← 彼特罗纽斯

萨蒂里孔

§121-122

破灭的预言与凯撒进军演说

福尔图娜回应冥王迪斯,预言了罗马即将到来的浩劫,天地间随之出现恐怖的凶兆。凯撒见状越过阿尔卑斯山,向将士发表进军意大利的内战演说,并获得了吉兆。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
121

​Haec ubi dicta dedit, dextrae coniungere dextram conatus rupto tellurem solvit hiatu. Tunc Fortuna levi defudit pectore voces: 'O genitor, cui Cocyti penetralia parent, si modo vera mihi fas est impune profari, vota tibi cedent;1 nec enim minor ira rebellat pectore in hoc leviorque exurit flamma medullas, Omnia, quae tribui Romanis arcibus, odi muneribusque meis irascor. Destruet istas idem, qui posuit, moles deus. Et mihi cordi quippe cremare viros et sanguine pascere luxum. Cerno equidem gemina iam stratos morte Philippos Thessaliaeque rogos et funera gentis Hiberae. Iam fragor armorum trepidantes personat aures. Et Libyae cerno tua, Nile, gementia claustra Actiacosque sinus et Apollinis arma timentes. Pande, age, terrarum sitientia regna tuarum atque animas accerse novas. Vix navita Porthmeus sufficiet simulacra virum traducere cumba; classe opus est. Tuque ingenti satiare ruina, pallida Tisiphone, concisaque vulnera mande: ad Stygios manes laceratus ducitur orbis.' ” “

当〔冥府之王〕说出这番话,正试图以右手与右手相握时,他以崩裂的裂隙破开了大地。此时福尔图娜从善变的胸膛中吐露言语:“支配科库托斯深处的父神啊,只要我能不受惩罚地吐露真言,你的誓愿必将得偿;因为在这胸膛中翻腾的愤怒丝毫不逊,灼烧骨髓的烈焰亦非轻微。我憎恨我赐予罗马城堡的一切,对我自身的赠礼感到愤慨。正是建立这些巨构的同一个神祇,将要摧毁它们。火葬世人并以鲜血滋养奢华,委实深合我心。我确实已经看到因双重阵亡而横尸遍野的腓立比,看到色萨利的火葬柴堆与伊比利亚民族的覆灭。武器的轰鸣早已震彻颤抖的双耳。尼罗河啊,我看到你在利比亚大地呻吟的河闸,看到亚克兴海湾和畏惧阿波罗兵刃的人们。来吧,敞开你属地干渴的王国,召集新的亡魂。运送亡魂的船夫仅凭一叶轻舟定难胜任载渡众人的鬼魂;需要一支舰队。苍白的提西福涅啊,去在巨大的毁灭中求得满足,去咀嚼撕裂的创口吧:残破的世界正被拖向冥河的亡灵。”

​Vixdum finierat, cum fulgure rupta corusco intremuit nubes elisosque abscidit ignes. Subsedit pater umbrarum, gremioque reducto telluris pavitans fraternos palluit ictus. Continuo clades hominum venturaque damna auspiciis patuere deum. Namque ore cruento deformis Titan vultum caligine texit: civiles acies iam tum spectare putares.2 Parte alia plenos exstinxit Cynthia vultus et lucem sceleri subduxit. Rupta tonabant verticibus lapsis montis iuga, nec vaga passim flumina per notas ibant morientia ripas. Armorum strepitu caelum furit et tuba Martem sideribus tremefacta ciet, iamque Aetna voratur ignibus insolitis et in aethera fulmina mittit. Ecce inter tumulos atque ossa carentia bustis umbrarum facies diro stridore minantur. Fax stellis comitata novis incendia ducit, sanguineoque recens descendit Iuppiter imbre. Haec ostenta brevi solvit deus. Exuit omnes quippe moras Caesar, vindictaeque actus amore Gallica proiecit, civilia sustulit arma. Alpibus aeriis, ubi Graio numine pulsae descendunt rupes et se patiuntur adiri, ” “ est locus Herculeis aris sacer: hunc nive dura claudit hiemps canoque ad sidera vertice tollit. caelum illinc cecidisse putes: non solis adulti mansuescit radiis, non verni temporis aura, sed glacie concreta rigent hiemisque pruinis: totum ferre potest umeris minitantibus orbem. Haec ubi calcavit Caesar iuga milite laeto optavitque locum, summo de vertice montis Hesperiae campos late prospexit et ambas intentans cum voce manus ad sidera dixit: 'Iuppiter omnipotens, et te, Saturnia tellus, armis laeta meis olimque onerata triumphis, testor, ad has acies invitum accersere Martem, invitas me ferre manus.3 Sed vulnere cogor, pulsus ab urbe mea, dum Rhenum sanguine tinguo, dum Gallos iterum Capitolia nostra petentes Alpibus excludo, vincendo certior exsul.4 Sanguine Germano sexagintaque triumphis esse nocens coepi. Quanquam quos gloria terret, aut qui sunt qui bella vident? Mercedibus emptae ac viles operae, quorum est mea Roma noverca. At reor, haud impune, nec hanc sine vindice dextram vinciet ignavus. Victores ite furentes, ite mei comites, et causam dicite ferro. Namque omnes unum crimen vocat, omnibus una impendet clades. Reddenda est gratia vobis, non solus vici. Quare, quia poena tropaeis imminet et sordes meruit victoria nostra, iudice Fortuna cadat alea.5 Sumite bellum et temptate manus. Certe mea causa peracta est: inter tot fortes armatus nescio vinci.' Haec ubi personuit, de caelo Delphicus ales omina laeta dedit pepulitque meatibus auras. Nec non horrendi nemoris de parte sinistra insolitae voces flamma sonuere sequenti. Ipse nitor Phoebi vulgato laetior orbe crevit et aurato praecinxit fulgure vultus. ” “

话音未落,云层被耀眼的闪电撕裂而震颤,切断了迸射而出的火焰。幽魂之父沉降下去,在退避的大地怀抱中瑟瑟发抖,因其兄弟的雷击而吓得面色惨白。凡人的屠戮与将临的灾祸即刻通过众神的预兆显现出来。因为满面血污而丑陋不堪的泰坦用阴霾遮蔽了面庞:你定会以为他当时便在注视着内战的阵列。在另一方,辛西娅隐去了丰满的面庞,从罪恶中抽离了光芒。山峦的峻岭因崩塌的山巅而轰然雷鸣,流浪的江河不再沿着熟悉的岸边濒死流淌。天空因兵刃的喧嚣而狂暴,在群星间震颤的号角唤醒了战神,艾特纳火山已被罕见的烈火吞噬,并将雷火掷向九天。看哪,在坟冢与无冢的骸骨之间,亡魂的形影以可怖的尖啸声发出威胁。伴随着新星的彗星引来了烈火,朱庇特化作新鲜的血雨降临世间。一位神明很快解开了这些征兆。因为凯撒摒弃了所有的延宕,在复仇之爱的驱使下抛弃了高卢的兵刃,举起了内战的武器。在高耸入云的阿尔卑斯山,在希腊神力击打下岩壁下降并允许人们接近之处, 有一处献给赫拉克勒斯祭坛的圣地:冬日用坚硬的积雪将其封锁,以苍白的山顶将其耸入群星。你定会以为天空已从彼处坠落:它既不在盛夏烈日的照耀下融化,亦不被春日的气息抚慰,而是因寒冰与冬霜而凝结僵硬;它能在充满威慑的双肩上承受整个世界。当凯撒与欢悦的将士踏上这些山脊并选定营地时,他从山峦之巅极目眺望赫斯佩里亚的原野,双手连同呼声一并伸向星辰说道:“全能的朱庇特,还有你,曾因我的兵刃而喜悦、曾满载凯旋的萨图恩大地,我呼唤你们作证:我是违心地将战神召唤到这战场,违心地举起双手。但我被创伤所迫,被驱逐出自己的城邦,正当我以鲜血浸染莱茵河,正当我将企图再次侵犯我们卡比托利欧山的高卢人阻挡在阿尔卑斯山之外时,我却因胜利而更确定地成了流放者。凭借日耳曼人的鲜血与六十次凯旋,我竟开始成为罪人。然而,被荣耀吓倒的人是谁?观看战争的人又是何等之辈?他们是用酬金买来的卑贱劳工,我的罗马成了他们的后母。但我认为,这绝非毫无惩罚,懦夫休想在无人复仇的情况下捆绑这只右手。狂怒地前进吧,我得胜的同袍,前进并用刀剑为你们的理由辩护!因为同一项罪名在召唤着所有人,同一场浩劫正悬在所有人头上。必须向你们致以谢意,我并非独自获胜。因此,既然惩罚威胁着战利品,我们的胜利落得污名,那就让福尔图娜作为裁判,掷下骰子吧!挑起战端,试验你们的身手。确然,我的讼案已经了结:在如此多勇敢的将士之中披挂上阵,我不知何为战败。”当他响亮地说出这番话时,来自苍穹的德尔斐之鸟降下了吉兆,在展翅飞翔中击打着气流。令人恐惧的丛林左侧亦鸣响了不寻常的叫声,伴随着随之升腾的火焰。福波斯自身的光芒比在寻常苍穹中更加欢悦地壮大,并用金色的闪光围绕着他的面容。

语法注5 条
  1. 121vota tibi cedent

    动词 cēdere 与与格 tibi 结合,构成习惯表达,意为“誓愿将如你所愿地实现/落到你身上”。此处 cēdere 并非单纯的“退让”,而是指事情的结局有利于某人或遂其心愿。

  2. 122spectare putares

    未完成过去时虚拟式 putārēs 是表示过去虚拟观察者的潜在/虚拟用法(泛指第二人称,“人们定会以为……”)。所支配的不定式 spectāre 在语境上的主语指代 Titan(太阳神),即“人们定会以为他当时便在注视着内战阵列”。

  3. 122testor, ad has acies invitum accersere Martem, invitas me ferre manus

    动词 testor(“我呼唤……作证/起誓”)支配呼格/宾格的受众(Iuppiter 与 Saturnia tellus),并无连词地引申出两个并列的“宾格加不定式”结构([me] accersere 与 me ferre)。意指“我以朱庇特与萨图恩之地为证,发誓我是身不由己地(invitum, invitas)召来战神并举起双手”。

  4. 122vincendo certior exsul

    vincendo 为表示手段或伴随情状的动名词夺格(“通过得胜”),修饰由比较级 certior 所限定的表语名词 exsul,意为“因连连得胜而更加无可置疑地沦为流亡者”。

  5. 122iudice Fortuna cadat alea

    由两个名词构成的独立夺格(iudice Fortuna,“以福尔图娜为裁判”)后接表示祈愿/命令的现在虚拟式(cadat alea,“让骰子掷下”),是凯撒著名的“掷骰”名言(iacta alea esto)在诗歌中的化用。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:121-122