← 奥维德

变形记

§15.801-15.879

恺撒的神格化与诗人的不朽宣言

尤庇特抚慰为恺撒之死悲恸的维纳斯,向她揭示了奥古斯都光辉统治与神格化的不可更易的命运,维纳斯遂将恺撒的灵魂化作彗星。诗人在祈愿奥古斯都福寿绵长之后,宣称自己的史诗将历万劫而不灭,自身亦将借此赢得永恒的声名,从而为全书收官。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
801

​in templum gladii; neque enim locus ullus in urbe

带入圣所之中;因为在全城之内,除元老院议事堂外,

​ad facinus diramque placet nisi curia, caedem.

再无一处地方合乎这罪恶与可怕的杀戮。

​Tum vero Cytherea manu percussit utraque

那时基忒拉女神确实以双手捶打着

​pectus et Aeneaden molitur condere nube,

胸膛,试图将埃涅阿斯的后裔藏匿于那片云雾之中,

805

​qua prius infesto Paris est ereptus Atridae

昔日帕里斯正是借此从怀有敌意的阿特柔斯之子手中被夺救,

​et Diomedeos Aeneas fugerat enses.

埃涅阿斯亦借此避开了狄俄墨得斯的利刃。

​Talibus hanc genitor: “Sola insuperabile fatum,

天父以这般言辞对她说道:“我的女儿,难道你打算独自去变动

​nata, movere paras? Intres licet ipsa1 sororum

不可战胜的命运吗?

​tecta trium: cernes illic molimine vasto

你大可亲自走入那三位姐妹的

810

​ex aere et solido rerum tabularia ferro,

宫室:在那里你将看到耗费浩大工力、 由青铜与坚铁铸就的万物档案馆,

​quae neque concussum caeli neque fulminis iram

它们既不怕天穹的震颤,也不惧雷霆的暴怒,

​nec metuunt ullas tuta atque aeterna ruinas.

更无畏任何毁灭,安然无恙且亘古长存。

​Invenies illic incisa adamante perenni

在那里你将发现以永恒的金刚石镌刻的

​fata tui generis: legi ipse animoque notavi

属于你族类的命运:我亲自读过并牢记于心,

815

​et referam, ne sis etiamnum ignara futuri.

我将把它陈述出来,免得你至今对未来一无所知。

​Hic sua complevit, pro quo, Cytherea, laboras,

基忒拉女神啊,你为之劳顿的这个人已经度尽了他的岁月,

​tempora, perfectis, quos terrae debuit, annis.

完满了他在人间应尽的年限。

​Ut deus accedat caelo templisque colatur,

为了使他作为神明升入天国并在庙宇中受人崇奉,

​tu facies natusque suus, qui nominis heres

你与他的子嗣将成全此事;那位子嗣作为姓名的继承人,

820

​impositum feret unus onus caesique parentis

将独自挑起强加给他的重担,作为被杀父亲的

​nos in bella suos fortissimus ultor habebit.

至勇复仇者,他将在诸战役中拥有我们诸神的护佑。

​Illius auspiciis obsessae moenia pacem

在他的统领之下,被围困的穆蒂纳城墙在战败后

​victa petent Mutinae, Pharsalia sentiet illum.

将乞求和平;法尔萨洛斯将感受到他的威严;

​Emathiique iterum madefient caede Philippi,

厄玛提亚的腓立比将再次被杀戮浸透,

825

​et magnum Siculis nomen superabitur undis,

西西里的波涛之上,那伟大的名号将被战胜;

​Romanique ducis coniunx Aegyptia taedae

罗马将领的埃及妻子因不智地信赖那场盟誓的

​non bene fisa cadet, frustraque erit illa minata,

婚炬而归于覆灭,她关于我们卡庇托林山将臣服于

​servitura suo Capitolia nostra Canopo.

她的卡诺普斯的恫吓,终将化为泡影。

​Quid tibi barbariem, gentesque ab utroque iacentes

我又何须向你历数两洋之间横卧的 蛮荒之地与各邦民族?

830

​oceano numerem? Quodcumque habitabile tellus

大地所承载的

​sustinet, huius erit: pontus quoque serviet illi!

一切适居之所都将归他所有:大海亦将向他俯首顺从!

​Pace data terris animum ad civilia vertet

为大地带来和平之后,他将把心智转向民事

​iura suum legesque feret iustissimus auctor

法权,作为至公至义的立法者颁布律法,

​exemploque suo mores reget inque futuri

以自身的楷模规范世风,并远瞻

835

​temporis aetatem venturorumque nepotum

未来的时代与代代相传的子孙,

​prospiciens prolem sancta de coniuge natam

命他那圣洁妻子所诞育的子嗣

​ferre simul nomenque suum curasque iubebit,2

同时继承他的名号与重托;

​nec nisi cum senior Pylios aequaverit annos,

直到这位长者寿数与皮洛斯王相埒之时,

​aetherias sedes cognataque sidera tanget.

他才会升抵天穹的宝座与血亲的星辰。

840

​Hanc animam interea caeso de corpore raptam

在此期间,将这具被杀躯体中夺出的灵魂

​fac iubar, ut semper Capitolia nostra forumque

化作一道光芒吧,以便神圣的尤利乌斯能从高耸的庙宇中,

​divus ab excelsa prospectet Iulius aede.”

永远俯瞰我们的卡庇托林与广场。”

​Vix ea fatus erat, media cum sede senatus

话音刚落,仁慈的维纳斯便悄然伫立于

​constitit alma Venus, nulli cernenda, suique

元老院中央,不为任何人所见,从她的恺撒

845

​Caesaris eripuit membris neque in aera solvi

肢体中夺出那崭新的灵魂,不容它消散于

​passa recentem animam caelestibus intulit astris.

虚空之中,径直将它带向天界的群星。

​Dumque tulit, lumen capere atque ignescere sensit

当她携带着它时,感到它吸纳了光华并燃烧起来,

​emisitque sinu: luna volat altius illa,

便从怀中将它放飞:它飞得比月亮还要高,

​flammiferumque trahens spatioso limite crinem

拖曳着宽广轨迹上的烈焰之发,

850

​stella micat natique videns bene facta fatetur

这颗星辰璀璨闪耀,目睹儿子的丰功伟绩,承认

​esse suis maiora et vinci gaudet ab illo.

其远迈自身,并欣喜于被儿子所超越。

​Hic sua praeferri quamquam vetat acta paternis,

尽管这位儿子禁止将自身的作为置于父亲之上,

​libera fama tamen nullisque obnoxia iussis

然而自由的名声不受任何律令所羁绊,

​invitum praefert unaque in parte repugnat:

违背其心愿而推崇于他,唯独在此一事上与他相悖:

855

​sic magni cedit titulis Agamemnonis Atreus,

阿特柔斯正是这般向伟大的阿伽门农的头衔退让,

​Aegea sic Theseus, sic Pelea vicit Achilles;

忒修斯胜过了埃勾斯,阿喀琉斯胜过了珀琉斯;

​denique, ut exemplis ipsos aequantibus utar,

最后,若用与他们平起平坐的范例而言,

​sic et Saturnus minor est Iove: Iuppiter arces

萨图恩同样逊色于朱庇特:朱庇特掌管着

​temperat aetherias et mundi regna triformis,

天上的城堡与三相世界的王国;

860

​terra sub Augusto est; pater est et rector uterque.

大地则在奥古斯都治下:二者皆是父亲与统治者。

​Di, precor, Aeneae comites, quibus ensis et ignis

我祈求诸神,埃涅阿斯的旅伴们,刀剑与烈火

​cesserunt, dique Indigetes genitorque Quirine

曾向你们退让;还有本土的保护神们,城市的始祖

​urbis et invicti genitor Gradive Quirini,

奎里努斯,无敌的奎里努斯之父格拉狄武斯,

​Vestaque Caesareos inter sacrata penates,

供奉在恺撒家神之中的维斯塔,

865

​et cum Caesarea tu, Phoebe domestice, Vesta,

与恺撒的维斯塔同在的家眷福玻斯,

​quique tenes altus Tarpeias Iuppiter arces,

高居塔尔庇亚城堡之巅的朱庇特,

​quosque alios vati fas appellare piumque est:

以及一切允许诗人虔敬呼告的众神:

​tarda sit illa dies et nostro serior aevo,

愿那个日子迟迟到来,远在我们这代人之后,

​qua caput Augustum, quem temperat, orbe relicto

在那一天,奥古斯都元首将离开他所统治的世界,

870

​accedat caelo faveatque precantibus absens!

升入天界,虽不在场仍庇佑祈祷的人们!

​Iamque opus exegi, quod nec Iovis ira nec ignis

如今我已完成了一部作品,无论是朱庇特的狂怒、烈火、

​nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas.

刀剑,抑或贪婪的岁月,都无法将其磨灭消解。

​Cum volet, illa dies, quae nil nisi corporis huius

只要它愿意,那唯独对这具肉身拥有

​ius habet, incerti spatium mihi finiat aevi:

权柄的日子,尽可终结我未定一生的岁月:

875

​parte tamen meliore mei3 super alta perennis

然而凭借我自身更为美好的部分,我将被永恒地载往

​astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum,

高天星辰之上,我们的名号将永不湮灭;

​quaque patet domitis Romana potentia terris,

凡罗马威力所及的被征服的大地上,

​ore legar populi, perque omnia saecula fama,

我都将被民众之口传诵;只要诗人的预言包含真理,

​siquid habent veri vatum praesagia, vivam.

我便将通过这名声,在所有世纪中永生。

语法注3 条
  1. 15.808Intres licet ipsa

    非人称动词 licet 省略连词 ut 直接统领虚拟式现在时 intres,可表准许(“你大可亲自走入”)或让步(“纵使你亲自走入”)。无论取何种语气,此处皆指尤庇特准许并促请维纳斯亲眼见证命运不可更改的档案。

  2. 15.836prolem sancta de coniuge natam ferre simul nomenque suum curasque iubebit

    主动词 iubebit 支配宾格加不定式结构,其中 prolem... natam 作为不定式 ferre 的逻辑主语。在历史上,这指代奥古斯都的圣洁妻子莉维娅(sancta de coniuge)与前夫所生、后被奥古斯都收养以共同分担帝王名号与国政重任的提比略。

  3. 15.875parte tamen meliore mei

    parte... meliore 为表示方式或伴随情状的夺格,第一人称代词的属格 mei 作为部分(整体)属格修饰名词短语 parte... meliore(“凭借我自身更为美好的部分”)。此处与第873行的 corporis huius(有死的肉体)构成鲜明对照,特指诗人不朽的灵魂与诗作。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0959.phi006.humanitext-lat2:15.801-15.879