- 底本
- Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0959.phi006.humanitext-lat2:9.1-9.80
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阿刻罗俄斯向忒修斯讲述了自己为争夺得伊阿尼拉而与赫拉克勒斯展开求婚较量、激烈摔跤搏斗,以及自己化身为长蛇后反被对方扼住喉咙的经过。
Quae gemitus truncaeque deo Neptunius heros
当海神的英雄子嗣向这位神明询问其叹息和残缺额头的缘由时,
causa rogat frontis,1 cum sic Calydonius amniscoepit inornatos redimitus harundine crines:
卡吕冬的河神用芦苇束起未加修饰的长发,如此开口说道:
“Triste petis munus. Quis enim sua proelia victus
“你所请求的是一件悲伤的差事。因为谁在战败之后,还会愿意重提自己的战事呢?
commemorare velit? Referam tamen ordine. Nec tam
但我仍将按顺序道来。
turpe fuit vinci, quam contendisse decorum est,
战败固然可耻,却不及曾与他抗争那般光荣,
magnaque dat nobis tantus solacia victor.
而如此伟大的胜利者给予了我巨大的慰藉。
Nomine siqua suo fando pervenit ad aures
如果在传闻中,
Deianira tuas—quondam pulcherrima virgo
得伊阿尼拉的名字曾传入你的耳畔——她曾是无比美丽的少女,
multorumque fuit spes invidiosa procorum.
是众多求婚者令人艳羡的企盼。
Cum quibus ut soceri domus est intrata petiti,
当我与他们一同踏入被求婚的岳父府邸时,我说:
“accipe me generum,” dixi “Parthaone nate:”
‘帕尔塔翁之子,请接纳我为你的女婿;’
dixit et Alcides. Alii cessere duobus.
阿尔凯得斯也如此说。其余的人都向我们二人退让了。
Ille Iovem socerum dare se famamque laborum
他夸耀自己能提供朱庇特作公公,
et superata suae referebat iussa novercae.2
述说自己劳绩的盛名,以及克制了继母的道道严令。
Contra ego “turpe deum mortali cedere” dixi
我反驳道:‘神明向凡人退让是可耻的’
(nondum erat ille deus), “regem me cernis aquarum
(那时他尚未成为神明),‘你看到我是水之王者,
cursibus obliquis inter tua regna fluentum.
在这片属于你的疆土之间蜿蜒流淌。
Nec gener externis hospes tibi missus ab oris,
我也不是从异国他乡作为外客遣送到你这里的女婿,
sed popularis ero et rerum pars una tuarum.
而是你本土之人,是你领地的一部分。
Tantum ne noceat, quod me nec regia Iuno
但愿这不会对我有所不利:高贵的朱诺并不憎恨我,
odit3 et omnis abest iussorum poena laborum.
被强加的劳绩之刑罚也全然与我无涉。
Nam, quo te iactas, Alcmena nate, creatum,
因为,阿尔克墨涅之子啊,你夸耀自己由其所生的朱庇特,
Iuppiter aut falsus pater est, aut crimine verus.
若非虚妄的父亲,便是因罪孽而成的生父。
Matris adulterio patrem petis. Elige, fictum
你是凭母亲的通奸来认领父亲的。选吧,
esse Iovem malis, an te per dedecus ortum.”
你是宁愿朱庇特是虚构的,还是愿自己是在耻辱中降生的。’
Talia dicentem iamdudum lumine torvo
面对说出这番话的我,
spectat et accensae non fortiter imperat irae
他早已用凶狠的目光注视着,难以有力克制燃起的怒火,
verbaque tot reddit: “Melior mihi dextera lingua.
仅仅回敬了这几个字:‘我的右手胜过我的舌头。
Dummodo pugnando superem, tu vince loquendo,”
只要我在战斗中胜过你,你尽管在口舌上取胜吧,’
congrediturque ferox. Puduit modo magna locutum
说着便凶猛地扑了上来。刚才夸下海口,
cedere:4 reieci viridem de corpore vestem
如今退缩令我蒙羞:我从身上扯下绿色的长袍,
bracchiaque opposui tenuique a pectore varas
伸出双臂,双手屈曲置于胸前保持防守架势,
in statione manus et pugnae membra paravi.
四肢作好了迎战的准备。
Ille cavis hausto spargit me pulvere palmis
他捧起捧在手心的尘土洒向我,
inque vicem fulvae tactu flavescit harenae.
而自己也因触碰黄褐色的沙土而染成金黄。
Et modo cervicem, modo crura micantia captat,
他时而抓向我的脖颈,时而抓向我迅速挪动的双腿,
aut captare putes, omnique a parte lacessit.
或者让你以为他要抓取,从四面八方发起袭扰。
Me mea defendit gravitas frustraque petebar,
我自身的沉重保护了我,他的进犯徒劳无功,
haud secus ac moles, quam magno murmure fluctus
宛如被巨响的波涛猛烈冲击的海堤:
oppugnant: manet illa suoque est pondere tuta.
它岿然不动,依凭自身的重量而稳如泰山。
Digredimur paulum rursusque ad bella coimus,
我们略自分开,随即再度合拢交战,
inque gradu stetimus, certi non cedere; eratque
坚定地站稳步伐,决不退缩;
cum pede pes iunctus, totoque ego pectore pronus
足与足紧密相接,我全身前俯,
et digitos digitis et frontem fronte premebam.
用手指压着手指,用额头顶着额头。
Non aliter vidi fortes concurrere tauros,
我曾见过强壮的公牛如此冲撞,
cum pretium pugnae toto nitidissima saltu
当时整座林地中最肥美的母牛被作为争斗的战利品:
expetitur coniunx: spectant armenta paventque
牛群观望着并心生战栗,
nescia, quem maneat tanti victoria regni.
不知如此伟大王国的胜利究竟等待着谁。
Ter sine profectu voluit nitentia contra
阿尔凯得斯三次试图将我奋力对抗的胸膛从自己身前推开,
reicere Alcides a se mea pectora; quarto
均未成功;
excutit amplexus adductaque bracchia solvit,
到了第四次,他挣脱了我的抱合,解开我紧抱的双臂,
inpulsumque manu (certum est mihi vera fateri)
用手一推(我决心坦白真相),
protinus avertit tergoque onerosus inhaesit.
随即把我扭转身去,沉重地压伏在我的背上。
Siqua fides neque ficta mihi nunc gloria voce
如果还有任何信用,如果我现在不是企图用虚构的话语博取荣耀,
quaeritur, inposito pressus mihi monte videbar.
我当时直觉得自己像是被压在了一座大山之下。
Vix tamen inserui sudore fluentia multo
然而,我好不容易才将流淌着厚汗的双臂穿插进去,
bracchia, vix solvi duros a corpore nexus:
好不容易才从身上解开那僵硬的纠缠;
instat anhelanti prohibetque resumere vires,
他逼向气喘吁吁的我,不容我恢复力气,
et cervice mea potitur. Tum denique tellus
抓住了我的颈项。直到那时,
pressa genu nostro est, et harenas ore momordi.
我的双膝才压向地面,嘴巴啃到了泥沙。
Inferior virtute meas divertor ad artes,
在力量上居于下风的我,转而求助于我的法术,
elaborque viro longum formatus in anguem.
化作一条长蛇从那汉子手中滑脱。
Qui postquam flexos sinuavi corpus in orbes
当我将身躯盘绕成弯曲的环卷,伴着凶暴的嘶鸣吐弄分叉的舌头时,
cumque fero movi linguam stridore bisulcam,
梯林斯人笑了,嘲弄着我的技艺,
risit et inludens nostras Tirynthius artes
‘降伏毒蛇是我摇篮里的劳绩,’
“cunarum labor est angues superare mearum,”
他说,‘阿刻罗俄斯啊,
dixit “et ut vincas alios, Acheloe, dracones,
即便你胜过其他的蛟龙,
pars quota Lernaeae serpens eris unus echidnae?
你单单一己之蛇,能抵得上勒尔那水怪的几分之几?
Vulneribus fecunda suis erat illa, nec ullum
那怪物凭借自身的伤口繁衍,
de centum numero caput est inpune recisum,
它那一百颗头颅中没有一颗被斩下而不受惩罚,
quin gemino cervix herede valentior esset.5
颈项总会因生出孪生的继承者而愈加凶猛。
Hanc ego ramosam natis e caede colubris
这头因屠戮而生出分支小蛇、
crescentemque malo domui domitamque reclusi.
在灾害中不断壮大的怪物,我制服了它,并在制服后剖开了它。
Quid fore te credas, falsum qui versus in anguem
你化作虚假的蛇,操弄着外来的武器,
arma aliena moves, quem forma precaria celat?”
用借来的形貌掩藏自己,你以为自己能成什么气候呢?’
Dixerat, et summo digitorum vincula collo
他说完,十指扣成的锁链便套上了我的颈项顶部:
inicit: angebar ceu guttura forcipe pressus,
我感到窒息,仿佛咽喉被铁钳夹住,
pollicibusque meas pugnabam evellere fauces.
奋力想要将我的喉咙从〔他的〕大拇指间扯出。
Sic quoque devicto restabat tertia tauri
即便如此被打败,我还剩下第三种形态,那就是公牛——
- 9.1Quae gemitus truncaeque deo Neptunius heros causa rogat frontis
Neptunius heros(忒修斯)为主语,rogat为主动词。Quae causa ... frontis构成间接疑问从句,系动词(sit)省略,deo作为领属/关涉与格从属于该从句。gemitus和truncae ... frontis为并列属格,作causa的定语。
- 9.14Ille Iovem socerum dare se famamque laborum et superata suae referebat iussa novercae
在referebat支配的“宾格加不定式”结构中,se为逻辑主语,dare为不定式。Iovem为dare的直接宾语,socerum为宾语补足语(“提供朱庇特作公公”)。接下来的famam laborum与superata iussa亦由referebat统辖作直接宾语。
- 9.21Tantum ne noceat, quod me nec regia Iuno odit
Tantum ne noceat为表达愿望或顾虑的现在时虚拟式(“但愿这不会对我有害”)。quod从句充当名词性从句,作noceat的主语,说明自身不受朱诺仇恨这一事实。
- 9.31Puduit modo magna locutum cedere
无人称动词puduit(完成时)统领不定式cedere作主语。省略的宾格逻辑主语(me)由modo magna locutum(完成分词宾格,“刚刚夸下海口的人”)修饰。
- 9.72quin gemino cervix herede valentior esset
quin从句承接前方的否定表达(nec ullum ... caput ... recisum [est] inpune)。gemino herede为方式/原因夺格,指被斩断后作为“后继者”生出的双生头颅。
