← 奥维德

岁时记

§3.644-3.722

安娜·佩伦娜的神化与起源诸说

安娜化为河流仙女安娜·佩伦娜并受到民众节庆祭奉,诗人记述了关于其身世的诸种传说及她戏弄玛尔斯的轶事。随后叙及恺撒遇刺受神化与复仇,并引出接续的巴克科斯节庆。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
644

​se iacit: audacem fecerat ipse timor.

她纵身跃下:正是恐惧本身使她变得胆大。

645

​quaque metu rapitur, tunica velata recincta

在恐惧的驱使下,她身裹松开带子的束腰长袍飞奔,

​currit, ut auditis territa damma lupis,

宛如听到狼群声响而惊恐的母鹿。

​corniger hanc tumidis rapuisse Numicius undis

人们相信,长角的努米基乌斯河神用汹涌的波涛卷走了她,

​creditur et stagnis occuluisse suis.

并将她藏匿在自己的深潭中。

​Sidonis interea magno clamore per agros

其间,人们高声呼喊着在田野间寻找这位西顿女子:

650

​quaeritur: apparent signa notaeque pedum:

足迹与脚印显现出来;

​ventum erat ad ripas: inerant vestigia ripis.

人们来到了河岸,河岸上留有脚印。

​sustinuit tacitas conscius amnis aquas.

知晓内情的河水止住了无声的流淌。

​ipsa loqui visa est ‘placidi sum nympha Numici:

她本人似乎开口说道:“我是平缓的努米基乌斯的水仙:

​amne perenne latens Anna Perenna vocor.’

在永恒的河中隐匿,故而被称为安娜·佩伦娜。”

655

​protinus erratis laeti vescuntur in agris

于是人们欢天喜地在寻访过的田野中饮宴,

​et celebrant largo seque diemque mero.

用大量的纯酒犒劳自己、庆祝这节日。

​sunt quibus haec Luna est, quia mensibus impleat annum;

有人认为她就是月亮,因为她以月份填满一年;

​pars Themin, Inachiam pars putat esse bovem.

有人以为她是忒弥斯,有人以为她是伊纳科斯的牝牛。

​invenies, qui te nymphen Atlantida dicant

人们还会发现,有人称你是阿特拉斯的仙女女儿,

660

​teque Iovi primos, Anna, dedisse cibos.

说是你,安娜,给尤庇特提供了最初的食物。

​haec quoque, quam referam, nostras pervenit ad aures

我将要讲述的这则传闻也传入了我们的耳中,

​fama nec a veri dissidet illa fide.

它也并不背离真实的信度。

​plebs vetus et nullis etiam nunc tuta tribunis

昔日的平民那时尚未得到任何保民官的保护,

​fugit et in Sacri vertice montis erat;

逃离在外,聚集在圣山之巅;

665

​iam quoque, quem secum tulerant, defecerat illos

此时他们随身携带的口粮,

​victus et humanis usibus apta Ceres,

以及适于人类享用的谷物,也已经告罄;

​orta suburbanis quaedam fuit Anna Bovillis,

曾有一位生于城郊博维莱名叫安娜的妇人,

​pauper, sed multae sedulitatis anus.

虽贫寒却极其勤谨的老妪。

​illa levi mitra canos incincta capillos1

她用轻盈的发带束起苍苍白发,

670

​Angebat tremula rustica liba manu,

以颤抖的双手揉制质朴的甜饼,

​atque ita per populum fumantia mane solebat

惯于在清晨将这热气腾腾的饼分发给民众;

​dividere: haec populo copia grata fuit.

这份供给深受民众的感念。

​pace domi facta signum posuere Perennae,

待国内重归和平,他们为佩伦娜设立了塑像,

​quod sibi defectis illa ferebat opem.

因为她在他们陷入困境时送来了救助。

675

​nunc mihi cur cantent superest obscena puellae

如今还留待我讲述的,是少女们为何唱起猥亵的歌谣;

​dicere; nam coeunt certaque probra canunt,

因为她们聚集起来,唱着固定的谑言秽语。

​nuper erat dea facta: venit Gradivus ad Annam

她方才被奉为女神:格拉狄武斯便来寻访安娜,

​et cum seducta talia verba facit:

将她引至一旁,吐露如此言语:

‘mense meo coleris, iunxi mea tempora tecum:

“你在我的月份受人敬奉,我已将我的时节与你联结:

680

​pendet ab officio spes mihi magna tuo.

我的巨大希望全系于你的效力。

​armifer armiferae correptus amore Minervae

佩甲执戈的我,被同样佩甲执戈的弥涅耳瓦之爱所攫住,

​uror et hoc longo tempore volnus alo.

备受煎熬,久久抚育着这道创伤。

​effice, di studio similes coeamus in unum:2

请促成我们这两位志趣相投的神明结合为一吧:

​conveniunt partes hae tibi, comis anus.’

这个角色正适合你,亲切的老妪。”

685

​dixerat, illa deum promisso ludit inani

他言毕;她却用空洞的诺言愚弄这位神灵,

​et stultam dubia spem trahit usque mora.

以模棱两可的推延不断拉长他愚蠢的期盼。

​saepius instanti mandata peregimus, inquit

面对他更为频繁的催促, “我们已完成了托付,”

​evicta est, precibus vix dedit illa manus.

她说道, “她已被说服,勉强向恳求投降认输。”

​credit amans thalamosque parat, deducitur illuc

坠入爱河的神深信不疑,备好洞房;

690

​Anna tegens voltus, ut nova nupta, suos.

安娜像新娘一样遮掩着面容,被引至那里。

​oscula sumpturus subito Mars aspicit Annam:

正欲索吻的玛尔斯骤然看清了安娜:

​nunc pudor elusum, nunc subit ira deum.

羞惭与愤怒相继袭上这位受愚弄的神祇心头。

​ridet amatorem carae nova diva Minervae,

这位新封的女神嘲笑起亲爱的弥涅耳瓦的追求者,

​nec res hac Veneri gratior ulla fuit.

对维纳斯而言再没有比这更畅快的事了。

695

​inde ioci veteres obscenaque dicta canuntur,

自此古老的笑话与猥亵的辞令被传唱,

​et iuvat hanc magno verba dedisse deo.

人们津津乐道于她曾欺瞒了这位伟大的神明。

​praeteriturus eram gladios in principe fixos,

我正欲略过刺向元首的刀剑不提,

​cum sic a castis Vesta locuta focis:

此时维斯塔从圣洁的祭灶中如此开口道:

‘ne dubita meminisse: meus fuit ille sacerdos,

“切莫迟疑去铭记:那人曾是我的祭司;

700

​sacrilegae telis me petiere manus.

亵圣的双手曾用兵刃袭击我。

​ipsa virum rapui simulacraque nuda reliqui:

我亲自夺走了那人,只留下一具虚空的幻影:

​quae cecidit ferro, Caesaris umbra fuit.’3

丧命于铁刃之下的,不过是恺撒的阴影。”

​ille quidem caelo positus Iovis atria vidit

他确实被安置于天界,见到了尤庇特的殿宇,

​et tenet in magno templa dicata foro.

并在恢宏的广场上拥有一座献奉给他的神殿。

705

​at quicumque nefas ausi, prohibente deorum

但无论何人,胆敢行此大逆,违背众神的意志,

​numine, polluerant pontificale caput,

玷污了大祭司的首级,

​morte iacent merita, testes estote Philippi,

皆已遭应得之死而倒下;请作见证吧,腓立比,

​et quorum sparsis ossibus albet humus,

还有你们,因散落的白骨而使大地发白的人们;

​hoc opus, haec pietas, haec prima elementa fuerunt

这正是恺撒的勋业、虔敬与最初的开端:

710

​Caesaris, ulcisci iusta per arma patrem.

借正义之兵为父复仇。

​Postera cum teneras aurora refecerit herbas,

当翌日的黎明恢复了嫩草的生机,

​Scorpios a prima parte videndus erit.

天蝎座的前部将得以被目睹。

​Tertia post Idus lux est celeberrima Baccho:

逢伊杜斯之后的第三日是巴克科斯最负盛名的节日:

​Bacche, fave vati, dum tua festa cano.

巴克科斯啊,请庇佑诗人,正当我歌颂你的盛节之时。

715

​nec referam Semelen, ad quam nisi fulmina secum

我且不谈塞墨勒,若非尤庇特携雷霆降临于她,

​Iuppiter adferret, parvus inermis eras;

你本会弱小无助;

​nec, puer ut posses maturo tempore nasci,

亦不谈为让你能在适宜之时作为男童降生,

​expletum patrio corpore matris opus.

母亲的职责是在父亲的体内完满成全。

​Sithonas et Scythicos longum narrare triumphos

要历数西托尼亚与斯基泰的凯旋功业实乃冗长,

720

​et domitas gentes, turifer Inde, tuas.

还有你那些被征服的部族,产乳香的印度啊。

​tu quoque Thebanae mala praeda tacebere matris,

你,忒拜母亲手下可悲的猎物,也将被缄默不提;

​inque tuum furiis acte, Lycurge, genu.

还有你,被狂怒驱使砍向自己膝盖的吕枯耳戈斯。

语法注3 条
  1. 3.669canos incincta capillos

    宾格 canos capillos 依附于被动分词 incincta,作限定宾格(或希腊式宾格/中动态用法),意为“束起苍苍白发”。这是拉丁诗歌中描写身体部位或服饰装束时的典型修辞构式。

  2. 3.683effice, di studio similes coeamus in unum

    现在时虚拟式 coeamus 在祈使动词 effice 之后直接出现,省略从属连词 ut,构成并列连系的名词性从句(parataxis)。其语法功能等同于 effice ut ... coeamus,意为“请促成我们结合为一”。

  3. 3.702quae cecidit ferro, Caesaris umbra fuit

    关系代词 quae 所引导的从句置于其先行词 umbra 之前(先行词后置)。这一语序凸显了“倒在利刃之下的只是恺撒的阴影”,以此形成强烈对照,强调被维斯塔救走的是真身,而刺客手下所斩杀的不过是虚影。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0959.phi007.humanitext-lat2:3.644-3.722