← 奥维德

岁时记

§3.242-3.320

努马擒获皮库斯与法乌努斯

马尔斯结束了对贵妇节起因的阐述——春季万物繁育与朱诺·卢基娜神庙的奠基,随后诗人呼唤埃格里亚讲述萨利伊祭司与圣盾的渊源。为禳解雷击凶兆,努马王依循埃格里亚的计策伏击并擒获了皮库斯与法乌努斯,迫使他们传授禳除雷霆的秘仪。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
242

​nunc avis in ramo tecta laremque parat:

如今飞鸟在枝头筑起屋宇与家园:

​tempora iure colunt Latiae fecunda parentes,

拉提乌姆的母亲们理应尊奉这繁衍的时节,

​quarum militiam votaque partus habet.1

她们的战事与祈愿尽在生育之中。

245

​adde quod, excubias ubi rex Romanus agebat,

此外,在罗马君王曾经守夜巡逻之处,

​qui nunc Esquilias nomina collis habet,

即如今拥有埃斯奎利亚之名的那座山丘上,

​illic a nuribus Iunoni templa Latinis

由拉提乌姆的新妇们为朱诺建造的神庙,

​hac sunt, si memini, publica facta die.

若我未曾记错,正是在这一天向公众开放。

​quid moror et variis onero tua pectora causis?

我何必迁延耽搁,用各样缘由来加重你的心思?

250

​eminet ante oculos, quod petis, ecce tuos.

看哪,你所探求之理,正显露在你的眼前。

​mater amat nuptas: matrum me turba frequentat:

母亲怜爱新妇:母亲的行列常聚于我身旁:

​haec nos praecipue tam pia causa decet.’

如此虔敬的原由,正与我们最为相宜。” 向女神献上鲜花吧:这尊女神喜悦

​ferte deae flores: gaudet florentibus herbis

繁茂的花草:用娇嫩的鲜花环绕你们的头颅:

​haec dea: de tenero cingite flore caput:

呼告吧:

255

​dicite tu nobis lucem, Lucina, dedisti:

“卢基娜啊,是你赐予了我们光明”;

​dicite tu voto parturientis ades.

呼告吧: “你亲临分娩者的祈祷之中”。

​si qua tamen gravida est, resoluto crine precetur,

然而若有怀胎的妇人,当解开发髻去祈祷,

​ut solvat partus molliter illa suos.

好让女神温和地解开她的分娩之难。

​Quis mihi nunc dicet, quare caelestia Martis

如今谁能告诉我,为何萨利伊祭司要佩戴马尔斯

260

​arma ferant Salii Mamuriumque canant?

属天的兵器,并歌唱马穆里乌斯?

​nympha, mone, nemori stagnoque operata Dianae;

水仙啊,请予指教,你侍奉狄安娜的林苑与水泽;

​nympha, Numae coniunx, ad tua facta veni.

努马之妻的水仙啊,请为你所行之事而来。

​vallis Aricinae silva praecinctus opaca

被阿里基亚山谷幽暗的树林所环绕,

​est lacus, antiqua religione sacer.

有一座湖泊,因古老的宗教而神圣。

265

​hic latet Hippolytus loris direptus equorum,

曾被烈马的缰绳扯裂的希波吕托斯潜隐于此,

​unde nemus nullis illud aditur equis.

是以任何马匹皆不可踏入那片圣林。

​licia dependent longas velantia saepes,

垂挂的彩带遮蔽着长长的篱笆,

​et posita est meritae multa tabella deae.

为功德卓著的女神供奉着许多还愿木牌。

​saepe potens voti, frontem redimita coronis,2

常有如愿以偿的妇人,额上戴着花冠,

270

​femina lucentes portat ab urbe faces.

从城中手持明亮的火炬而来。

​regna tenent fortes manibus pedibusque fugaces,

手力强健且脚步敏捷的逃亡者执掌着王权,

​et perit exemplo postmodo quisque suo.

每个人随后都循着自身的先例丧生。

​defluit incerto lapidosus murmure rivus:

满是卵石的溪流伴着含混的潺潺声流下:

​saepe, sed exiguis haustibus, inde bibi.

我曾常常从那里饮水,虽每次仅啜饮少许。

275

​Egeria est, quae praebet aquas, dea grata Camenis;

供奉泉水者乃是埃格里亚,深受卡墨奈喜爱的女神;

​illa Numae coniunx consiliumque fuit.

她曾是努马的妻子与谋士。

​principio nimium promptos ad bella Quirites

起初,对过于热衷战事的奎里提斯人,

​molliri placuit iure deumque metu;

决意用法度与对诸神的敬畏使之温和;

​inde datae leges, ne firmior omnia posset,3

于是颁布法律,免得强横者无所不为,

280

​coeptaque sunt pure tradita sacra coli.

世代相传的祭礼亦开始被纯洁地奉行。

​exuitur feritas, armisque potentius aequum est,

野性被褪去,公义比兵刃更有力量,

​et cum cive pudet conseruisse manus;

与同胞交锋搏杀被视作耻辱;

​atque aliquis, modo trux, visa iam vertitur ara

某个方才还凶悍之人,一见祭坛便回心转意,

​vinaque dat tepidis farraque salsa focis.

向温热的炉灶献上美酒与盐渍麦粒。

285

​ecce deum genitor rutilas per nubila flammas

看哪,众神之父透过阴云散布

​spargit et effusis aethera siccat aquis;

赫赫闪电,以倾泻的雨水使上空变干;

​non alias missi cecidere frequentius ignes:

投掷而下的雷火未曾在别时如此密集:

​rex pavet et volgi pectora terror habet,

君王惊恐战栗,惊骇占据了平民的心胸,

​cui dea ‘ne nimium terrere!4 piabile fulmen

女神对他说:“切勿过度惊惶!

290

​est,’ ait ‘et saevi flectitur ira Iovis,

这雷霆是可以 禳解的,”她说,“严酷的朱庇特的愤怒亦能被平息,

​sed poterunt ritum Picus Faunusque piandi

但皮库斯与法乌努斯能够传授

​tradere, Romani numen utrumque soli.

禳解之礼,他们二者皆是罗马土地上的神灵。

​nec sine vi tradent: adhibe tu vincula captis.’

若不用强力,他们绝不肯传授:趁他们被擒时施加束缚。”

​atque ita qua possint edidit arte capi.

于是她指明了可以用何种计策将其擒获。

295

​lucus Aventino suberat niger ilicis umbra,

阿文提诺山脚下有一片被冬青树荫遮蔽的幽暗圣林,

​quo posses viso dicere numen inest.

目睹那树林之人自会说: “内有神灵”。

​in medio gramen, muscoque adoperta virenti

圣林中央是一片青草,从覆满苍翠苔藓的

​manabat saxo vena perennis aquae:

岩石中,流淌出一股终年不竭的泉水:

​inde fere soli Faunus Picusque bibebant.

几乎唯有法乌努斯与皮库斯常在此饮水。

300

​huc venit et fonti rex Numa mactat ovem,

努马王来到此处,向泉神献祭了一只母羊,

​plenaque odorati disponit pocula Bacchi,

并陈列起盛满芳香美酒的酒杯,

​cumque suis antro conditus ipse latet,

自己则与部属潜藏在洞窟中隐匿身形。

​ad solitos veniunt silvestria numina fontes

林间神祇来到习以为常的泉旁,

​et relevant multo pectora sicca mero.

用大量纯酒润湿干渴的胸膛。

305

​vina quies sequitur; gelido Numa prodit ab antro

饮酒之后安睡随之而来;努马从阴冷的洞窟中现身,

​vinclaque sopitas addit in arta manus,

将紧固的锁链加在他们沉睡的手上。

​somnus ut abscessit, pugnando vincula temptant

当睡意散去,他们奋力挣扎试图

​rumpere: pugnantes fortius illa tenent.

挣断锁链:越是挣扎,锁链将他们捆得越紧。

​tunc Numa: ‘di nemorum, factis ignoscite nostris,

这时努马说道:“林苑的诸神啊,请宽恕我们的所作所为,

310

​si scelus ingenio scitis abesse meo;

倘若你们知晓我的本性绝无罪愆;

​quoque modo possit fulmen, monstrate, piari.’

请指明以何种方式可以禳解雷霆。”

​sic Numa; sic quatiens cornua Faunus ait:

努马如此说;法乌努斯摇晃着犄角这般答道:

‘magna petis nec quae monitu tibi discere nostro

“你所求之事非同小可,且凭我们的谕示让你得知

​fas sit: habent finis numina nostra suos.

并不合天理:我们的神能亦有其限度。

315

​di sumus agrestes et qui dominemur in altis

我们乃是田野之神,是统治巍峨

​montibus: arbitrium est in sua tela Iovi.

群山者:朱庇特对自己所握的投枪拥有裁决之权。

​hunc tu non poteris per te deducere caelo,

凭你自身之力,断不能将他从天上召引下来,

​at poteris nostra forsitan usus ope.’

但若借助我们的助力,或许你尚能做到。”

​dixerat haec Faunus; par est sententia Pici:

法乌努斯言毕;皮库斯的见解亦复相同: “卸下吧,

320

​deme tamen nobis vincula, Picus ait:

然而, 我们身上的锁链,” 皮库斯说道:

语法注4 条
  1. 3.244quarum militiam votaque partus habet

    partus 为第四变格名词的单数主格,作从句主语;militiam votaque 为其宾格直接宾语,意为“分娩占据了她们的征战与祈愿”。此句将女性的分娩之苦比作男子服兵役(militia)。

  2. 3.269saepe potens voti, frontem redimita coronis

    voti 为形容词 potens 所支配的宾格性属格(与 compos voti 同义,意为“祈愿得偿”)。frontem 则是修饰被动分词 redimita 的关系对格(希腊式对格),意为“额前戴着花冠”。

  3. 3.279ne firmior omnia posset

    中性复数宾格 omnia 作动词 posset 的内在宾格(副词性对格),意为“免得强横者为所欲为/拥有全权”。未完成过去时虚拟式 posset 由引导否定目的从句的连词 ne 支配。

  4. 3.289ne nimium terrere

    terrere 为动词 terreo 的现在时被动语态命令式第二人称单数。它与否定小品词 ne 连用,构成诗歌中表示禁止的古雅命令式(“切勿过度惊惶”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0959.phi007.humanitext-lat2:3.242-3.320