← 柏修斯

讽刺诗集

§6.1-6.80

隐居生活与适度享用财产的自由

佩尔修斯将友人和诗人的退隐生活相对比,批评了吝啬与挥霍两种极端,主张适度享受自身财富,并向假想的遗产继承人宣告自己全权支配生前财产的自由。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1

​Admovit iam bruma foco te, Basse, Sabino?

巴苏斯啊,冬天是否已将你带到了萨宾的炉边?

​iamne lyra et tetrico vivunt tibi pectine chordae?

你的竖琴和弦线,如今是否已在你严谨的拨片下焕发生机?

​mire opifex numeris veterum primordia vocum

你真是一位惊人的匠人,

​atque marem strepitum fidis intendisse Latinae,

善于用音步调谐古老言语的源头与拉丁琴弦的雄浑轰响,

5

​mox iuvenes agitare iocos et pollice honesto

随后又以长者之尊,

​egregius lusisse senex.1 mihi nunc Ligus ora

用高尚的拇指弹唱少年的嬉戏与玩笑。 至于我,

​intepet hibernatque meum mare, qua latus ingens

如今利古里亚的海岸给予我温热,我的海正度过严冬,在那里陡峭的巨岩

​dant scopuli et multa litus se valle receptat.

展示出庞大的侧身,海岸则退入重重纵深的山谷。

​Lunai portum, est operae, cognoscite, cives :

“市民们,去见识一下卢纳港吧,这绝对值得”:

10

​cor iubet hoc Enni, postquam destertuit esse

这是恩尼乌斯的本心所下的训令,当时他刚把作为迈奥尼亚诗人的身份通过鼾声涤净,

​Maeonides, quintus pavone ex Pythagoreo.2

作为第五位化身从毕达哥拉斯的孔雀中醒来。

​Hic ego securus volgi et quid praeparet auster

在这里,我漠视庸众,也不关心凶险的南风会给牛羊带来什么,

​infelix pecori securus et angulus ille​vicini nostro quia pinguior; et si adeo omnes

更不因邻居的土地比我们更肥沃而焦虑;即便所有卑贱出身的人全都发家致富,

15

​ditescant orti peioribus, usque recusem​curvus ob id minui senio aut cenare sine uncto

我也始终拒绝为此被衰老压弯身躯而消瘦,或吃一顿没有油水的晚餐,

​et signum in vapida naso tetigisse lagoena.

抑或用鼻子去触碰变质酒坛上的封印。

​discrepet his alius, geminos, horoscope, varo

他人对此或许各有异议。

​producis genio: solis natalibus est qui

生辰星宿啊,你以截然不同的天性造就了孪生兄弟:

20

​tinguat olus siccum muria vafer in calice empta,

有人唯有在自己生日那天,才狡黠地将干菜浸入按杯买来的盐卤中,

​ipse sacrum inrorans patinae piper; hic bona dente

亲自把视若神圣的胡椒洒在盘里;而另一个豪迈的浪子,

​grandia magnanimus peragit puer. utar ego, utar,

则用牙齿吞吃着大笔财产。 我将享用,

​nec rhombos ideo libertis ponere lautus,

我将享用我的资财,却不会因此就奢靡地给被释奴摆上菱鲆,

​nec tenuis sollers turdarum nosse salivas.

亦不会精明到能品鉴出母鸫鸟唾沫的精微滋味。

25

​Messe tenus propria vive et granaria, fas est,

按你自己的收成去生活吧,把粮仓里的粮食磨成粉,

​emole. quid metuas? occa, et seges altera in herba est.

这是合情合理的。 你何惧之有?耙地吧,下一季的庄稼已经在青苗之中了。

​at vocat officium, trabe rupta Bruttia saxa​prendit amicus inops remque omnem surdaque vota

“但道义在召唤:船木断裂,穷困的朋友攀附在布鲁蒂翁的礁石上,把所有的家当与未蒙听允的誓愿

​condidit Ionio, iacet ipse in litore et una​ingentes de puppe dei iamque obvia mergis

尽沉入伊奥尼亚海;他本人躺在沙滩上,连同船尾巨大的神像,以及如今已成为海鸥栖木的破碎船肋”——

​costa ratis lacerae: nunc et de caespite vivo

那么,现在就从你活生生的地产中割舍一部分,周济穷苦之人吧,

​frange aliquid, largire inopi, ne pictus oberret

免得他胸前挂着绘在深蓝木板上的海难图到处流浪。

​caerulea in tabula, sed cenam funeris heres

“但是生气的继承人会怠慢葬礼的宴席,因为你削减了家产;

​negleget iratus, quod rem curtaveris; urnae

他会把毫无香气的骨殖送入骨灰瓮,存心不去理会肉桂是否香气暗淡,

35

​ossa inodora dabit, seu spirent cinnama surdum

抑或桂皮是否掺了樱桃树胶而败坏:

​seu ceraso peccent casiae, nescire paratus:

‘难道你在健全无损时削减了财产?’

​tune bona incolumis minuas? et Bestius urguet

贝斯蒂乌斯更是紧逼着痛斥希腊的学者们:

​doctores Graios: ita fit; postquam sapere urbi

‘事情就是这样发生的:

​cum pipere et palmis venit nostrum hoc maris expers,3

自从这种毫无男儿气概的知识连同胡椒和椰枣传入我们城里,

40

​faenisecae crasso vitiarunt unguine pultes.

割草夫们也用浓厚的香膏糟蹋了糊饭。’”

​haec cinere ulterior metuas? at tu, meus heres

难道化为灰烬之后的事情,竟要让你恐惧?

​quisquis eris, paulum a turba seductior audi.

但你,我的继承人, 不论你是谁,从人群中稍稍退开几步,听我说。

​O bone, num ignoras? missa est a Caesare laurus

良善之人啊,难道你不知晓?

​insignem ob cladem Germanae pubis, et aris

凯撒已因日耳曼青年的惨败送来了月桂,

45

​frigidus excutitur cinis ac iam postibus arma,

祭坛上的冷灰已被拂去,卡埃索尼亚正派人在门柱上悬挂兵器,

​iam chlamydas regum, iam lutea gausapa captis

陈列国王的长袍、战俘的黄褐色粗呢斗篷、

​essedaque ingentesque locat Caesonia Rhenos.

战车以及巨大的莱茵河雕像。

​dis igitur genioque ducis centum paria ob res

因此,为了庆贺这卓著的功勋,

​egregie gestas induco. quis vetat? aude.

我向诸神与统帅的守护神引出一百对角斗士。谁敢阻拦?来试一试。

50

​vae, nisi conives! oleum artocreasque popello

要遭殃了,除非你默许!

​largior, an prohibes? dic clare non adeo, inquis,

我还要向小民们大施膏油与肉馅饼,难道你禁止吗?说清楚。

​exossatus ager iuxta est. age, si mihi nulla

“附近的田地,”你说,“可没到被剔净石块的地步。” 来吧,

​iam reliqua ex amitis, patruelis nulla, proneptis

要是我已没有父系姑母遗存,没有叔伯的堂姐妹,没有叔伯的曾孙女,

​nulla manet patrui, sterilis matertera vixit,​deque avia nihilum superest, accedo Bovillas

母系姨母终生未育,祖母一系也无后嗣存留,我便前往博维莱

​clivumque ad Virbi, praesto est mihi Manius heres,

与维尔比乌斯的陡坡,马尼乌斯立时便可作为我的继承人。

​progenies terrae? quaere ex me quis mihi quartus

“大地的产物?” 你问我高祖父是谁:

​sit pater: haut prompte, dicam tamen; adde etiam unum,

虽不灵敏,我却仍能说出;再加一人,

​unum etiam: terrae est iam filius, et mihi ritu

再加一人:他已是大地的儿子了,按宗族世系来看,

60

​Manius hic generis prope maior avunculus exit.

这马尼乌斯几乎算得上是我的远房堂舅。

​qui prior es, cur me in decursu lampada poscis?4

你既在赛跑中走在前头,为何在途中要向我索取火炬?

​sum tibi Mercurius, venio deus huc ego ut ille

我于你而言便是墨丘利;

​pingitur. an renuis? vis tu gaudere relictis?

我犹如画中所绘的神明一样降临于此。 难道你拒绝吗?难道你不愿意为遗留的财产感到欣悦?

​dest aliquid summae. minui mihi, sed tibi totum est

“总额缺了一块。” 我为自己而花掉了它,但无论剩下什么,

65

​quidquid id est. ubi sit, fuge quaerere, quod mihi quondam

全都是你的。 别去追问塔迪乌斯昔日遗赠给我的财产在何处,

​legarat Tadius, neu dicta repone paterna,

也别重复父辈的说辞:

​faenoris accedat merces, hinc exime sumptus.

“让利息的收益进账,从中扣除花销。

​quid reliqum est? reliqum? nunc nunc inpensius ungue,

还剩下什么?” 还剩下什么?

​ungue, puer, caules! mihi festa luce coquatur

快,快,更加大方地浇油, 仆人,把油倒在甘蓝上!

70

​urtica et fissa fumosum sinciput aure,

难道在节庆之日,只配给我煮一锅荨麻和耳朵裂开的熏猪头肉,

​ut tuus iste nepos olim satur anseris extis,

就为了让你那宝贝孙子有朝一日吞饱了鹅内脏,

​cum morosa vago singultiet inguine vena,

当他游荡的下体中躁动的青筋颤动呜咽时,

​patriciae inmeiat vulvae? mihi trama figurae

好去撒尿在贵族妇人的子宫里?

​sit reliqua, ast illi tremat omento popa venter?

难道只给我留下一副如织机经线般的瘦骨残骸,而让他那神官般的肚子颤抖着厚厚的板油?

75

​Vende animam lucro, mercare atque excute sollers

“为了利润出卖灵魂吧,经商去吧,精明地搜刮

​omne latus mundi, ne sit praestantior alter

世界的每一个角落,免得在坚硬的拍卖台上拍打肥硕的卡帕多细亚奴隶时,

​Cappadocas rigida pinguis plausisse catasta,

有旁人胜过你;

​rem duplica. feci; iam triplex, iam mihi quarto,

让财富翻倍吧。” “我已经翻倍了;如今已成三倍、四倍,

​iam decies redit in rugam. depunge ubi sistam:

如今已有十倍落入我的钱包折褶之中。 请给我点明:我在何处停步!”

80

​inventus, Chrysippe, tui finitor acervi.5

克律西波斯啊,终于有人能为你的谷堆划定界限了。

语法注5 条
  1. 6.3mire opifex numeris veterum primordia vocum atque marem strepitum fidis intendisse Latinae, mox iuvenes agitare iocos et pollice honesto egregius lusisse senex

    mire opifex(惊人的能工巧匠)与 egregius... senex(杰出的长者)作为感叹性主格(或呼格同位语)用来指称诗人巴苏斯。其后的不定式 intendisse、agitare 与 lusisse 受名词/形容词修饰(相当于希腊语式的说明性不定式 epexegetical infinitive)。完成时不定式 intendisse 与 lusisse 带有不定过去时(aoristic)的韵律用法特征。

  2. 6.10destertuit esse Maeonides, quintus pavone ex Pythagoreo

    罕见的复合动词 destertuit(不再打鼾)带不定式 esse Maeonides,意为“(醒来而)不再打鼾梦呓自己是迈奥尼亚人(荷马)”。quintus(第五个)是指毕达哥拉斯灵魂转世序列(毕达哥拉斯、欧福耳玻斯、孔雀、荷马、恩尼乌斯)中的第五位。

  3. 6.39nostrum hoc maris expers

    maris 是一个著名的双关:既可视为 mas(阳刚、男子气概)的属格,意为“缺乏男子气概的”;亦可视为 mare(大海)的属格,暗指“未掺海水的”(希腊基奥斯岛的一种淡味名酒)。形容词 expers 支配属格,在此整体名词化作“我们这种毫无雄风的哲学/做派”。

  4. 6.61qui prior es, cur me in decursu lampada poscis?

    典故出自雅典的火炬接力赛(lampadedromia)。动词 poscis 支配双重宾格(me 与 lampada)。隐喻责难急于夺取家产的继承人:“你在赛跑/人生的进程中既然在我前头,为何要在接棒前向我索要火炬?”

  5. 6.79depunge ubi sistam: inventus, Chrysippe, tui finitor acervi

    Chrysippe 是对斯多亚学派哲学家克律西波斯的呼告(呼格)。acervi 意指著名的“谷堆悖论”(sorites paradox)。过去分词 inventus 处省略了系动词 est,意为“为你那堆谷堆划定边界的人终于找到了”,以此反讽贪得无厌、不知在何处止步的世人。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0969.phi001.humanitext-lat2:6.1-6.80