← 奥维德

变形记

§7.1-7.73

阿尔戈英雄的抵达与美狄亚的内心挣扎

阿尔戈英雄抵达科尔基斯索取金羊毛,埃厄忒斯国王之女美狄亚陷入激烈的内心独白,在对伊阿宋炽热的爱慕与对祖国、家庭的伦理义务之间痛苦挣扎。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1

​Iamque fretum Minyae Pagasaea puppe secabant,

此时,米倪埃人已驾着帕加萨埃的船劈开海峡;

​perpetuaque trahens inopem sub nocte senectam​Phineus visus erat, iuvenesque Aquilone creati

人们见到了在永恒黑夜下度过贫困残生的菲纽斯,

​virgineas volucres miseri senis ore fugarant,

北风所生的青年们也已将长着少女面孔的飞鸟从可怜老人的口边赶走。

5

​multaque perpessi claro sub Iasone tandem

他们在著名的伊阿宋统率下历经诸多磨难,

​contigerant rapidas limosi Phasidos undas.

终于抵达泥泞的法西斯河湍急的浪涛。

​Dumque adeunt regem Phrixeaque vellera poscunt

当他们朝见国王并索求弗里克索斯的金羊毛,

​lexque datur Minyis magnorum horrenda laborum,

而极其严酷艰巨的劳役条件被加于米倪埃人之际,

​concipit interea validos Aeetias ignes

埃厄忒斯的女儿心中同时燃起了炽热的火。

10

​et luctata diu, postquam ratione furorem

她挣扎良久,在无法用理性战胜这股狂热之后,

​vincere non poterat, “frustra Medea, repugnas:

“美狄亚,你反抗是徒劳的;

​nescio quis deus obstat” ait; “mirumque, nisi hoc est,1

不知是哪位神祇在阻挠你,”她说,“若这不是被称为爱情的东西,

​aut aliquid certe simile huic, quod amare vocatur.

或者必定是某种与之相似之物,那才真是怪事。

​Nam cur iussa patris nimium mihi dura videntur?

因为,为何父亲的命令在我看来竟如此残酷?

15

​Sunt quoque dura nimis. Cur, quem modo denique vidi,

它们确实残酷至极。为何我刚刚才见到的这个人,我却害怕他死去?

​ne pereat, timeo? quae tanti causa timoris?

如此巨大的恐惧究竟因何而起?

​Excute virgineo conceptas pectore flammas,

不幸的人啊,若是可以,就把少女胸中燃起的烈焰扑灭吧!

​si potes, infelix! — Si possem, sanior essem.

——若我能做到,我就会更为清醒。

​Sed trahit invitam nova vis, aliudque cupido,

但一股奇异的力量违背我的意愿拽着我,欲望唆使一端,

20

​mens aliud suadet. Video meliora proboque,

理智却力劝另一端。我看见并赞同更好的道路,

​deteriora sequor. Quid in hospite, regia virgo,

却追随更糟的道路。王室的少女啊,

​ureris et thalamos alieni concipis orbis?

你为何为一个异邦客人燃烧,为何向往异邦天地的婚床?

​Haec quoque terra potest, quod ames, dare. Vivat an ille

这片土地同样能给予你所爱之人。他是生是死,

​occidat, in dis est. Vivat tamen! idque precari

全在诸神手中。然而,愿他活着!

25

​vel sine amore licet: quid enim commisit Iason?

即便没有爱情,这般祈求也是许可的:伊阿宋究竟犯下了何等罪过?

​Quem, nisi crudelem, non tangat Iasonis aetas

若非冷酷之人,谁不会为伊阿宋的青春、门第与英勇所动容?

​et genus et virtus? Quem non, ut cetera desint,2

纵使缺乏其余一切,谁又能不被他的容貌所打动?

​ore movere potest? Certe mea pectora movit.

至少,他打动了我的心。

​At nisi opem tulero, taurorum adflabitur ore

但若我不施以援手,他将被公牛喷出的烈息灼烧,

30

​concurretque suae segeti, tellure creatis

将与他自己播下的收成——那些大地所生的仇敌交锋,

​hostibus, aut avido dabitur fera praeda draconi.

亦或沦为贪婪巨龙的凶残猎物。

​Hoc ego si patiar, tum me de tigride natam,

我若容忍此事发生,

​tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor.

那我便得承认自己生自母虎,承认自己胸中怀着铁石。

​Cur non et specto pereuntem oculosque videndo

为何我不干脆看着他毁灭,用这景象污秽我的眼睛?

35

​conscelero? Cur non tauros exhortor in illum

为何我不驱使公牛、

​terrigenasque feros insopitumque draconem?

凶暴的地生人以及不眠的巨龙去对付他?

​Di meliora velint. Quamquam non ista precanda,

愿诸神赐下更好的结局!尽管这些事并非我去祈求,

​sed facienda mihi. — Prodamne ego regna parentis,

而是该由我去实行的。——难道我要背叛父亲的王国,

​atque ope nescio quis servabitur advena nostra,

让一个不知何处的陌生异乡人因我的救助而得救,

40

​ut per me sospes sine me det lintea ventis

以至于靠着我脱险的他撇下我扬帆乘风而去,

​virque sit alterius, poenae Medea relinquar?

成为别的女人的丈夫,而我美狄亚却被留下领受惩罚?

​Si facere hoc aliamve potest praeponere nobis,

如果他能做出这等事,能把别的女人置于我之上,

​occidat ingratus. Sed non is vultus in illo,

那就让忘恩负义的他死去吧。但他并无那样的相貌,

​non ea nobilitas animo est, ea gratia formae,

他心灵的高贵并非那样,

45

​ut timeam fraudem meritique oblivia nostri.

身姿的优美也并非那样——会让我害怕欺瞒与对我功劳的遗忘。

​Et dabit ante fidem, cogamque in foedera testes

况且他事先会立下誓言,

​esse deos. Quid tuta times? accingere et omnem

我也将迫使诸神作为盟约的见证。你为何在安稳之中害怕?

​pelle moram: tibi se semper debebit Iason,

做好准备,驱除一切迟疑吧:伊阿宋将永远欠你一份恩情,

​te face sollemni iunget sibi, perque Pelasgas

他会以庄严的火炬与你结为连理,

50

​servatrix urbes matrum celebrabere turba.

在珀拉斯戈伊人的城邑中,你将作为救星被母亲们的群落所颂扬。

​Ergo ego germanam fratremque patremque deosque

那么,我难道要被海风卷走,抛下我的姐姐、

​et natale solum, ventis ablata, relinquam?

弟弟、父亲、诸神和故土吗?

​Nempe pater saevus, nempe est mea barbara tellus,

固然父亲严酷,固然我的土地野蛮,

​frater adhuc infans: stant mecum vota sororis,

弟弟尚且年幼;姐姐的心愿与我同在,

55

​maximus intra me deus est. Non magna relinquam,

最伟大的神就在我心中。我抛下的并非伟大之物,

​magna sequar: titulum servatae pubis Achivae

我所追求的才是伟大:拯救阿开奥斯青年的盛名,

​notitiamque loci melioris et oppida, quorum

对更好居所的见识,以及即便在此地也声名远播的城邑、

​hic quoque fama viget, cultusque artesque locorum;

那些地方的风尚与技艺;

​quemque ego cum rebus, quas totus possidet orbis,

还有埃宋之子伊阿宋,即便用整个世界拥有的万物来换他一人,

60

​Aesoniden mutasse velim;3 quo coniuge felix

我也是情愿的;有了他为夫,我将被称作幸福之人,

​et dis cara ferar et vertice sidera tangam.

蒙诸神眷爱,并以头颅触碰星辰。

​Quid, quod4 nescio qui mediis concurrere in undis

何况,有传闻说某些不知名的山峦在海水中彼此撞击,

​dicuntur montes, ratibusque inimica Charybdis

与舟楫为敌的喀律布狄斯忽而吞噬海水,

​nunc sorbere fretum, nunc reddere, cinctaque saevis

忽而吐出,

65

​Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo?

而缠绕着凶犬的贪婪斯库拉在西西里深海中狂吠,那又如何?

​Nempe tenens, quod amo, gremioque in Iasonis haerens

固然,只要拥抱着我所爱之人,依偎在伊阿宋的怀中,

​per freta longa ferar: nihil illum amplexa verebor

我将渡过辽阔的海峡;只要抱着他,我便无所畏惧,

​aut, siquid metuam, metuam de coniuge solo. —

纵有所惧,也只为丈夫一人而惧。

​Coniugiumne vocas speciosaque nomina culpae

——美狄亚,你难道把这唤作婚姻,并将美丽的名目加于自己的罪过之上吗?

70

​imponis, Medea, tuae? Quin adspice, quantum

不如看看你正走向何等巨大的罪孽,

​adgrediare nefas, et, dum licet, effuge crimen.”

趁着尚能抽身,快逃离这罪愆吧。”

​Dixit, et ante oculos rectum pietasque pudorque

她说完,正义、孝敬与羞耻立在了她的眼前,

​constiterant, et victa dabat iam terga Cupido.

而被击败的爱神早已转身退去。

语法注4 条
  1. 7.12mirumque, nisi hoc est

    无人称句 mirum [est] 省略了系动词 est,与 nisi 从句连用构成惯用断定表达:“如果这不是(爱情),那才是奇事(即‘这必定是爱情’)”。随后的 aut aliquid certe simile huic 与 hoc 构成并列。

  2. 7.27ut cetera desint

    由 ut 引导接现在时虚拟语气的让步从句(concessive ut),意为“即便其余的一切皆匮乏”。它修饰主句的修辞反问 Quem non... ore movere potest(“谁又能不被他的容貌所打动?”)。

  3. 7.60Aesoniden mutasse velim

    动词 muto 在此采用“以 B(cum + 夺格)换取 A(宾格)”的句式。此处先行词 Aesoniden(宾格)作为关系代词 quem 的同位成分出现,cum rebus, quas totus possidet orbis 表示交换的对象。依赖于潜在虚拟语气 velim 的完成时不定词 mutasse 属于诗歌用法,表示对愿望彻底达成的企盼。

  4. 7.62Quid, quod

    意为“……又当如何”“况且,难道不是……吗”的惯用过渡短语(源于 quid dicam de eo, quod... 的省略),用以引出新的论点或事实。在此处引入了对归途中可能遭遇的海上险恶怪物(撞岩、喀律布狄斯、斯库拉)的顾虑。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0959.phi006.humanitext-lat2:7.1-7.73