- 底本
- Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0972.phi001.humanitext-lat2:1-4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
恩科尔庇乌斯痛斥演诵学堂中荒诞虚妄的训练毒害青年、毁损了真正的雄辩艺术。修辞教师阿伽门农对此回应,指出教师迫于生计不得不迎合大众,真正应受谴责的是急功近利、不愿让孩子接受严谨磨砺的父母。
“Num alio genere furiarum declamatores inquietantur, qui clamant: 'haec vulnera pro libertate publica excepi; hunc oculum pro vobis impendi: date mihi ducem, qui me ducat ad liberos meos, nam succisi poplites membra non sustinent'? Haec ipsa tolerabilia essent, si ad eloquentiam ituris viam facerent.1 Nunc et rerum tumore et sententiarum vanissimo strepitu hoc tantum proficiunt, ut cum in forum venerint, putent se in alium orbem terrarum delatos. Et ideo ego adulescentulos existimo in scholis stultissimos fieri, quia nihil ex his, quae in usu habemus, aut audiunt aut vident, sed piratas cum catenis in litore stantes, sed tyrannos edicta scribentes, quibus imperent filiis ut patrum suorum capita praecidant, sed responsa in pestilentiam data, ut virgines tres aut plures immolentur, sed mellitos verborum globulos et omnia dicta factaque quasi papavere et sesamo sparsa.”
“难道那些大呼小叫的演诵家是被另一种复仇女神纠缠了吗?他们喊道:‘我为了公众的自由承受了这些创伤;我为了你们牺牲了这只眼睛。给我一个引路人,带我走到我的孩子身边,因为我被割断脚筋的膝盖已支撑不住身躯。’即便这些话本身,倘若是为走向雄辩之路的人开辟途径,也是可以容忍的。可如今,由于题材的浮夸和警句空洞至极的喧嚣,他们收到的唯一成效,就是当他们走进广场时,竟以为自己被抛到了另一个世界。因此我认为青年人在学堂里变得愚蠢至极,因为我们日常习见的事物,他们既听不到也看不到,只见戴着锁链站在岸边的海盗,只见起草法令命令儿子砍下父亲头颅的暴君,只见瘟疫流行时要求献祭三名或更多处女的神谕,只见涂了蜜的辞藻丸子,以及仿佛撒了罂粟籽与芝麻的一言一行。”
“Qui inter haec nutriuntur, non magis sapere possunt, quam bene olere, qui in culina habitant. Pace vestra liceat dixisse, primi omnium eloquentiam perdidistis. Levibus enim atque inanibus sonis ludibria quaedam excitando effecistis, ut corpus orationis enervaretur et caderet. Nondum iuvenes declamationibus continebantur, cum Sophocles aut Euripides invenerunt verba quibus deberent loqui. Nondum umbraticus doctor ingenia deleverat, cum Pindarus novemque lyrici Homericis versibus canere timuerunt.2 Et ne poetas ad testimonium citem, certe neque Platona neque Demosthenen ad hoc genus exercitationis accessisse video. Grandis et ut ita dicam pudica oratio non est maculosa nec turgida, sed naturali pulchritudine exsurgit. Nuper ventosa istaec et enormis loquacitas Athenas ex Asia commigravit animosque iuvenum ad magna surgentes veluti pestilenti quodam sidere afflavit, semelque corrupta regula eloquentia stetit et obmutuit. Ad summam, quis postea Thucydidis, quis Hyperidis ad famam processit? Ac ne carmen quidem sani coloris enituit, sed omnia quasi eodem cibo pasta non potuerunt usque ad senectutem canescere. Pictura quoque non alium exitum fecit, postquam Aegyptiorum audacia tam magnae artis compendiariam3 invenit.”
“在这些东西中间被抚养长大的人,绝不可能有智慧,正如住在厨房里的人不可能散发出芳香一样。请恕我直言,正是你们最先毁灭了雄辩。因为你们用轻浮空洞的声音煽动起某种滑稽的闹剧,致使雄辩的身躯元气衰竭并轰然倒下。当索福克勒斯或欧里庇得斯找到他们应当运用的语言时,青年们还未被束缚在演诵之中。当品达与九位抒情诗人不敢用荷马的史诗韵律歌唱时,日影下的教书匠尚未消磨掉天资。且不引用诗人作为证词,我确信柏拉图和狄摩西尼都未曾沾染过这种练习。崇高而可称之为庄重的言辞既不斑驳杂乱,也不臃肿不堪,而是以自然的美挺拔而起。近来,那种浮夸庞杂的空谈从亚洲迁徙到雅典,如同一颗瘟疫之星,吹蚀了青年人向伟大进发的心灵;规矩一旦败坏,雄辩便停滞并归于沉寂。总之,此后谁达到了修昔底德的名望,谁又达到了绪珀里得斯的名望?甚至连色泽健康的诗作也未曾闪耀,万物仿佛吞食了同样的饲料,未能存续到长出白发的迟暮之年。绘画在埃及人的狂妄为如此伟大的艺术发明了走捷径的速成法之后,也迎来了同样的结局。”
Non est passus Agamemnon me diutius declamare in porticu, quam ipse in schola sudaverat, sed “Adulescens” inquit “quoniam sermonem habes non publici saporis et, quod rarissimum est, amas bonam mentem, non fraudabo te arte secreta. Nihil nimirum in his exercitationibus doctores peccant, qui necesse habent cum insanientibus furere.4 Nam nisi dixerint quae adulescentuli probent, ut ait Cicero, 'soli in scholis relinquentur.' Sicut adulatores cum cenas divitum captant, nihil prius meditantur quam id quod putant gratissimum auditoribus fore: nec enim aliter impetrabunt quod petunt, nisi quasdam insidias auribus fecerint: sic eloquentiae magister, nisi tanquam piscator eam imposuerit hamis escam, quam scierit appetituros esse pisciculos, sine spe praedae morabitur in scopulo.
阿伽门农没有容许我在柱廊中演诵的时间超过他在学堂里流汗的时间,而是说道:“年轻人,鉴于你的谈吐不具世俗的庸俗品味,而且最难得的是你喜爱健全的心智,我不会对你隐瞒行当的秘诀。在这些练习中,教书匠们委实没有犯错,他们不得不与发疯的人一起疯狂。因为他们若不说出青年们赞同的话,正如西塞罗所言,‘他们将被独自留在学堂里。’正如谄媚者在希图富人的盛宴时,最先考虑的莫过于他们认为最能讨好听众的话——若不在听者的耳边设下某种圈套,他们就无法得到所谋求的东西——雄辩术的教师也是如此,除非像渔夫那样在鱼钩上挂上他明知小鱼会来争食的鱼饵,否则就只能毫无捕获希望地在礁石上盘桓。
Quid ergo est? Parentes obiurgatione digni sunt, qui nolunt liberos suos severa lege proficere. Primum enim sic ut omnia, spes quoque suas ambitioni donant. Deinde cum ad vota properant, cruda adhuc studia in forum pellunt et eloquentiam, qua nihil esse maius confitentur, pueris induunt adhuc nascentibus. Quod si paterentur laborum gradus fieri, ut studiosi iuvenes lectione severa irrigarentur, ut sapientiae praeceptis animos componerent, ut verba atroci stilo effoderent, ut quod vellent imitari diu audirent, ut persuaderent sibi nihil esse magnificum, quod pueris placeret: iam illa grandis oratio haberet maiestatis suae pondus. Nunc pueri in scholis ludunt, iuvenes ridentur in foro, et quod utroque turpius est, quod quisque perperam didicit, in senectute confiteri non vult. Sed ne me putes improbasse schedium Lucilianae humilitatis, quod sentio, et ipse carmine effingam:
那么症结究竟何在?应当受到斥责的是那些不愿让子女在严格法则下取得长进的父母。首先,就像对待其他一切事物一样,他们把对子女的指望也献祭给了虚荣野心。接着,当他们急于让愿望实现时,便把尚不成熟的学业推向广场,将他们自己承认无物能超越其上的雄辩,披戴在尚处襁褓的孩童身上。然而,倘若他们允许劳作的阶梯循序渐进,让好学的青年接受严谨阅读的灌溉,用智慧的箴言整饬心灵,用严苛的铁笔发掘字句,长久地聆听他们所愿效仿的对象,并让自己确信凡取悦孩童之物皆非伟大:那么,往昔那种崇高的言辞便会拥有其自身威严的厚重。可如今,孩童在学堂里嬉戏,青年在广场上遭人嘲笑,而比这两者更为可耻的是,每个人在年老时都不愿承认自己学错了东西。但为了不让你以为我鄙弃卢齐利乌斯式朴素的即兴之作,我也将用诗歌描绘出我心中的想法:”
- 1si ad eloquentiam ituris viam facerent
ituris 是动词 eo 的将来主动分词阳性与格复数,在此作名词性用法,意为“对于将要走向雄辩之人”,在句中充当 viam facerent 的间接宾语(利害与格)。
- 2Homericis versibus canere timuerunt
timuerunt 带不定式 canere,表示“不敢/顾忌/踌躇于……”,而非单纯的恐惧。Homericis versibus 是方式或工具夺格,指荷马史诗所用的六音步韵律。
- 2tam magnae artis compendiariam
compendiariam 是习惯表达 compendiaria via(近道、捷径)中省略了名词 via 的宾格形式。tam magnae artis 则是依附于其上的宾格性属格(表示对象)。
- 3necesse habent cum insanientibus furere
necesse habent 是以不定式(furere)作宾语的成语性结构,意为“不得不……”或“感到有必要/被迫发狂”。
