- 底本
- Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0959.phi007.humanitext-lat2:1.80-1.157
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
在描绘了元旦的庄严祭仪与新任执政官的就职巡游后,双面神雅努斯显现在诗人面前,阐释了自己上溯至卡俄斯的起源、掌管宇宙门枢的职权以及拥有双面的缘由;诗人消除畏惧后向神明致谢,并进而探问新年为何始于严冬而非春季。
et populus festo concolor ipse suo est,
民众自身也与其节日同色,
iamque novi praeeunt fasces, nova purpura fulget,
如今新的权标在前方引领,新的紫袍闪耀,
et nova conspicuum pondera sentit ebur.
显赫的象牙宝座感受到了新的重量。
colla rudes operum1 praebent ferienda iuvenci,
未习劳作的年轻公牛献出受击的颈项,
quos aluit campis herba Falisca suis.
它们是由法莱利伊的青草在其原野上哺育长大。
Iuppiter arce sua totum cum spectat in orbem,
当朱庇特从他的卫城俯瞰整个世界时,
nil nisi Romanum, quod tueatur, habet,
除了属于罗马之物,再无所见。
salve, laeta dies, meliorque revertere semper,
欢庆的日子啊,万福!愿你永远更加吉祥地归来,
a populo rerum digna potente coli.
配得上受到统御万物之民的崇奉。
quem tamen esse deum te dicam, Iane biformis?
双面的雅努斯啊,我究竟该说你是哪一位神明?
nam tibi par nullum Graecia numen habet,
因为希腊没有任何神祇能与你相当。
ede simul causam, cur de caelestibus unus,
请一并告知缘由:为何在天上诸神中唯有你一人,
sitque quod a tergo, sitque quod ante, vides?
既能看见背后之物,又能看见前方之物?
haec ego cum sumptis agitarem mente tabellis,
当我手持蜡板在心中思忖这些事时,
lucidior visa est, quam fuit ante, domus.
屋宇显得比先前更为明亮。
tunc sacer ancipiti mirandus imagine Ianus
就在那时,神圣的雅努斯以其双面的奇异形相,
bina repens oculis obtulit ora meis.
突然将两副面孔呈现在我的眼前。
extimui sensique metu riguisse capillos,
我惊骇万分,感到头发因恐惧而倒竖,
et gelidum subito frigore pectus erat.
胸膛因突如其来的寒意而冰凉。
ille tenens baculum dextra clavemque sinistra
他右手持杖,左手握匙,从前方的口中向我们吐露了这些话语:
edidit hos nobis ore priore sonos:
‘放下恐惧,
‘disce metu posito, vates operose dierum,
勤勉歌咏岁日的诗人啊,
quod petis, et voces percipe mente meas.
探求你所寻求的事理,并在心中领会我的言语。
me Chaos antiqui (nam sum res prisca) vocabant:
古人曾称我为卡俄斯(因为我是混沌原初的存在):
aspice, quam longi temporis acta canam.
你看,我将歌唱多么久远时代的事迹。
lucidus hic aer et quae tria corpora restant,
这明澈的空气以及剩下的三种物体——火、
ignis, aqua et tellus, unus acervus erat.
水与土,原本是一个整体的积块。
ut semel haec rerum secessit lite suaruminque novas abiit massa soluta domos,
一旦这一巨块因自身诸要素的纷争而分解,涣散开来奔向新的居所,
flamma petit altum, propior locus aera cepit,
火焰升向高处,较近的空间接纳了空气,
sederunt medio terra fretumque solo.
大地与海洋则沉落于中央的底部。
tunc ego, qui fueram globus et sine imagine moles,
那时,原本是球体且无定形巨块的我,
in faciem redii dignaque membra deo.
化作了配得上神明的容貌与形体。
nunc quoque, confusae quondam nota parva figurae,
即便现在,作为往昔混杂形象的一丝微小印记,
ante quod est in me postque, videtur idem.
我身前之物与身后之物看起来仍别无二致。
accipe, quaesitae quae causa sit altera formae,
且听你所探问形相的另一个原因,
hanc simul ut noris officiumque meum.
以便你将其与我的职守一同知晓。
quicquid ubique vides, caelum, mare, nubila, terras,
你在各处所见的一切——苍穹、大海、云彩、
omnia sunt nostra clausa patentque manu.
大地,尽皆由我的手关闭与开启。
me penes est unum vasti custodia mundi,
辽阔世界的监护唯独归我掌管,
et ius vertendi cardinis omne meum est.
旋转门枢的全部权力尽归我有。
cum libuit Pacem placidis emittere tectis,libera perpetuas ambulat illa vias:
当我乐于将和平自宁静的居所释放,她便自由地行进在绵延无尽的道路上;
sanguine letifero totus miscebitur orbis,
然而,若非坚固的门闩将战争锁闭,
ni teneant rigidae condita bella serae.
整个世界都将陷入致命鲜血的混乱之中。
praesideo foribus caeli cum mitibus Horis:
我与温和的时序女神们共同掌管天门:
it, redit officio Iuppiter ipse meo.
朱庇特本人也借助我的职守往返出入。
inde vocor Ianus, cui cum Ceriale sacerdos
因此我被称为雅努斯;当祭司向我献上刻瑞斯的甜饼以及拌有盐粒的粗麦时,
imponit libum mixtaque farra sale,
你将嘲笑那些名字;
nomina ridebis;2 modo namque Patulcius idem
因为祭司之口时而称同一位我为开启者(Patulcius),
et modo sacrifico Clusius ore vocor.
时而称我为闭合者(Clusius)。
scilicet alterno voluit rudis illa vetustas
显然,
nomine diversas significare vices,
那质朴的远古时代企图用交替的名号来表征截然相反的职分更迭。
vis mea narrata est. causam nunc disce figurae:
我的神力已然道明;现在且听这副形相的缘由,
iam tamen hanc aliqua tu quoque parte vides.
尽管在某种程度上你也已看出了几分。
omnis habet geminas, hinc atque hinc, ianua frontis,e quibus haec populum spectat, at illa larem;
每道门在两边都有一对正反面,其中这一面朝向众人,那一面朝向家神;
utque sedens primi vester prope limina tectiianitor egressus introitusque videt,
正如坐在你们门廊台阶边的门房守望着出入行迹,
sic ego perspicio caelestis ianitor aulae
我也同样作为天庭大殿的门房,
Eoas partes Hesperiasque simul.
同时洞察着东方与西方的疆界。
ora vides Hecates in tres vertentia partes,
你看赫卡忒的面孔转向三个方向,
servet ut in ternas compita secta vias;
以便看护分成三条叉路的交叉路口;
et mihi, ne flexu cervicis tempora perdam,
而我无需转动颈项耗费光阴,
cernere non moto corpore bina licet.’
不移动身躯便能看清前后两方。’
dixerat et voltu, si plura requirere vellem,
他已说完,并以面容表明,
difficilem mihi se non fore fassus erat.
若我愿多作探问,他对我绝非难以接近。
sumpsi animum gratesque deo non territus egi
我鼓起勇气,毫无畏惧地向神明致谢,
verbaque sum spectans pauca locutus humum!
双眼凝视着地面,说出了短短几句话:
‘dic, age, frigoribus quare novus incipit annus,
‘请告诉我吧,为何新年始于严寒之中,
qui melius per ver incipiendus erat?3
而本该更适宜始于春日?
omnia tunc florent, tunc est nova temporis aetas,
那时万物盛开,那时是岁月的新生,饱满的枝条萌发出新的嫩芽,
et nova de gravido palmite gemma tumet,et modo formatis operitur frondibus arbor,
树木覆满新生的绿叶,种子的胚芽破土而出,
prodit et in summum seminis herba solum,et tepidum volucres concentibus aera mulcent,
鸟儿用和谐的歌声抚慰温润的空气,牲畜在草地上嬉戏欢腾;
ludit et in pratis luxuriatque pecus,
那时阳光柔和,
tum blandi soles, ignotaque prodit hirundo
久违的燕子翩然归来……’
- 1.83rudes operum
operum 是由形容词 rudes(不熟练的、缺乏经验的)所要求的限定/关系属格(genitive of respect / specification),表示在何种方面缺乏经验(“未习劳作的”)。
- 1.127inde vocor Ianus, cui cum Ceriale sacerdos imponit libum mixtaque farra sale, nomina ridebis
关系代词 cui 充当利益与格,既可以理解为从属句 cum 节中接受献祭的对象,也可以松散地关联至主句的 nomina ridebis(作为名字被取笑的对象)。cum 引导的插入句造成了句法上的松弛与微弱的破格语法(anacoluthon)。
- 1.150qui melius per ver incipiendus erat
动形容词 incipiendus 与未完成过去直说态 erat 搭配,表示过去应当发生却未发生的事实(“本该更适宜始于春日的一年”)。在表达义务、适合性或可能性的句式中,拉丁语常规使用直说态过去时(erat)而非虚拟态来传达反事实虚拟语气。
