- 底本
- Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:111-112
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
欧摩尔普斯讲述了以弗所寡妇的故事:一位原本打算在丈夫墓中绝食殉情的贞洁妇人,受到守十字架士兵的劝导而进食,随后委身于他,并在士兵失职遗失罪犯尸体时,献出亡夫的尸体顶替钉在十字架上。
“Matrona quaedam Ephesi tam notae erat pudicitiae, ut vicinarum quoque gentium feminas ad spectaculum sui1 evocaret. Haec ergo cum virum extulisset, non contenta vulgari more funus passis prosequi crinibus aut nudatum pectus in conspectu frequentiae plangere, in conditorium etiam prosecuta est defunctum, positumque in hypogaeo Graeco more corpus custodire ac flere totis noctibus diebusque coepit. Sic afflictantem se ac mortem inedia persequentem non parentes potuerunt abducere, non propinqui; magistratus ultimo repulsi abierunt, complorataque singularis exempli femina ab omnibus quintum iam diem sine alimento trahebat.2 Assidebat aegrae fidissima ancilla, simulque et lacrimas commodabat lugenti, et quotienscunque defecerat positum in monumento lumen renovabat. Una igitur in tota civitate fabula erat, solum illud affulsisse verum pudicitiae amorisque exemplum omnis ordinis homines confitebantur, cum interim imperator provinciae latrones iussit crucibus affigi secundum illam casulam, in qua recens cadaver matrona deflebat. Proxima ergo nocte, cum miles, qui cruces asservabat, ne quis ad sepulturam corpus detraheret, notasset sibi lumen inter monumenta clarius fulgens3 et gemitum lugentis audisset, vitio gentis humanae concupiit scire, quis aut quid faceret. Descendit igitur in conditorium, visaque pulcherrima muliere primo quasi quodam monstro infernisque imaginibus turbatus substitit. Deinde ut et corpus iacentis conspexit et lacrimas consideravit faciemque unguibus sectam, ratus scilicet id quod erat, desiderium extincti non posse feminam pati, attulit in monumentum cenulam suam coepitque hortari lugentem, ne perseveraret in dolore supervacuo ac nihil profuturo gemitu pectus diduceret: omnium eundem esse exitum et idem domicilium, et cetera quibus exulceratae mentes ad sanitatem revocantur. At illa ignota consolatione percussa laceravit vehementius pectus ruptosque crines super corpus iacentis imposuit. Non recessit tamen miles, sed eadem exhortatione temptavit dare mulierculae cibum, donec ancilla vini certe ab eo odore corrupta primum ipsa porrexit ad humanitatem invitantis victam manum, deinde refecta potione et cibo expugnare dominae pertinaciam coepit et 'Quid proderit' inquit 'hoc tibi, si soluta inedia fueris, si te vivam sepelieris, si antequam fata poscant, indemnatum spiritum effuderis? Id cinerem aut manes credis sentire sepultos? Vis tu reviviscere? Vis discusso muliebri errore, quam diu licuerit, lucis commodis frui? Ipsum te iacentis corpus admonere debet, ut vivas.' Nemo invitus audit, cum cogitur aut cibum sumere aut vivere. Itaque mulier aliquot dierum abstinentia sicca passa est frangi pertinaciam suam, nec minus avide replevit se cibo quam ancilla, quae prior victa est.
“以弗所曾有一位已婚妇人,其贞洁的名声极为显赫,以至于连邻近各邦的妇女也被吸引前来观瞻她。因此,当她为丈夫送葬时,她并不满足于按照常俗披散长发跟随出殡,或在众人注视下捶打袒露的胸膛痛哭,而是甚至跟随死者进入了墓室,开始按照希腊的习俗,守护着安置在地宫中的遗体,整日整夜地哭泣。她如此折磨自己并试图绝食自尽,父母无法将她带离,亲属也无法将她带离;官员们最终在被拒绝后离去,所有人都在哀悼这位无双典范的女子,而她未进滴水粒米,已拖延到了第五天。一位极忠心的侍女陪伴在憔悴的主人身旁,既向哀痛者借出自己的泪水与之同泣,又在墓室中陈设的油灯熄灭时将其重新点燃。因此,全城上下只有这一个传闻,各个阶层的人都承认,唯有这才是真正闪耀着贞洁与爱情的楷模。就在这时,行省的总督下令将强盗钉死在十字架上,位置就在妇人哀悼新丧遗体的那间小墓室旁。因此到了次夜,负责看守十字架以防有人取下尸体埋葬的士兵,注意到墓群中有一盏灯火明亮地闪烁,又听到了哀悼者的呻吟,出于人类天性的弱点,极想探知是谁在那里或在做何事。于是他步入地宫,一见到极为美丽的妇人,起初惊惶驻足,仿佛见到了某种怪物或地府的幽灵。随后,当他看见了横陈的遗体,审视了她的眼泪和被指甲抓破的面庞,便料想到了实情——这女子无法承受对亡人的思念;于是他将自己的便餐带入墓中,开始劝勉哀痛者不要坚持毫无意义的悲伤,莫用徒劳无益的呻吟撕裂胸膛:众人的归宿皆是相同,住所亦无分别,并说了种种能将受创心灵召回理智的言辞。然而那女子受这陌生安慰的震撼,更加猛烈地捶打胸膛,扯下断发覆在躺卧的遗体上。士兵却并未退去,而是以同样的劝慰试图给这可怜的女人食物,直到侍女确实被他身上的酒香所打动,自己先向发出仁善邀请的人伸出了被征服的手;接着,在饮食的恢复下,她开始攻克女主人的固执,说道:‘如果您因绝食而丧命,如果您将自己活埋,如果您在命运索取之前便抛弃未被定罪的灵魂,这对您有何益处呢?您以为骨灰或埋葬的亡灵能感知到这些吗?难道您不想重获新生吗?难道您不想驱散妇人的执迷,在尚被允许的岁月里享受阳光的福祉吗?躺卧在那里的遗体本身,就应当告诫您活下去。’当被迫进食或活着时,没有人会心怀不情愿地倾听。于是,因数日禁食而干渴羸弱的妇人容许自己的固执被打破,贪婪地填饱了食物,丝毫不亚于先前被征服的侍女。
Ceterum scitis, quid plerumque soleat temptare humanam satietatem. Quibus blanditiis impetraverat miles, ut matrona vellet vivere, isdem etiam pudicitiam eius aggressus est.4 Nec deformis aut infacundus iuvenis castae videbatur, conciliante gratiam ancilla ac subinde dicente:“ 'Placitone etiam pugnabis amori? Nec venit in mentem, quorum consederis arvis?' ” quid diutius moror? ne hanc quidem partem corporis mulier abstinuit,5 victorque miles utrumque persuasit. Iacuerunt ergo una non tantum illa nocte, qua nuptias fecerunt, sed postero etiam ac tertio die, praeclusis videlicet conditorii foribus, ut quisquis ex notis ignotisque ad monumentum venisset, putaret expirasse super corpus viri pudicissimam uxorem. Ceterum delectatus miles et forma mulieris et secreto, quicquid boni per facultates poterat, coemebat et prima statim nocte in monumentum ferebat. Itaque unius cruciarii parentes ut viderunt laxatam custodiam, detraxere nocte pendentem supremoque mandaverunt officio. At miles circumscriptus dum desidet, ut postero die vidit unam sine cadavere crucem, veritus supplicium, mulieri quid accidisset exponit: nec se exspectaturum iudicis sententiam, sed gladio ius dicturum ignaviae suae. Commodaret ergo illa perituro locum et fatale conditorium familiari ac viro faceret. Mulier non minus misericors quam pudica 'ne istud' inquit 'dii sinant, ut eodem tempore duorum mihi carissimorum hominum duo funera spectem. Malo mortuum impendere quam vivum occidere.6' Secundum hanc orationem iubet ex arca corpus mariti sui tolli atque illi, quae vacabat, cruci affigi. Usus est miles ingenio prudentissimae feminae, posteroque die populus miratus est, qua ratione mortuus isset in crucem.”
此外,你们都知道通常是什么惯于挑动饱食之后的人心。士兵用以求得妇人愿意活下去的那些甜言蜜语,也同样用来向她的贞操发起进攻。在贞洁的妇人看来,这位年轻人既不丑陋,也非不善辞令,侍女又在一旁撮合逢迎,屡屡说道:‘难道您连顺心的爱情也要抗拒吗?难道您想不起自己寄身于何人的田土之上?’我何必再多作耽搁呢?妇人连身体的这一部分也未曾保留,获胜的士兵在两件事上都达成了说服。于是他们同榻而眠,不仅在结为秦晋的那一夜,而且在次日和第三天也是如此;墓室的大门自然紧闭,以致无论熟人还是陌生人来到墓地,都会以为这位无比贞洁的妻子已在丈夫的遗体上断了气。另一方面,士兵既为妇人的美貌所倾倒,又为这私会而欣喜,便在财力所及的范围内采买所有精美之物,一到入夜便送入墓中。因此,一名被钉十字架者的父母见看守松懈,便在夜间取下了悬挂的尸体,送去行最终的安葬之礼。然而懈怠间受骗的士兵在次日发现一具没有尸体的十字架时,畏惧受到处决,便向妇人陈述了原委:自己绝不等候法官的判决,而要用利剑来裁决自己的渎职;因此恳求她为将死之人提供一席之地,让这宿命的墓穴同时收纳她的情人和丈夫。妇人既慈悲又贞淑,说道:‘愿诸神绝不要容许我在同一时刻目睹我最亲爱的两个男人的两场葬礼。我宁愿把死人悬挂上去,也不愿让活人丧命。’按照这番话,她下令将丈夫的遗体从棺材中抬出,钉在那具空着的十字架上。士兵利用了这极聪慧妇人的智谋;次日,民众皆惊异不已,不知死人究竟是以何种缘故登上了十字架。”
- 111ad spectaculum sui
代词属格 sui 在此作宾格性属格(“前来看她自己”)。此处未使用物主形容词 suum,而是使用代词属格,明确突出了妇人自身作为众人观看对象的受动与客体关系。
- 111complorataque singularis exempli femina ab omnibus quintum iam diem sine alimento trahebat
complorata 为完成时被动分词,意为“被所有人像哀悼死者一样哭吊”。主述动词 trahebat 直接带宾语 diem(“拖延着/度过日子”)。singularis exempli 是性质属格,修饰 femina,整体句法骨干为:“作为无双典范的女子被所有人哀悼,她未进食物已拖过了第五日”。
- 111notasset sibi lumen inter monumenta clarius fulgens
伴随 notasset(= notavisset)的代词与格 sibi 起到关涉与格(利害与格)的作用,强调知觉主体的注意(“落入自己的眼中/自己留意到”)。lumen ... fulgens 作感官动词的直接宾语,分词短语描绘被观察对象的发光状态。
- 112Quibus blanditiis impetraverat miles, ut matrona vellet vivere, isdem etiam pudicitiam eius aggressus est.
这是关系分句前置的相关倒装结构(quibus blanditiis ... isdem [blanditiis])。结构为:“士兵用以使妇人愿意活下去的那些甜言蜜语(quibus blanditiis),他也正用相同的甜言蜜语(isdem)进攻了她的贞操”,强调前后两次劝说所采用的手段完全同一。
- 112ne hanc quidem partem corporis mulier abstinuit
动词 abstinere 在古典拉丁语中通常后接夺格(或属格)表示“节制、克制”,但此处直接接宾格 partem corporis。它在此处作及物动词用,意为“妇人连身体的这一部分也未曾保留/拒不交出(即彻底委身)”。
- 112Malo mortuum impendere quam vivum occidere.
采用 malo A quam B(“宁愿A而不愿B”)结构。动词 impendere 通常意为“耗费、献出、使冒险”,但此处因涉及在十字架上“悬挂(pendere)”,带有了双关含义(戏仿悬挂之意),构成了讽刺性的对比:“我宁愿将死者献出/悬挂,也不愿让活人丧命”。
