← 奥维德

变形记

§6.80-6.162

阿拉克涅变为蜘蛛与傲慢的尼俄伯

帕拉斯与阿拉克涅各自完成了精巧的织锦,帕拉斯因阿拉克涅完美描摹诸神劣迹而大怒,撕毁织物并将自缢的少女变为蜘蛛。在此事之后,故事转向并未将同乡惩罚放在眼里的忒拜王后尼俄伯,此时先知曼托正号召城中民众去祭拜拉托娜。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
80

​percussamque sua simulat de cuspide terram

她表现出那片被自己的枪尖刺中的土地,

​edere cum bacis fetum canentis olivae

生长出一株结着浆果的灰白橄榄幼苗,

​mirarique deos: operis Victoria finis.1

诸神惊叹不已:胜利女神为这幅作品收尾。

​Ut tamen exemplis intellegat aemula laudis,

然而,为了让那位与她争誉的对手借前例懂得,

​quod pretium speret pro tam furialibus ausis,

针对如此狂妄的冒险她应当预料到何种惩罚,

85

​quattuor in partes certamina quattuor addit,

她在织物的四角添加了四场争端,

​clara colore suo, brevibus distincta sigillis.

各自闪耀着本色,以微型的小像区隔开来。

​Threiciam Rhodopen habet angulus unus et Haemum

一个角落里有色雷斯的罗多佩与海摩斯

(nunc gelidi montes, mortalia corpora quondam!),

(如今已是冰冷的群山,昔日却是凡人的血肉之躯!)

​nomina summorum sibi qui tribuere deorum.

, 他们曾将最高诸神的名号僭加于自身。

90

​Altera Pygmaeae fatum miserabile matris

另一部分展现了俾格米人之母的可悲命运:

​pars habet: hanc Iuno victam certamine iussit

朱诺在较量中击败了她,命她

​esse gruem populisque suis indicere bella.

化为野鹤,并向自己的族人宣战。

​Pinxit et Antigonen ausam contendere quondam

她还描绘了安提戈涅,此女昔日竟敢抗衡

​cum magni consorte Iovis, quam regia Iuno

伟大朱庇特的元配,尊贵的朱诺将她

95

​in volucrem vertit; nec profuit Ilion illi

变为鸟类;伊利昂城救不了她,

​Laomedonve pater, sumptis quin candida pennis

父亲拉俄墨冬也救不了她,终究未能阻止她生出雪白的羽翼,

​ipsa sibi plaudat crepitante ciconia rostro.2

化为鹳鸟,用咔嗒作响的喙为自己拍击作响。

​Qui superest solus, Cinyran habet angulus orbum;

唯一剩下的角落展示了痛失儿女的喀倪剌斯;

​isque gradus templi, natarum membra suarum,

他紧紧拥抱着神庙的台阶——也就是他女儿们的肢体——

100

​amplectens saxoque iacens lacrimare videtur.

俯伏在冰冷的石阶上,仿佛正在痛哭。

​Circuit extremas oleis pacalibus oras:

她用代表和平的橄榄树环绕最外层的边缘:

​is modus est, operisque sua facit arbore finem.

这就是界限,她以属于自己的神木为作品画上了句号。

​Maeonis elusam designat imagine tauri

迈奥尼亚的少女描绘了被公牛的伪相所欺弄的

​Europam: verum taurum, freta vera putares.

欧罗巴:你会以为那是真牛,那是浩瀚的真海。

105

​Ipsa videbatur terras spectare relictas

她本人似乎正回望着被她抛下的陆地,

​et comites clamare suas tactumque vereri

大声呼唤着她的同伴,因害怕飞溅的浪花触碰

​adsilientis aquae timidasque reducere plantas.

而畏怯地收回双脚。

​Fecit et Asterien aquila luctante teneri,

她还织入了阿斯忒利亚被挣扎的雄鹰所掳获,

​fecit olorinis Ledam recubare sub alis;

织入了勒达仰卧在天鹅的双翼之下;

110

​addidit, ut satyri celatus imagine pulchram

她添上了朱庇特如何隐匿于萨堤罗斯的形象之中,

​Iuppiter implerit gemino Nycteida fetu,

使纽克透斯美丽的女儿怀上了双生胎儿;

​Amphitryon fuerit, cum te, Tirynthia, cepit,

提林斯之女啊,当他俘获你时,他是安菲特律翁;

​aureus ut Danaen, Asopida luserit ignis,

他如何化作金雨戏弄达那厄,化作烈火戏弄阿索波斯之女,

​Mnemosynen pastor, varius Deoida serpens.

化作牧人戏弄谟涅摩叙涅,化作斑斓的游蛇戏弄德奥之女。

115

​Te quoque mutatum torvo, Neptune, iuvenco

涅普顿啊,她亦将化身暴烈公牛的你

​virgine in Aeolia posuit. Tu visus Enipeus

置于埃俄罗斯的少女身旁。你化现为厄尼佩乌斯河神,

​gignis Aloidas, aries Bisaltida fallis;

生下了阿洛伊代兄弟;化作公羊,你欺弄了比萨尔提斯之女;

​et te flava comas frugum mitissima mater

金发的、最温和的庄稼之母也感受到了

​sensit equum, sensit volucrem crinita colubris

化为骏马的你;生有蛇发的飞马之母,感受到了化作飞鸟的你;

120

​mater equi volucris, sensit delphina Melantho.

墨兰托感受到了化作海豚的你。

​Omnibus his faciemque suam faciemque locorum

对于所有这些人,

​reddidit. Est illic agrestis imagine Phoebus,

她都赋予了他们各自的真容以及环境的真貌。 那里还有化身乡野村夫的福玻斯,

​utque modo accipitris pennas, modo terga leonis

描绘了他如何时而披上鹰隼的羽翼,时而披上雄狮的皮毛,

​gesserit, ut pastor Macareida luserit Issen;

如何化作牧羊人戏弄了玛卡柔斯之女伊塞;

125

​Liber ut Erigonen falsa deceperit uva,

利伯尔如何用一串虚假的葡萄欺骗了厄里戈涅;

​ut Saturnus equo geminum Chirona crearit.

萨图尔努斯如何化为战马生下了半人半马的喀戎。

​Ultima pars telae, tenui circumdata limbo,

织锦的最后一部分,围有一圈纤细的边缘,

​nexilibus flores hederis habet intertextos.

在缠绕的常春藤中织入了朵朵鲜花。

​Non illud Pallas, non illud carpere Livor

无论是帕拉斯还是嫉妒之神,都无法对那件作品

130

​possit opus. Doluit successu flava virago

挑出瑕疵。金发的战神少女因其成功而痛苦万分,

​et rupit pictas, caelestia crimina, vestes.

一把撕碎了描绘着诸神罪愆的锦衣。

​Utque Cytoriaco radium de monte tenebat,

她手中握着产自屈托洛斯山的梭子,

​ter quater Idmoniae frontem percussit Arachnes.

三番四次地重击伊德蒙之女阿拉克涅的额头。

​Non tulit infelix laqueoque animosa ligavit

不幸的少女无法忍受,傲岸地用绳索套住了

135

​guttura. Pendentem Pallas miserata levavit

自己的咽喉。悬挂在空中的她引来了帕拉斯的怜悯,女神将她托起,

​atque ita “vive quidem, pende tamen, improba” dixit:

并如此说道:“活下去吧,但恶女啊,你仍须悬挂着;

“lexque eadem poenae, ne sis secura futuri,

为了让你对未来不可心存侥幸,这相同的惩罚之律

​dicta tuo generi serisque nepotibus esto.”

当宣告给你的种族与后世子孙。”

​Post ea discedens sucis Hecateidos herbae

言毕,她离去前洒下了赫卡忒药草的汁液;

140

​sparsit; et extemplo tristi medicamine tactae

那头发一触及毒药,顿时

​defluxere comae, cum quis et naris et aures,

脱落殆尽,连同鼻与耳也一并消退,

​fitque caput minimum, toto quoque corpore parva est:

头颅变得极小,整个身躯也同样微缩:

​in latere exiles digiti pro cruribus haerent,

两肋上附着着纤细的指头充当腿脚,

​cetera venter habet: de quo tamen illa remittit

其余部分皆归于腹部:然而她正是从腹中抽出

145

​stamen et antiquas exercet aranea telas.

细丝,化为蜘蛛,操持着古老的织网技艺。

​Lydia tota fremit, Phrygiaeque per oppida facti

整个吕底亚为之震动,这件事的传闻传遍了

​rumor it et magnum sermonibus occupat orbem.

弗里吉亚的各座城镇,成为广阔天地间议论的焦点。

​Ante suos Niobe thalamos cognoverat illam,

尼俄伯在出嫁之前就曾结识过她,

​tum cum Maeoniam virgo Sipylumque colebat;

那是她作为处女居住在迈奥尼亚和西皮罗斯的时候;

150

​nec tamen admonita est poena popularis Arachnes

然而,她并未从同胞阿拉克涅遭受的惩罚中汲取教训,

​cedere caelitibus verbisque minoribus uti.

去顺从天神、使用更为谦逊的言辞。

​Multa dabant animos: sed enim nec coniugis artes

诸多事物曾赋予她傲气:然而无论是丈夫的技艺,

​nec genus amborum magnique potentia regni

抑或是两人的显赫门第与泱泱大国的权势,

​sic placuere illi, quamvis ea cuncta placerent,

都不曾像她自己的子嗣那样令她心满意足——

155

​ut sua progenies; et felicissima matrum

尽管这一切原本都令她欣悦;若非尼俄伯

​dicta foret Niobe, si non sibi visa fuisset.3

自视过高,她本该被称作全天下最幸福的母亲。

​Nam sata Tiresia venturi praescia Manto

因为先知特瑞西阿斯的女儿曼托能预知未来,

​per medias fuerat divino concita motu

在神圣的灵感驱使下,穿过大街小巷

​vaticinata vias: “Ismenides, ite frequentes

高声预言道:“伊斯墨诺斯的妇女们,成群结队地前去吧,

160

​et date Latonae Latonigenisque duobus

向拉托娜及拉托娜所生的二位神祇

​cum prece tura pia lauroque innectite crinem.

献上虔诚祈祷与熏香,用月桂枝编结发丝。

​Ore meo Latona iubet.” Paretur, et omnes

拉托娜正借我之口发号施令。”众人遵从,所有人都

语法注3 条
  1. 6.82operis Victoria finis

    Victoria(胜利女神)为主语,finis 为作表语的名词,省略了系动词 est:“胜利女神是这幅作品的终结”。这既指胜利女神的形象为帕拉斯中央画面的收尾,也暗示她在与海神的竞争中赢得了胜利。

  2. 6.95nec profuit Ilion illi / Laomedonve pater, sumptis quin candida pennis / ipsa sibi plaudat crepitante ciconia rostro

    由否定主句 nec profuit(对她毫无助益)引出的 quin 从句,表阻碍或不可避免的结果(未能阻止……以至于)。sumptis... pennis 为独立夺格(“披上羽翼”),主语 ipsa ciconia 与 plaudat 构成“白鹳用作响的喙拍击自身/为自己鼓掌”的结构。

  3. 6.155felicissima matrum / dicta foret Niobe, si non sibi visa fuisset

    过去的与事实相反的虚拟条件句(过去完成时虚拟式 foret 与 visa fuisset)。sibi 是与 videri(显得、自以为)连用的判断与格或利益与格:“假若在尼俄伯自己看来并非如此,她本会被称为最幸福的母亲”。点明是她自视甚高的傲慢招致了毁灭。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0959.phi006.humanitext-lat2:6.80-6.162