- 底本
- Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0959.phi006.humanitext-lat2:3.446-3.515
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
纳耳喀索斯省悟到水中的倒影正是自己,悲叹这无法实现的自恋之痛,在憔悴中融解逝去并化为水仙花;提瑞西阿斯的预言声名由此传遍希腊,却唯独遭到彭透斯的嘲弄。
Et placet et video; sed quod videoque placetque,
我喜爱他,也看得见他;然而我所喜爱且看见的,
non tamen invenio: tantus tenet error amantem.
我却无法寻得:如此巨大的迷妄笼罩着恋人。
Quoque magis doleam, nec nos mare separat ingens,
更令我痛苦的是,隔开我们的并非汪洋大海,
nec via nec montes nec clausis moenia portis:
亦非漫漫长路、崇山峻岭,或门扉紧闭的城池:
exigua prohibemur aqua. Cupit ipse teneri:
我们仅仅受阻于微薄的水流。他自己也渴求被拥抱;
nam quotiens liquidis porreximus oscula lymphis,
因为每当我对澄澈的水面献出亲吻,
hic totiens ad me resupino nititur ore.
他便同样仰起面庞向我迎合。
Posse putes tangi: minimum est, quod amantibus obstat.
你甚至会以为触手可及:阻隔恋人们的不过是极微之物。
Quisquis es, huc exi! quid me, puer unice, fallis,
无论你是谁,快出来吧!
quove petitus abis? certe nec forma nec aetas
举世无双的少年啊,你为何欺瞒我,又在遭到追求时逃往何方?我的姿容与年岁断非你应当逃避的,
est mea quam fugias, et amarunt me quoque nymphae.
仙女们也曾爱恋于我。
Spem mihi nescio quam vultu promittis amico,
你以友善的容貌许诺给我某种希望;
cumque ego porrexi tibi bracchia, porrigis ultro:
当我向你伸出双臂,你也主动伸出双臂;
cum risi, adrides; lacrimas quoque saepe notavi
当我微笑,你便报以微笑;当我落泪,
me lacrimante tuas, nutu quoque signa remittis,
我也常察觉到你的泪水;你以点头回馈示意,
et quantum motu formosi suspicor oris,
而从你俊美口唇的翕动中我可以推断,
verba refers aures non pervenientia nostras.
你在诉说着无法传到我们耳畔的话语。
Iste ego sum: sensi, nec me mea fallit imago.
那个人正是我自己:我醒悟了,我的幻影并未蒙骗我。
Uror amore mei, flammas moveoque feroque.
我因自爱而备受煎熬,既点燃着烈焰,又承受着它。
Quid faciam? roger, anne rogem? quid deinde rogabo?
我该如何是好?是被追求,还是去追求?随后我又该祈求什么?
quod cupio mecum est: inopem me copia fecit.1
我所渴望的就与我在一起:充裕使我贫乏。
O utinam a nostro secedere corpore possem!
啊,但愿我能脱离我自己的身躯!
Votum in amante novum: vellem quod amamus abesset!2 —
这在恋人中是闻所未闻的祈愿:我竟愿所爱之人离我远去!
Iamque dolor vires adimit, nec tempora vitae
如今痛苦夺走了力量,
longa meae superant, primoque exstinguor in aevo.
余生的岁月已然不多,我将在韶华之年泯灭。
Nec mihi mors gravis est posituro morte dolores:
对于将以死亡卸下痛苦的我而言,死亡并不沉重;
hic, qui diligitur, vellem diuturnior esset.
我只愿这位受爱恋之人能够更加长久。
Nunc duo concordes anima moriemur in una.”
如今心意相通的两人,将在同一缕呼吸中死去。”
Dixit et ad faciem rediit male sanus eandem
他说完,神志迷乱地重返先前的容貌前,
et lacrimis turbavit aquas, obscuraque moto
泪水搅乱了池水,水波激荡间,
reddita forma lacu est. Quam cum vidisset abire,
容颜再度变得模糊。当他见到那容貌离去,
“quo refugis? remane, nec me, crudelis, amantem
便喊道:“你逃往何处?留下吧,残忍的人啊,切莫抛弃爱你的我!
desere!” clamavit: “liceat, quod tangere non est,
但求允许我凝视那无法触摸之物,
adspicere3 et misero praebere alimenta furori.”
为我凄惨的狂乱提供资粮。”
Dumque dolet, summa vestem deduxit ab ora
在悲痛之中,他自上襟扯下衣裳,
nudaque marmoreis percussit pectora palmis.
用大理石般的双掌捶击袒露的胸膛。
Pectora traxerunt tenuem percussa ruborem,
受击的胸膛泛起了淡淡的红润,
non aliter quam poma solent, quae candida parte,
正如果实一般,一部分雪白,
parte rubent, aut ut variis solet uva racemis
一部分泛红,又如杂色果串上的葡萄,
ducere purpureum nondum matura colorem.
未熟之时染上一层紫红。
Quae simul adspexit liquefacta rursus in unda,
一旦他在平复澄净的水波中再次看到这般景象,
non tulit ulterius, sed ut intabescere flavae
便再也无法忍受;
igne levi cerae matutinaeque pruinae
犹如黄蜡在微火中消融,
sole tepente solent, sic attenuatus amore
朝霜在温和的晨曦下化去,他因爱而消瘦枯槁,
liquitur et tecto paulatim carpitur igni.
渐渐融解,被暗火一点点蚕食。
Et neque iam color est mixto candore rubori,
雪白肤色中交织的红晕已不复存在,
nec vigor et vires et quae modo visa placebant,
生机、力气以及方才悦目的容颜皆已消逝,
nec corpus remanet, quondam quod amaverat Echo.
曾为厄科所钟爱的身躯亦荡然无存。
Quae tamen ut vidit, quamvis irata memorque,
然而厄科见到此情此景,
indoluit, quotiensque puer miserabilis “eheu”
纵使满怀怨愤与记忆,亦不禁心生哀戚;
dixerat, haec resonis iterabat vocibus “eheu”;
每当可怜的少年喊出“哀哉”,
cumque suos manibus percusserat ille lacertos,
她便以回荡的声音重复“哀哉”;当他用手捶打自己的双臂时,
haec quoque reddebat sonitum plangoris eundem.
她也同样发出哀鸣的回响。
Ultima vox solitam fuit haec spectantis in undam,
他凝视着熟悉的池水所留下的最后一句是:
“heu frustra dilecte puer!” totidemque remisit
“哀哉,徒然受爱的少年!”
verba locus, dictoque vale “vale!” inquit et Echo.
那地方回荡着同样多的话语;当他说出“永别了”,厄科亦答道:“永别了!”
Ille caput viridi fessum submisit in herba;
他将疲惫的头颅垂在青草地上;
lumina mors clausit domini mirantia formam.
死亡合上了那双仍在赞美主人容貌的眼睛。
Tunc quoque se, postquam est inferna sede receptus,
彼时彼刻,即便被冥府收纳之后,
in Stygia spectabat aqua. Planxere sorores
他仍在地狱之水中凝视着自己。他的姐妹水仙们捶胸痛哭,
naides et sectos fratri posuere capillos,
为兄弟剪下青丝献祭,
planxerunt dryades: plangentibus adsonat Echo.
木仙们亦同声哀悼;厄科则伴随着哀悼者一同鸣响。
Iamque rogum quassasque faces feretrumque parabant:
此时人们已备妥火葬柴堆、摇曳的火把与棺椁,
nusquam corpus erat; croceum pro corpore florem
然而尸身却杳无踪迹;他们在尸身之处找到了一朵金黄的花朵,
inveniunt, foliis medium cingentibus albis.
白色的花瓣环绕着中央。
Cognita res meritam vati per Achaidas urbes
此事传扬开来,使预言者在阿该亚各城获得了应得的盛名,
attulerat famam, nomenque erat auguris ingens.
占卜者之名声名大噪。
Spernit Echionides tamen hunc ex omnibus unus,
唯有厄基翁之子彭透斯,
contemptor superum, Pentheus, praesagaque ridet
作为傲慢藐视诸神者,独独蔑视他,并嘲笑老人的预兆之言,
verba senis tenebrasque et cladem lucis ademptae
又拿他的黑暗与失明之灾
- 3.466inopem me copia fecit
修辞上的矛盾语(oxymoron),其中 copia 既指“丰富、充裕”,又承接前文第392行拒绝厄科时的 copia nostri,指“对所爱之人的获取/占有”。所爱对象即是自身、完全就在身旁这一事实,反而注定了无法真正结合,使他陷入彻底的匮乏(inopem)。
- 3.468vellem quod amamus abesset
未完成过去时虚拟式 vellem 表达与现在事实相反的愿望(“我真希望……”),其后省略连词 ut,直接并列从属虚拟式 abesset。第一人称复数 amamus 为诗歌复数,代指单数 amo,生动刻画了恋人竟期盼所爱之人与自己分离的离奇愿望。
- 3.478liceat, quod tangere non est, adspicere
由祈愿虚拟式 liceat 充当主句谓语,不定词 adspicere 为其主语。关系从句中的 non est + 不定词(tangere)属于模仿希腊语 ἔξεστι 的用法,相当于 non licet 或 non potest,意为“那无法触摸之物”。
