,抢掠财宝?庞培啊,你难道不知如何守卫罗马的堡垒?去寻找埃庇达姆诺斯的城垣,用人类的鲜血浸染色萨利的港湾!’ 凡“不和”所敕令之事,在人间皆已应验。 ―― 当欧摩尔普斯以滔滔不绝之势倾泻完这番话后,我们终于抵达了克罗顿。在一间小客栈略作休整后,次日我们为寻访更为显赫富裕的府邸,撞上了一群捕猎遗产者,他们打听我们是何等人、从何处来。于是,依循预先商定的计谋,我们以极其浮夸的多言,毫不费力地向深信不疑的他们交代了身世与来处。他们随即以极大的争竞将自己的财富倾注给欧摩尔普斯。众捕猎遗产者争先恐后地献上厚礼,巴结讨好欧摩尔普斯。

语法注4 条
  1. 124niveos pulsata lacertos

    pulsata 为被动分词,lacertos 为希腊式对格(关系/限定对格),表“捶打着她雪白的手臂”(表哀悼之动作)。亦可将其视作具有中间态意味的分词后接直接宾语。

  2. 124totis similis Tirynthius actis

    Tirynthius(梯林斯人,即赫拉克勒斯)为主语,totis ... actis 既可解释为限定夺格(“在所有作为上相似”),亦可看作形容词 similis 所支配的与格。语境上将赫拉克勒斯的功业与庞培的赫赫战功并提比拟。

  3. 124has erumpit furibundo pectore voces

    不及物动词 erumpere 在此接对格宾语 has ... voces,作及物动词用,意为“(从胸中)迸发出这些话语”。这是诗歌中表现剧烈情绪爆发的引申及物用法。

  4. 124quod genus hominum aut unde veniremus

    由现在分词 sciscitantium 所引出的间接疑问从句。表语名词短语 quod genus hominum(承前省略 essemus)与疑问副词从句 unde veniremus 由连词 aut 并列连接,转换为直接引语即为“你们是何许人,抑或自何处来?”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:124