← 奥维德

岁时记

§2.80-2.157

阿里翁与海豚的神话及国父奥古斯都

奥维德叙述了海豚拯救诗人阿里翁的神话以交代海豚座的起源,随后借二月九日节歌颂奥古斯都荣膺“国父”称号并将其与罗慕路斯对比,最后记述了宝瓶座升起与卡利斯托的神话序幕。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
80

​is fugiet visus nocte sequente tuos:

那海豚座将在随后的夜晚避开你的视线,

​seu fuit occultis felix in amoribus index,

无论它曾是隐秘情事中幸运的向导,

​Lesbida cum domino seu tulit ille lyram.

还是曾与主人一同载运过莱斯博斯的竖琴。

​quod mare non novit, quae nescit Ariona tellus?

哪一片海洋不知晓,哪一方土地不认得阿里翁?

​carmine currentes ille tenebat aquas.

他曾以歌声止住奔流的江河。

85

​saepe sequens agnam lupus est a voce retentus,

追逐羊羔的恶狼常因他的歌声而止步,

​saepe avidum fugiens restitit agna lupum;

逃避贪婪饿狼的羊羔亦常驻足不前。

​saepe canes leporesque umbra iacuere sub una,

猎犬与野兔常并卧于同一片绿荫之下,

​et stetit in saxo proxima cerva leae,

雌鹿站在岩石上紧邻着母狮;

​et sine lite loquax cum Palladis alite cornix

多嘴的乌鸦同帕拉斯的灵鸟和平共处,

90

​sedit, et accipitri iuncta columba fuit.

鸽子亦与鹰隼为伴。

​Cynthia saepe tuis fertur, vocalis Arion,

歌者阿里翁啊,据说辛西娅常惊异于你的曲调,

​tamquam fraternis obstipuisse modis,

犹如那是她兄弟的旋律。

​nomen Arionium Siculas impleverat urbes,

阿里翁的名声早已传遍西西里的诸城,

​captaque erat lyricis Ausonis ora sonis;

奥索尼亚的海岸亦为这琴音所倾倒。

95

​inde domum repetens puppem conscendit Arion,

阿里翁自彼处踏上归途登舟启航,

​atque ita quaesitas arte ferebat opes.

携带着凭借技艺所赢取的资财。

​forsitan, infelix, ventos undasque timebas,

不幸的人啊,你或许曾畏惧风浪,然而对你而言,

​at tibi nave tua tutius aequor erat.

大海竟比你自己的座船更为安全。

​namque gubernator destricto constitit ense

因为舵手拔剑而立,

100

​ceteraque armata conscia turba manu.

其余同谋的众船员亦手持利刃。

​quid tibi cum gladio?1 dubiam rege, navita, puppem:

「你与刀剑有何干系?水手啊,去掌稳摇晃的舟楫:

​non haec sunt digitis arma tenenda tuis.

这些兵刃并非你的十指所当操持。」

​ille, metu pavidus, mortem non deprecor inquit,

他在恐惧中战栗道:「我并不祈求免死,

​sed liceat sumpta pauca referre lyra.

但请容我取过竖琴弹唱数阕。」

105

​dant veniam ridentque moram, capit ille coronam,

他们允准了请求并嘲弄这片刻的拖延;他戴上桂冠,

​quae possit crines, Phoebe, decere tuos;

那冠冕即便佩于福玻斯你的发间亦相称得体。

​induerat Tyrio bis tinctam murice pallam:

他已披上经提尔贝紫双重浸染的长袍;

​reddidit icta suos pollice chorda sonos,

在大拇指的拨动下,琴弦发出了自有的和鸣,

​flebilibus numeris veluti canentia dura

正如天鹅在苍白的鬓角被坚硬的箭羽贯穿时,

110

​traiectus penna tempora cantat olor.

以凄恻的节律唱出绝唱。

​protinus in medias ornatus desilit undas:

随即,他盛装跃入波涛之中;

​spargitur impulsa caerula puppis aqua.

激起的水花飞溅在暗青色的船尾。

​inde (fide maius)2 tergo delphina recurvo

自那时起(匪夷所思之事),

​se memorant oneri supposuisse novo;

人们相传一只海豚将它拱起的脊背承托于这前所未有的重负之下;

115

​ille sedens citharamque tenet pretiumque vehendi

他端坐其上,怀抱齐特拉琴,

​cantat et aequoreas carmine mulcet aquas,

唱着渡海的酬金,以歌声抚平海原的波涛。

​di pia facta vident: astris delphina recepit

诸神见证了虔敬的善行:朱庇特将海豚迎入星群,

​Iuppiter et stellas iussit habere novem.

并命它坐拥九颗明星。

​Nunc mihi mille sonos, quoque est memoratus Achilles,

如今我但愿拥有千般喉舌,迈奥尼亚的诗人啊,

120

​vellem, Maeonide, pectus inesse tuum,

但愿拥有你歌咏阿喀琉斯时激荡的胸怀,

​dum canimus sacras alterno pectine Nonas:

当我们正以交替的韵脚咏唱神圣的九日节:

​maximus hic fastis accumulatur honos,

历书上正积聚着这无上的荣耀。

​deficit ingenium, maioraque viribus urgent:

才智已显匮乏,超越力量的宏大主题催促着我:

​haec mihi praecipuo est ore canenda dies.

这一天须由我以非凡的声调赞颂。

125

​quid volui demens elegis imponere tantum

我因何癫狂,竟欲将如此沉重的重荷强加于挽歌之上?

​ponderis? heroi res erat ista pedis,

那本该是英雄史诗诗脚的题材。

​sancte pater patriae, tibi plebs, tibi curia nomen

神圣的祖国之父啊,平民将此名号赐予你,

​hoc dedit, hoc dedimus nos tibi nomen, eques,

元老院将此名号赐予你,我们骑士阶层亦将此名号赐予你。

​res tamen ante dedit, sero quoque vera tulisti

然而你的事功早已赋予了它,你虽迟至今日才受领真实的名号,

130

​nomina, iam pridem tu pater orbis eras.

却早已是整个大地的父亲。

​hoc tu per terras, quod in aethere Iuppiter alto,

你在地上所拥有的名位,正如高天清气之中的朱庇特:

​nomen habes: hominum tu pater, ille deum.

你是凡人之父,而他是诸神之父。

​Romule, concedes: facit hic tua magna tuendo

罗慕路斯啊,你必须退让:这位领袖以护卫使你的城垣变得伟大,

​moenia, tu dederas transilienda3 Remo.

而你当初所筑的城垣却任由雷穆斯跃过。

135

​te Tatius parvique Cures Caeninaque sensit:

塔提乌斯、小小的库雷斯与凯尼纳曾见识你的武力;

​hoc duce Romanum est solis utrumque latus,

然而在这位统帅之下,太阳运行的旦暮两极皆归罗马所有。

​tu breve nescio quid victae telluris habebas:

你曾占有微不足道的一隅被征服之地;

​quodcumque est alto sub Iove, Caesar habet,

而凡在高耸的朱庇特之下的天地,皆为凯撒所辖。

​tu rapis, hic castas duce se iubet esse maritas:

你强掠民女,他却带头明令妇人恪守贞洁;

140

​tu recipis luco, reppulit ille nefas.

你设立圣林收容亡命,他却荡除罪愆。

​vis tibi grata fuit, florent sub Caesare leges.

暴力曾为你所喜,凯撒治下法律却欣欣向荣。

​tu domini nomen, principis ille tenet,

你持有主人的头衔,他却秉持第一公民的名位。

​te Remus incusat, veniam dedit hostibus ille.

雷穆斯谴责你的罪行,他却向仇敌施以宽宥。

​caelestem fecit te pater, ille patrem.4

你的生父将你化作天神,而他却将自己的父亲奉为神明。

145

​iam puer Idaeus media tenus eminet alvo

如今伊达山的少年已显露至腰腹,

​et liquidas mixto nectare fundit aquas,

倾倒出掺杂着琼浆的澄澈清泉。

​en etiam, siquis Borean horrere solebat,

看哪,若有人先前畏惧北风,如今尽可欢欣:

​gaudeat: a Zephyris mollior aura venit.

更温和的气息正自西风吹拂而来。

​Quintus ab aequoreis nitidum iubar extulit undis

第五个启明星已自海浪中升起皎洁的辉光,

150

​Lucifer, et primi tempora veris erunt.

早春的时节即将降临。

​ne fallare tamen, restant tibi frigora, restant,

然而切莫受骗,严寒依然留存,它依然留存,

​magnaque discedens signa reliquit hiems.

离去的冬日留下了巨大的痕迹。

​Tertia nox veniat: Custodem protinus Ursae

愿第三个夜晚降临:你将立即望见,

​aspicies geminos exeruisse pedes. note

大熊的守望者已伸出了双足。

155

​inter Hamadryadas iaculatricemque Dianam

在树仙汉玛德律阿得斯与猎神狄安娜之间,

​Callisto sacri pars fuit una chori.

卡利斯托曾是神圣侍从中的一员。

​illa deae tangens arcus ‘quos tangimus arcus,

她抚摸着女神的长弓说道:「我们所触摸的弓啊……」

语法注4 条
  1. 2.101quid tibi cum gladio?

    由与格(tibi)与介词短语(cum gladio)构成的习惯用法,省略了动词 est,意为“你与刀剑有何干系?”或“你拿剑做什么?”。

  2. 2.113fide maius

    由中性比较级 maius 与表示比较的夺格 fide 构成的插入短语,意为“超越了可信度”,即“令人难以置信的是”。

  3. 2.134dederas transilienda

    动形容词(transilienda)作谓语性补足语,与动词 dederas 的宾语 moenia 性数格一致,表目的或结果,意为“你曾将城墙交出任其被跨越”。

  4. 2.144caelestem fecit te pater, ille patrem.

    运用交错配列与动词省略的紧凑对仗结构。前半句为“父亲(战神马尔斯)将你(罗慕路斯)升为天神(caelestem fecit)”;后半句省略了谓语动词与补足语,理解为“而他(奥古斯都)将自己的父亲(凯撒)奉为神明”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0959.phi007.humanitext-lat2:2.80-2.157