← 奥维德

变形记

§4.561-4.638

卡德摩斯夫妇化蛇与珀耳修斯的飞行

在伊诺的部分侍女化为海鸟后,底比斯的奠基人卡德摩斯与妻子哈耳摩尼亚历经磨难最终化为双蛇隐入丛林。与此同时,阿克里西俄斯拒不承认巴克科斯与珀耳修斯,而珀耳修斯携美杜莎首级飞越寰宇,抵达了巨神阿特拉斯所统治的西方疆界。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
561

​Pars volucres factae; quae nunc quoque gurgite in illo

一部分侍女化作了飞鸟,

​aequora destringunt summis Ismenides alis.

这些伊斯墨诺斯女子至今仍在波涛汹涌的深渊中以翼尖掠过海面。

​Nescit Agenorides natam parvumque nepotem

阿革诺耳之子尚不知晓女儿与幼小的外孙已成为海中神明:

​aequoris esse deos: luctu serieque malorum

这位建城者被悲痛、

565

​victus et ostentis, quae plurima viderat, exit

接连的厄运以及所亲历的诸多凶兆击垮,

​conditor urbe sua, tamquam fortuna locorum,

离开了自己的城池,

​non sua se premeret;1 longisque erroribus actus

仿佛压迫他的乃是城邦的风水而非自身的命运;历经漫长的漂泊,

​contigit Illyricos profuga cum coniuge fines.

他与流亡的妻子抵达了伊利里亚边境。

​Iamque malis annisque graves, dum prima retractant

如今他们已被苦难与岁月压弯了腰,

570

​fata domus releguntque suos sermone labores,

正当他们重拾家族早先的命运、在言谈中回首自身的磨难时,

“num sacer ille mea traiectus cuspide serpens”

卡德摩斯说道:“当年我自西顿启程、

​Cadmus ait “fuerat, tum, cum Sidone profectus

将毒蛇的牙齿作为新种播撒于大地时,

​vipereos sparsi per humum, nova semina, dentes?

被我的矛尖刺穿的那条长蛇莫非真是神圣的?

​Quem si cura deum tam certa vindicat ira,2

若众神的护佑以如此确凿的狂怒为它复仇,

575

​ipse precor serpens in longam porrigar alvum.”

我祈求自己也化作长蛇,伸展开冗长的身躯。”

​Dixit, et ut serpens in longam tenditur alvum

话音刚落,他就如同一条蛇般拉长为冗长的躯干,

​durataeque cuti squamas increscere sentit

感到硬化的皮肤上生出鳞片,

​nigraque caeruleis variari corpora guttis.

黑色的身躯被青绿的斑点点缀。

​In pectusque cadit pronus. Commissaque in unum

他俯身扑倒在胸前。合拢在一处的双腿逐渐变细,

580

​paulatim tereti tenuantur acumine crura.

缩为光滑的尖端。

​Bracchia iam restant: quae restant bracchia tendit

双臂尚存:他伸出仅存的双臂,

​et lacrimis per adhuc humana fluentibus ora

泪水流经尚具人样的面庞,说道:“过来,

“accede, o coniunx, accede, miserrima,” dixit

妻子,过来吧,最可怜的人,

“dumque aliquid superest de me, me tange manumque

趁我身上还有所残存,摸摸我,握住我的手,

585

​accipe, dum manus est, dum non totum occupat anguis!”

趁它还是手,趁毒蛇尚未完全占据我!”

​Ille quidem vult plura loqui, sed lingua repente

他确想说得更多,但舌头忽地裂为两半;

​in partes est fissa duas: nec verba volenti

纵有倾诉之意,言语已不敷使用,

​sufficiunt, quotiensque aliquos parat edere questus,

每当他准备发出哀叹,便发出咝咝之声:

​sibilat: hanc illi vocem natura reliquit.

造化只为他留下了这般声音。

590

​Nuda manu feriens exclamat pectora coniunx

妻子用手捶打着袒露的胸膛哭喊道:“卡德摩斯,

“Cadme, mane, teque, infelix, his exue monstris!

停下,不幸的人啊,快褪去这可怖的怪相!

​Cadme, quid hoc? ubi pes, ubi sunt umerique manusque

卡德摩斯,这是怎么了?

​et color et facies et, dum loquor, omnia? cur non

脚在哪里,肩膀与双手又在哪里,肤色、容貌,还有我说话间的一切都在哪里?

​me quoque, caelestes, in eandem vertitis anguem?”

天神啊,你们为何不同时将我也化作同样的蛇呢?”

595

​Dixerat: ille suae lambebat coniugis ora

她方言罢,他便舔舐妻子的面庞,

​inque sinus caros, veluti cognosceret, ibat

仿若认出她一般钻入亲切的怀抱,

​et dabat amplexus adsuetaque colla petebat.

献上拥抱,找寻熟悉的颈项。

​Quisquis adest (aderant comites), terretur: at illa

在场的众人(侍从们皆在场)皆惊恐万状;

​lubrica permulcet cristati colla draconis.

她却抚摸着那条生有肉冠的长蛇光滑的脖颈。

600

​Et subito duo sunt iunctoque volumine serpunt,

倏忽间它们已成双成对,盘结交缠着蜿蜒前行,

​donec in adpositi nemoris subiere latebras.

直至隐入相邻树林的隐秘处。

​Nunc quoque nec fugiunt hominem nec vulnere laedunt

时至今日,它们既不避人,亦不以咬噬伤人,

​quidque prius fuerint, placidi meminere dracones.

作为温顺的龙蛇,它们依然记得自己昔日的模样。

​Sed tamen ambobus versae solacia formae

然而,对于两人变形的身躯而言,

605

​magna nepos dederat, quem debellata colebat

外孙已赐予他们莫大的慰藉——被征服的印度崇拜着他,

​India, quem positis celebrabat Achaia templis.

阿开亚各邦建庙颂扬着他。

​Solus Abantiades ab origine cretus eadem

身为源自同一血统的阿巴斯之子,

​Acrisius superest, qui moenibus arceat urbis

唯有阿克里西俄斯留存,他将神明拒于阿尔戈斯城的城垣之外,

​Argolicae contraque deum ferat arma3 genusque​non putet esse Iovis; neque enim Iovis esse putabat

举兵抗拒神明,不认其为朱庇特的子嗣;

​Persea, quem pluvio Danae conceperat auro.

因为他亦不认为珀耳修斯是朱庇特之子——那是达那厄承受黄金之雨所怀受的骨肉。

​Mox tamen Acrisium (tanta est praesentia veri)

然而不久之后(真理的力量如此强大),

​tam violasse deum quam non agnosse nepotem

阿克里西俄斯便对侵犯神明与不认外孙两件事深感悔恨:

​paenitet: inpositus iam caelo est alter, at alter

此时一人已升入天界,

615

​viperei referens spolium memorabile monstri

而另一人携带着蛇发女怪令人难忘的战利品,

​aera carpebat tenerum stridentibus alis.

正以振颤的双翼划破轻柔的长空。

​Cumque super Libycas victor penderet harenas,

当他以胜利者的姿态悬停于利比亚的荒沙之上时,

​Gorgonei capitis guttae cecidere cruentae.

戈耳工头颅上的血滴滴落于地。

​Quas humus exceptas varios animavit in angues:

大地承受了血滴,将它们化育为形态各异的毒蛇;

620

​unde frequens illa est infestaque terra colubris.

因此那片土地蛇类众多,深受毒蛇祸害。

​Inde per inmensum ventis discordibus actus

随后他被冲突的狂风驱动着穿越无垠的虚空,

​nunc huc, nunc illuc exemplo nubis aquosae

如雨云般忽东忽西地飘荡,

​fertur et ex alto seductas aethere longe

从高高的以太俯瞰遥远的下界大地,

​despectat terras totumque supervolat orbem.

翱翔于整个寰宇之上。

625

​Ter gelidas Arctos, ter Cancri bracchia vidit:

他三次望见冰冷的北斗双熊,三次望见巨蟹的螯爪;

​saepe sub occasus, saepe est ablatus in ortus.

屡屡被卷向日落之所,屡屡被吹向日出之地。

​Iamque cadente die, veritus se credere nocti,

天色渐晚,因畏惧将自己交付给黑夜,

​constitit Hesperio, regnis Atlantis, in orbe,

他在阿特拉斯王国的西方疆域驻足,

​exiguamque petit requiem, dum Lucifer ignes

寻求片刻安歇,直至晨星唤醒曙光的烈焰,

630

​evocet Aurorae, currus Aurora diurnos.

曙光唤出白昼的战车。

​Hic hominum cunctis ingenti corpore praestans

此处有伊阿珀托斯之子阿特拉斯,

​Iapetionides Atlas fuit. Ultima tellus

其庞大躯体凌驾于所有人之上。

​rege sub hoc et pontus erat, qui Solis anhelis

最偏远的大地与海洋皆归于这位君王治下,

​aequora subdit equis et fessos excipit axes.

海洋为太阳气喘吁吁的骏马铺展水面,接纳疲惫的日车之轴。

635

​Mille greges illi totidemque armenta per herbas

数以千计的羊群与同等数量的牛群在草场上为他漫步游弋,

​errabant, et humum vicinia nulla premebant.

没有任何邻邦压迫他的领土。

​Arboreae frondes auro radiante nitentes

繁茂的树叶闪耀着灿烂的黄金,

​ex auro ramos, ex auro poma tegebant.

遮覆着黄金的枝桠与黄金的果实。

语法注3 条
  1. 4.566tamquam fortuna locorum, / non sua se premeret

    连词 tamquam 引导未完成过去时虚拟式(premeret),表示主观假设的理由(“仿佛是地方的命运,而非他自己的命运在压迫他”)。反身代词 se 为宾格间接反身用法,回指主句主语 conditor(卡德摩斯)。

  2. 4.574Quem si cura deum tam certa vindicat ira

    关系代名词 quem 在句首作连接性用法(connecting relative),指代前文的蛇(sacer ille ... serpens)。cura deum 是主格主语(“诸神的照管”),ira 为被 tam certa 修饰的方式或手段夺格。直陈式现在时 vindicat 在条件从句中提出一个真实的假设前提(“若诸神的照料正以如此确凿的狂怒为它复仇……”)。

  3. 4.607Solus Abantiades ab origine cretus eadem / Acrisius superest, qui moenibus arceat urbis / Argolicae contraque deum ferat arma

    在主句 Solus ... Acrisius superest(“唯有阿克里西俄斯留存”)之后,关系从句 qui ... arceat ... ferat ... putet 采用现在时虚拟式,构成跟在带有排他性限定词 solus 的先行词之后的特征/结果关系从句(“唯有阿克里西俄斯留存,足以将他阻挡于……城墙外”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0959.phi006.humanitext-lat2:4.561-4.638