← 奥维德

变形记

§14.623-14.696

维尔图姆努斯乔装向波摩娜求婚

仙女波摩娜一心侍弄果木并谢绝一切求婚者,深爱她的神明维尔图姆努斯化身各种形象接近她,最终变作老妇向她劝婚,并以故事的开端告诫她切莫冷酷寡情。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
623

​Rege sub hoc Pomona fuit, qua nulla Latinas

在这位君王统治之下生活着波摩娜;

​inter hamadryadas coluit sollertius hortos

在拉丁的树仙之中,

625

​nec fuit arborei studiosior altera fetus.

无人比她更娴熟地料理园圃,

​Unde tenet nomen: non silvas illa nec amnes,

亦无他人更倾心于树木的果实;她由此得名。

​rus amat et ramos felicia poma ferentes.

她不爱森林,亦不爱河流,独爱田园与结出丰硕果实的枝柯。

​Nec iaculo gravis est, sed adunca dextera falce,

她的右手所持的并非沉重的标枪,

​qua modo luxuriem premit et spatiantia passim

而是弯曲的镰刀:以此她时而剪除繁盛的赘枝,

630

​bracchia compescit, fisso modo cortice lignum

约束四处蔓延的枝桠;时而剖开树皮,

​inserit et sucos alieno praestat alumno;

插入接穗,将树液供给外来的义子;

​nec sentire sitim patitur bibulaeque recurvas

她亦不容草木忍受干渴,

​radicis fibras labentibus inrigat undis:

引流淌的清泉灌溉干渴根系的屈曲根须。

​hic amor, hoc studium; veneris quoque nulla cupido est.

这是她的挚爱,这是她的热望;她对维纳斯的情事毫无欲念。

635

​Vim tamen agrestum metuens pomaria claudit

然而她畏惧乡野之人的强暴,

​intus et accessus prohibet refugitque viriles.

将果园紧闭于内,禁止男子接近并逃避他们。

​Quid non et satyri, saltatibus apta iuventus,

擅于舞蹈的年轻萨堤洛斯们、以松枝缠角的一众潘神、

​fecere et pinu praecincti cornua Panes

总是比实际年岁更为年轻的西勒诺斯,

​Silenusque, suis semper iuvenalior annis,

以及那位以镰刀或下体震慑盗贼的神祇,

640

​quique deus fures vel falce vel inguine terret,

为了占有她,又有什么事没有做过呢?

​ut poterentur ea? Sed enim superabat amando

然而在爱恋之上,维尔图姆努斯甚至胜过了他们所有人,

​hos quoque Vertumnus neque erat felicior illis.

却也并未比他们更为幸运。

​O quotiens habitu duri messoris aristas

啊,多少次他扮作壮实的收割人,

​corbe tulit verique fuit messoris imago!

用篮子运送麦穗,成为活生生的真正收割人的化身!

645

​Tempora saepe gerens faeno religata recenti

他常常以新割的干草束住额头,

​desectum poterat gramen versasse videri;

让人以为他刚刚翻晒过割倒的牧草;

​saepe manu stimulos rigida portabat, ut illum

他手中常常握着坚硬的赶牛刺棒,

​iurasses1 fessos modo disiunxisse iuvencos.

以至于你会发誓他方才卸下疲惫小公牛的轭具。

​Falce data frondator erat vitisque putator;

若递给他一把弯刀,他便是修枝人与葡萄修剪工;

650

​induerat scalas: lecturum poma putares;

若架上梯子,你会以为他正要去采摘果子;

​miles erat gladio, piscator harundine sumpta.

持剑便是军士,拿上芦苇则是钓者。

​Denique per multas aditum sibi saepe figuras

总之,他借着诸多化身常常为自己寻得接近的途径,

​repperit, ut caperet spectatae gaudia formae.

以便品味注视她美貌的喜悦。

​Ille etiam picta redimitus tempora mitra,

他甚至用织花头巾束住额头,

655

​innitens baculo, positis per tempora canis,

扶着拐杖,将白发散在两鬓,

​adsimulavit anum cultosque intravit in hortos

假扮成老妇进入精心修剪的园圃,

​pomaque mirata est2 “tanto” que “potentior!” inquit,

赞赏那些果实并说道:“你真是无与伦比!”

​paucaque laudatae dedit oscula, qualia numquam

随后向受到赞美的姑娘献上了几个亲吻,

​vera dedisset anus, glaebaque incurva resedit

那绝非真正的老妇所会给予的亲吻;接着,老态龙钟的她坐在一块土块上,

660

​suspiciens pandos autumni pondere ramos.

抬头仰望因秋日的重负而弯曲的枝桠。

​Ulmus erat contra speciosa nitentibus uvis:

对面立着一株榆树,因晶莹的葡萄串而显得美丽非凡。

​quam socia postquam pariter cum vite probavit,

她将榆树与其相伴的葡萄藤一并赞赏之后,

“at si staret” ait “caelebs sine palmite truncus,

便开口说道:“然而,这树干若是没有葡萄藤枝而孤身挺立,

​nil praeter frondes, quare peteretur, haberet;

除了树叶之外便毫无值得寻求之处;

665

​haec quoque, quae iuncta est, vitis requiescit in illo:

这与它结合在一起的葡萄藤,亦依托于树身休养:

​si non nupta foret, terrae acclinata iaceret.

若未曾成婚,它便只能屈伏在地上。

​Tu tamen exemplo non tangeris arboris huius

然而你却未曾被这树木的榜样所触动,

​concubitusque fugis nec te coniungere curas.

逃避结合,亦不在意与人联姻。

​Atque utinam velles! Helene non pluribus esset

但愿你愿意!

670

​sollicitata procis nec quae Lapitheia movit

海伦亦不曾受到更多求婚者的追求,那引发拉庇泰人之战的女子不曾,

​proelia nec coniunx nimium tardantis Ulixei.

那位姗姗来迟的尤利西斯的妻子亦不曾。

​Nunc quoque, cum fugias averserisque petentes,

如今即便你逃避并回绝求婚者,仍有成千上万的男子、

​mille viri cupiunt et semideique deique

半神与神明,

​et quaecumque tenent Albanos numina montes.

以及凡居住于阿尔巴山脉的所有神灵,都在渴望着你。

675

​Sed tu, si sapies, si te bene iungere anumque

“但你若是明智,若是愿意结成美好的姻缘,

​hanc audire voles, quae te plus omnibus illis,

并愿意倾听这位比他们所有人都更爱你、

​plus quam credis, amo, vulgares reice taedas

比你所相信的更深爱你的老妇人之言,那就摒弃寻常的婚火,

​Vertumnumque tori socium tibi selige! pro quo

为你的床榻选择维尔图姆努斯作为伴侣吧!

​me quoque pignus habes (neque enim sibi notior ille est,

为他作保,

680

​quam mihi); nec passim toto vagus errat in orbe:

你亦有我作为誓证(因为他对自己亦不如我对他的了解更深)。他并非四处游荡、流转于整个天下,

​haec loca magna colit; nec, uti pars magna procorum,

而是居住在这片辽阔的土地上;他不像大部分求婚者那样,

​quam modo vidit, amat: tu primus et ultimus illi

爱恋自己刚刚见到的人:你将是他最初与最终的炽热所向,

​ardor eris, solique suos tibi devovet annos.

他唯独将自己的岁月奉献给你。

​Adde, quod est iuvenis, quod naturale decoris

“更何况,他年富力强,天生拥有一副俊美体貌,

685

​munus habet formasque apte fingetur in omnes,

能自然地化为各种形态;

​et quod erit iussus, iubeas licet omnia, fiet.3

凡你所吩咐的,纵使你吩咐一切,他皆会化成。

​Quid quod amatis idem? quod, quae tibi poma coluntur,

何况你们志趣相同?

​primus habet laetaque tenet tua munera dextra?

你所培植的果物,他首先获得,并以欣喜的右手接纳你的馈赠。

​Sed neque iam fetus desiderat arbore demptos,

然而如今他已不再渴求从树上摘下的果实,

690

​nec, quas hortus alit, cum sucis mitibus herbas,

不再渴求园圃培育的甘甜汁液的药草,

​nec quicquam, nisi te; miserere ardentis et ipsum,

除了你之外别无所求。怜悯这焚身的情火吧,

​quod petit, ore meo praesentem crede precari

深信是他本人亲临、借我之口祈求他所期盼的!

​ultoresque deos et pectora dura perosam

畏惧复仇之神、

​Idalien memoremque time Rhamnusidis iram!

畏惧痛恨铁石心肠的伊达利亚女神以及拉姆努斯女神不灭的怒火吧!

695

​Quoque magis timeas (etenim mihi multa vetustas

为了让你更加警惕(毕竟漫长的岁月赋予我知晓诸多秘事的阅历),

​scire dedit), referam tota notissima Cypro

我且讲述一个在塞浦路斯人尽皆知的故事……”

语法注3 条
  1. 14.648iurasses

    iuravisses 的紧缩形式(虚拟式过去完成时)。在紧接未完成过去时 portabat 之后的 ut 引导的结果从句中,表示过去的潜在或虚拟断定(“以至于你会发誓……”)。

  2. 14.657mirata est

    尽管第654行引入的语法主语为阳性代词 Ille(维尔图姆努斯),但因其假扮成老妇(adsimulavit anum),此处的谓语动词 mirata est(以及其后的 incurva 等形容词)均依其伪装的人格采用阴性单数形式,属于依意一致(synesis / constructio ad sensum)。

  3. 14.686et quod erit iussus, iubeas licet omnia, fiet

    在 iubeas licet omnia 中,licet 作为让步连词引导不带 ut 的虚拟式现在时 iubeas(“纵使你吩咐一切”)。在主句结构 quod erit iussus ... fiet 中,iubeo 的人称被动态 erit iussus 保留了中性关系代词 quod 作为内宾语或保留宾语(“凡他被命令成为的,他皆会化成”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0959.phi006.humanitext-lat2:14.623-14.696