← 奥维德

变形记

§7.791-7.865

误解与普罗克里斯的悲剧之死

凯法罗斯流泪讲述了他向“微风”(阿乌拉)呼唤的私语如何被误解为私通,导致躲在灌木丛中探查的妻子普罗克里斯被他误当作野兽并用长矛误杀的悲剧始末。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
791

​adspicio: fugere hoc, illud captare putares.1

我凝望〔它们〕:你会以为一者在逃遁,另一者正欲扑捕。

​Scilicet invictos ambo certamine cursus

想必是有神灵意欲让二者在奔逐的竞逐中皆不落败,

​esse deus voluit, siquis deus adfuit illis.”

若真有某种神明曾眷顾它们的话。”

​Hactenus, et tacuit. “Iaculo quod crimen in ipso est?”

他说到此处便沉默了。“那长矛本身又犯下了何等罪愆?”

795

​Phocus ait. Iaculi sic crimina reddidit ille:

福科斯问道。他遂这般陈述了那长矛的罪愆:

“Gaudia principium nostri sunt, Phoce, doloris:

“福科斯啊,欢欣正是我等悲恸的源头;

​illa prius referam. Iuvat o meminisse beati

我且先叙说欢欣。啊,埃阿科斯之子,回想那幸福的

​temporis, Aeacida, quo primos rite per annos

岁月是多么惬意;在那最初的数年里,依循礼法,

​coniuge eram felix, felix erat illa marito.

我因妻子而幸福,她亦因丈夫而欢悦。

800

​Mutua cura duos et amor socialis habebat;

相互的体贴与夫妇的挚爱维系着我们二人;

​nec Iovis illa meo thalamos praeferret amori,

她绝不会将朱庇特的床榻置于我的爱恋之上;

​nec, me quae caperet, non si Venus ipsa veniret,

亦无任何女子能俘获我的心,纵使维纳斯亲临亦是枉然:

​ulla erat:2 aequales urebant pectora flammae.

均等的烈焰在我们胸中燃烧。

​Sole fere radiis feriente cacumina primis

每当太阳刚用最初的光芒拂过山巅之时,

805

​venatum in silvas iuvenaliter ire solebam.

我便如少年般习惯性地步入森林行猎。

​Nec mecum famuli nec equi nec naribus acres

既无仆从、战马,亦无嗅觉敏锐的猎犬相伴,

​ire canes, nec lina sequi nodosa solebant:

更无带结的围网随行:

​tutus eram iaculo. Sed cum satiata ferinae

我仅凭一柄长矛便安然无恙。然而,当右手在杀戮野兽中

​dextera caedis erat, repetebam frigus et umbras

得到满足,我便重返清凉与阴翳,

810

​et quae de gelidis exibat vallibus aura.

以及从冰冷山谷中吹送而出的微风。

​Aura petebatur medio mihi lenis in aestu,

在正午的酷热中,我寻觅着轻柔的微风;

​auram exspectabam, requies erat illa labori.

我等候着微风,它便是我劳顿的歇息。

“Aura” (recordor enim) “venias” cantare solebam,

‘微风啊,’(因我记忆犹新)我常吟唱道,‘来吧,

“meque iuves intresque sinus, gratissima, nostros,

取悦我,潜入我们的胸怀吧,最可爱者啊,

815

​utque facis, relevare velis, quibus urimur, aestus.”

正如你素常所作的那样,愿你拂去那焚灼我们的燥热。’

​Forsitan addiderim (sic me mea fata trahebant)

或许我还添上了(我的命运便是这般拖拽着我)

​blanditias plures et “tu mihi magna voluptas,”

更多温存的甜言蜜语,常说道:‘你是我莫大的欢愉,

​dicere sim solitus, “tu me reficisque fovesque,

你令我复苏,予我温存;

​tu facis, ut silvas, ut amem loca sola; meoque

是你令我喜爱森林,喜爱幽寂之境;我的唇吻

820

​spiritus iste tuus semper captatur ab ore.”

总是在追逐吞吐着你的这一缕气息。’

​Vocibus ambiguis deceptam praebuit aurem

不知何人误听了这些暧昧不清的言语,

​nescio quis, nomenque aurae tam saepe vocatum

见‘微风’之名被如此频繁地呼唤,

​esse putat nymphae: nympham mihi credit amari.

便以为那是某位宁芙的名字,确信有一位宁芙为我所钟爱。

​Criminis extemplo ficti temerarius index

这捏造罪名的鲁莽告发者当即

825

​Procrin adit linguaque refert audita susurra.

奔至普罗克里斯跟前,用低语的口舌传达了所听闻之事。

​Credula res amor est: subito conlapsa dolore,

爱情原是易信之物:由于突如其来的剧痛,

​ut mihi narratur, cecidit; longoque refecta

如旁人向我述说的那样,她瘫倒在地;过了许久才苏醒过来,

​tempore se miseram, se fati dixit iniqui,

她哀叹自己命途多舛,命运不公,

​deque fide questa est; et crimine concita vano

并抱怨我的忠诚;因这虚妄的指控所激荡,

830

​quod nihil est, metuit, metuit sine corpore nomen

她畏惧着虚无,畏惧着一个没有躯体的名字,

​et dolet infelix veluti de paelice vera.

不幸地如同为真正的情妇而悲痛欲绝。

​Saepe tamen dubitat speratque miserrima falli

然而她又屡屡迟疑,极度不幸地期盼自己受了蒙蔽,

​indicioque fidem negat et, nisi viderit ipsa,

不肯轻信告密;若非亲眼所见,

​damnatura sui non est delicta mariti.

她决不肯判定夫君的罪愆。

835

​Postera depulerant Aurorae lumina noctem:

次日曙光的明辉驱散了黑夜:

​egredior silvamque peto, victorque per herbas

我出门走向森林,踏着草叶满怀胜意地

“Aura veni” dixi, “nostroque medere labori.”

说道:‘微风,来吧,医治我们的劳顿。’

​Et subito gemitus inter mea verba videbar

突然间,在我的言语声中,我仿佛听到了

​nescio quos audisse: “veni” tamen “optima!” dicens

某种不知名的呻吟;然而我依旧说道:‘来吧,至善者!’

840

​fronde levem rursus strepitum faciente caduca

当枯落的树叶再次发出轻微的沙沙声时,

​sum ratus esse feram telumque volatile misi.

我以为那是野兽,便掷出了飞驰的兵器。

​Procris erat; medioque tenens in pectore vulnus

那竟是普罗克里斯;她按着胸口正中的创伤,

“ei mihi” conclamat. Vox est ubi cognita fidae

高喊:‘苦啊!’一辨出那是我忠贞妻子的

​coniugis, ad vocem praeceps amensque cucurri.

声音,我便仓皇而疯癫地向着声音狂奔而去。

845

​Semianimem et sparsas foedantem sanguine vestes

我发现她气息奄奄,凌乱的衣衫浸染着鲜血,

​et sua (me miserum!) de vulnere dona trahentem

正从创口中拔出她自己的(悲惨的我啊!)

​invenio, corpusque meo mihi carius ulnis

恩赐之物; 我用温柔的双臂抱起那具比我自身生命更为珍贵的躯体,

​mollibus attollo scissaque a pectore veste

从胸前撕下衣襟,包扎那残酷的创口,

​vulnera saeva ligo conorque inhibere cruorem,

竭力止住流淌的鲜血,

850

​neu me morte sua sceleratum deserat, oro.

哀求她莫要以自身的死让我背负罪孽而离去。

​Viribus illa carens et iam moribunda coegit

她气力已竭,濒临死亡,勉力

​haec se pauca loqui: “Per nostri foedera lecti

迫使自己道出这寥寥数语:‘凭着我们婚榻的盟约,

​perque deos supplex oro superosque meosque,

凭着天上的诸神与属于我自己的神灵,我谦卑地恳求;

​per siquid merui de te bene perque manentem

凭着我若曾为你做过何等善事,凭着如今我行将死去却依然留存、

855

​nunc quoque, cum pereo, causam mihi mortis, amorem,3

成为我死因的爱恋,

​ne thalamis Auram patiare innubere nostris.”4

切莫容许“微风”嫁入我们的洞房!’

​Dixit, et errorem tum denique nominis esse

她说罢,我那时才终于省悟那不过是对名字的误会,

​et sensi et docui. Sed quid docuisse iuvabat?

并向她说明。可是说明又有何用?

​Labitur, et parvae fugiunt cum sanguine vires.

她倒了下去,微弱的气力随鲜血一同逝去。

860

​Dumque aliquid spectare potest, me spectat et in me

在她尚能凝视某些事物之时,她凝视着我,并向着我、

​infelicem animam nostroque exhalat in ore;

在我们的口唇上吐出了她不幸的灵魂;

​sed vultu meliore mori secura videtur.”

然而她带着更安详的面容,看似毫无忧惧地死去了。”

​Flentibus haec lacrimans heros memorabat: et ecce

英雄流着泪向痛哭的众人叙说着这些;正当此时,只见

​Aeacus ingreditur duplici cum prole novoque

埃阿科斯带着两个儿子和新募的士兵们

865

​milite, quem Cephalus cum fortibus accipit armis.

步入堂内,凯法罗斯连同坚固的武器一道接收了他们。

语法注4 条
  1. 7.791fugere hoc, illud captare putares

    putares 为未完成过去时虚拟式,表示过去视角的潜在或虚拟(“你会以为……”)。hoc 与 illud 分别指代化为石雕的野兽与猎犬莱拉普斯,形成逃者与追捕者的对比。

  2. 7.802nec, me quae caperet, non si Venus ipsa veniret, ulla erat

    骨干结构为 nec... ulla erat(“没有任何女子……”),其中嵌套了表示特征/结果的定语从句 quae caperet(未完成过去时虚拟式),并插入了虚拟条件从句 non si Venus ipsa veniret(“即便维纳斯亲临亦不会……”)。

  3. 7.854per siquid merui de te bene perque manentem nunc quoque, cum pereo, causam mihi mortis, amorem

    用于誓言与哀求的介词 per 引出名词性结构 siquid merui de te bene(“若我曾有何善行值得你报偿”)以及名词 amorem(“爱恋”)。causam... mortis 作 amorem 的同位语,体现了垂死妻子哀婉动人的祈请。

  4. 7.856ne thalamis Auram patiare innubere nostris

    由前文 oro 引领的否定性祈愿/命令从句(ne + 现在时虚拟式 patiare,即 patiaris)。innubere 支配与格 thalamis nostris,意为“嫁入/委身于……的寝房”。这正是普罗克里斯将微风(Auram)误认为女性情敌的悲剧核心。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0959.phi006.humanitext-lat2:7.791-7.865