← 柏修斯

讽刺诗集

§3.61-3.118

劝勉研习哲学与心灵的隐秘痼疾

说话者告诫虚度光阴的青年应当学习哲学以明晰人生的真正目的,并描摹了粗鄙百人队长对哲理探求的嘲弄。随后,他通过贪食病患漠视医嘱猝然暴毙的寓言,指出那些自认肉体无恙却受贪欲与狂怒摆布的人,实际上深陷于更为致命的心灵狂乱之中。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
61

​an passim sequeris corvos testaque lutoque,

抑或你只是拿着瓦片和泥巴到处追赶乌鸦,

​securus quo pes ferat, atque ex tempore vivis?

任凭双脚把你带向何方也毫不在意,只顾过着得过且过的日子?

​Elleborum frustra, cum iam cutis aegra tumebit,

当患病的皮肤已经肿胀起来时,你才会看到人们徒劳地索求嚏根草:

​poscentis videas:1 venienti occurrite morbo,

趁疾病初来时便迎头痛击吧!

65

​et quid opus Cratero magnos promittere montis?

到那时再向克拉特鲁斯许诺金山银山又有何用?

​discite et, o miseri, causas cognoscite rerum:

学习吧,可怜的人们,去认识万物的因由:

​quid sumus et quidnam victuri gignimur,2 ordo

我们究竟是什么,被生下来又是为了过怎样的生活;

​quis datus aut metae qua mollis flexus et unde,

上天赋予了我们何等秩序,在何处、

​quis modus argento, quid fas optare, quid asper

从何方才能平缓地绕过命运的折返标杆;对金钱应设定何种限度,

70

​utile nummus habet, patriae carisque propinquis

祈求什么是正当的,未经磨损的硬币具有怎样的功用;

​quantum elargiri deceat, quem te deus esse

应当向祖国和至亲之人施舍多少,神命你成为怎样的人,

​iussit et humana qua parte locatus es in re;

以及你在人类事务中被安置在哪个位置。

​disce, nec invideas quod multa fidelia putet​in locuplete penu defensis pinguibus Vmbris,

去学习吧,切莫因富足的食品贮藏室里因替肥硕的翁布里亚人辩护而有许多陶罐腐坏,

75

​et piper et pernae, Marsi monumenta cluentis,

切莫因胡椒和火腿——那些马尔西委托人的酬谢信物——充斥其中,

​maenaque quod prima nondum defecerit orca.

以及头一个鱼酱罐里的杂鱼尚未吃尽而心怀嫉妒。

​Hic aliquis de gente hircosa centurionum

这时,某个散发着山羊臊气的百人队长或许会说:

​dicat: quod sapio, satis est mihi. non ego curo

“我所懂的这点智慧对我已经足够了。

​esse quod Arcesilas aerumnosique Solones

我才不稀罕成为阿尔克西拉乌斯或那些可怜兮兮的梭伦式人物。

80

​obstipo capite et figentes lumine terram,

他们耷拉着脑袋,两眼紧盯着地面,

​murmura cum secum et rabiosa silentia rodunt

独自咀嚼着低语与狂躁的沉默,

​atque exporrecto trutinantur verba labello,

噘着嘴唇仔细掂量每一个字句,

​aegroti veteris meditantes somnia, gigni

沉思着老病夫的梦呓:‘无中不能生有,

​de nihilo nihilum, in nihilum nil posse reverti,

任何事物也不能化归为无’。

85

​hoc est quod palles? cur quis non prandeat hoc est?

难道这就是让你面色惨白的原因?这就是一个人不吃午饭的理由?”

​his populus ridet, multumque torosa iuventus

众人闻言哄堂大笑,肌肉发达的青年人们耸起鼻子,

​ingeminat tremulos naso crispante cachinnos.

反复爆发出阵阵颤抖的狂笑。

​Inspice, nescio quid trepidat mihi pectus et aegris

“请检查一下吧,不知为何我的心跳得厉害,

​faucibus exsuperat gravis halitus, inspice sodes

病态的喉咙里呼出难闻的恶臭,请务必检查一下。”

90

​qui dicit medico, iussus requiescere, postquam

——对医生这样说的人,在被吩咐静养之后,

​tertia conpositas vidit nox currere venas,

一旦第三个夜晚看到脉搏恢复平静,

​de maiore domo modice sitiente lagoena

便在准备沐浴之前,

​lenia loturo sibi Surrentina rogavit.3

向更显贵的人家索要装在适度口渴的酒瓶里的温和苏伦图姆美酒。

​heus bone, tu palles. nihil est. videas tamen istuc,

“嘿,老兄,你脸色很苍白啊。”“没事。”“但不管那是什么,

95

​quidquid id est: surgit tacite tibi lutea pellis.

你可要留心:蜡黄的皮肉正悄然浮肿起来。”

​at tu deterius palles. ne sis mihi tutor.

“可你的脸色比我还要苍白!别来当我的监护人。

​iam pridem hunc sepeli: tu restas. perge, tacebo.

我早就把我的监护人埋葬了,只剩下你了。”“随你去吧,我闭嘴就是。”

​turgidus hic epulis atque albo ventre lavatur,

这人因酒宴而腹部胀大、面色发白地去沐浴,

​gutture sulpureas lente exhalante mefites.

喉咙里缓缓喷出硫磺般的恶臭。

100

​sed tremor inter vina subit calidumque trientem

但在饮酒之间寒颤突然袭来,

​excutit e manibus, dentes crepuere refecti,

从手中震落了温热的酒杯;露出的牙齿咯咯作响,

​uncta cadunt laxis tunc pulmentaria labris.

油腻的美味碎屑从松弛的唇间滑落。

​hinc tuba, candelae, tandemque beatulus alto

紧接着便是葬礼的号角与蜡烛,最终这位‘有福的逝者’

​conpositus lecto crassisque lutatus amomis

被安放在高高的灵床上,涂抹着浓厚的香膏,

105

​in portam rigidas calces extendit, at illum

僵硬的脚跟直挺挺地朝着大门伸出,

​hesterni capite induto subiere Quirites.

而昨日刚戴上自由帽的罗马新公民们则将他抬上肩头。

​Tange, miser, venas et pone in pectore dextram,

“摸摸我的脉搏吧,可怜的人,把你的右手放在我胸口:

​nil calet hic. summosque pedes attinge manusque:

这里一点也不热!再碰碰我的手脚尖端:

​non frigent. visa est si forte pecunia sive

它们并不冰凉!”——若是偶然看见了钱财,

110

​candida vicini subrisit molle puella,

或是邻家白皙的少女向你报以温柔的微笑,你的心脏当真跳动如常吗?

​cor tibi rite salit? positum est algente catino

倘若在一个冰冷的深盘里端上粗硬的蔬菜和穿过平民粗筛的麦粉:

​durum olus et populi cribro decussa farina:

让我们来试试你的咽喉吧!

​temptemus fauces; tenero latet ulcus in ore

在那娇嫩的嘴里潜藏着溃烂的疮口,

​putre, quod haut deceat plebeia radere beta.

决不能用粗俗的甜菜去刮擦它。

115

​alges, cum excussit membris timor albus aristas;

当惨白的恐惧使你浑身汗毛倒竖时,你在寒颤中瑟瑟发抖;

​nunc face supposita fervescit sanguis et ira

此刻底下架起火把,血液便沸腾起来,

​scintillant oculi, dicisque facisque quod ipse

双眼闪烁着怒火,你说出和做出的事情,

​non sani esse hominis4 non sanus iuret Orestes.

就连发疯的奥瑞斯特斯本人也会发誓说那绝不是清醒之人所为。

语法注4 条
  1. 3.64poscentis videas

    videas 为表示潜在可能的第二人称单数现在时虚拟式(“你会看到”)。poscentis 是宾格复数 poscentes 的古体形式,作 videas 的宾语,指代“那些(在病情恶化后)索要嚏根草的人”。

  2. 3.67quidnam victuri gignimur

    将来分词 victuri 与被动语态动词 gignimur 构成谓语性搭配,引导间接疑问句,表示目的或宿命(“我们生下来是为了过何种生活”)。

  3. 3.90qui dicit medico ... rogavit

    整个长句的语法主语由关系代词分句 qui dicit medico(“对医生说……的人”)担当,其主要谓语动词为 rogavit(“索要”),其间插入了分词短语 iussus requiescere 以及 postquam 引导的时间从句。

  4. 3.118non sani esse hominis

    属格短语 non sani ... hominis 为表示特征的述语性属格,充当不定式 esse 的表语(“属于不正常健全人类的”),与 esse 共同构成关系从句动词 iuret 的宾语从句。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0969.phi001.humanitext-lat2:3.61-3.118