← 奥维德

变形记

§12.81-12.155

阿喀琉斯与库克诺斯的决斗及天鹅化身

阿喀琉斯与刀枪不入的库克诺斯展开单挑,因枪剑皆不能伤其分毫而恼怒不已,最终通过重击与窒息将其扼杀,而库克诺斯的尸身则化作天鹅。此场恶战后两军暂时休战,阿喀琉斯举行献祭与宴饮以庆贺战胜。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
81

​mortis, ab Haemonio quod sis iugulatus1 Achille.”

你死时的安慰,便是你被海摩尼亚的阿喀琉斯割断了咽喉。”

​Hactenus Aeacides; vocem gravis hasta secuta est.

埃阿科斯之子言尽于此;沉重的长矛随他的话音疾射而出。

​Sed quamquam certa nullus fuit error in hasta,

然而,尽管长矛精准而无丝毫偏差,

​nil tamen emissi profecit acumine ferri

投出的铁矛尖却未见成效,

85

​utque hebeti pectus tantummodo contudit ictu.

仅如钝器的一击撞击着胸膛。

“Nate dea, nam te fama praenovimus,” inquit

“女神之子,由于你的威名,我们早已知晓你,”

​ille “quid a nobis vulnus miraris abesse?”

那人说道,“为何惊异于我们身上没有伤痕?”

(mirabatur enim) “non haec, quam cernis, equinis

(因为阿喀琉斯确实惊异万分。)

​fulva iubis cassis neque onus cava parma sinistrae

“你所见到的这顶缀有马鬃的红褐头盔,以及作为左臂负荷的凹面圆盾,

90

​auxilio mihi sunt: decor est quaesitus ab istis.

皆非为了庇护我身:从它们那里求得的不过是装饰而已。

​Mars quoque ob hoc capere arma solet! Removebitur omne

马尔斯亦常为此缘由而披戴甲胄!

​tegminis officium, tamen indestrictus abibo.

纵使卸去防具的一切效用,我亦将毫发无伤地离去。

​Est aliquid non esse satum Nereide, sed qui

非由涅柔斯之女所生,

​Nereaque et natas et totum temperat aequor.”2

而是出自掌管涅柔斯及其诸女乃至整个汪洋的主宰,这自是非同小可。”

95

​Dixit et haesurum clipei curvamine telum​misit in Aeaciden, quod et aes et proxima rupit

他说罢,便将注定要嵌入盾牌曲面的投枪掷向埃阿科斯之子,

​terga novena boum,3 decimo tamen orbe moratum est.

它穿透了青铜以及紧随其后的九层牛皮,却受阻于第十层圆环。

​Excutit hoc heros rursusque trementia forti

英雄抖落了它,复以刚劲的手臂掷出颤动的标枪:

​tela manu torsit: rursus sine vulnere corpus

那具身躯再度未受丝毫创伤而完好无损!

100

​sincerumque fuit! Nec tertia cuspis apertum

即便是第三柄枪尖,

​et se praebentem valuit destringere Cygnum.

也未能擦伤袒露并迎上前来承受的库克诺斯。

​Haud secus exarsit, quam circo taurus aperto,

他的怒火犹如置身于露天竞技场中的公牛,

​cum sua terribili petit inritamina cornu,

当它以可怖的尖角冲向挑衅它的猩红衣物,

​poeniceas vestes, elusaque vulnera sentit.

却感到自己的冲击尽遭化解之时一般。

105

​Num tamen exciderit ferrum, considerat hastae:

阿喀琉斯察看枪上的铁尖是否脱落:

​haerebat ligno. “Manus est mea debilis ergo,

它仍紧附在木柄上。“难道我的手臂软弱无力了,”

​quasque” ait “ante habuit vires, effudit in uno?

他说道,“并将以往所拥有的力量,尽数耗尽在这一人身上了吗?

​Nam certe valuit, vel cum Lyrnesia primus

因为此手确实曾威武有力,

​moenia deieci, vel cum Tenedonque suoque​Eetioneas inplevi sanguine Thebas,

无论是我率先摧毁吕耳涅索斯的城墙之时,还是我用居民的热血注满忒涅多斯与埃厄提翁的底比斯之时,

​vel cum purpureus populari caede Caicus

亦或该枯斯河因同胞的屠杀而流淌着血红、

​fluxit opusque meae bis sensit Telephus hastae.

忒勒福斯两度领教我矛之威势之时。

​Hic quoque tot caesis, quorum per litus acervos

在此处,沿海岸被我斩杀且眼见叠积成堆的无数尸首,

​et feci et video, valuit mea dextra valetque.”

亦证明我的右手曾经有力,如今依然有力。”

115

​Dixit et, ante actis veluti male crederet, hastam

他说罢,仿佛对自己过去的战绩难以置信,

​misit in adversum Lycia de plebe Menoeten

遂将长矛直刺迎面的吕喀亚平民梅诺忒斯,

​loricamque simul subiectaque pectora rupit.

同时贯穿了他的胸甲与下面的胸膛。

​Quo plangente gravem moribundo pectore terram

当那人以垂死的胸膛捶打着沉重大地之时,阿喀琉斯从温热的伤口中拔出同一柄长矛,说道:

​extrahit illud idem calido de vulnere telum​atque ait: “Haec manus est, haec, qua modo vicimus, hasta:

“这正是方才取胜的手,这正是方才取胜的矛;

​utar in hoc isdem; sit in hoc, precor, exitus idem!”

我将用相同的武器对付此人;祈愿相同的结局亦降临于他!”

​Sic fatus Cygnum repetit, nec fraxinus errat

言毕再度攻向库克诺斯,白蜡木长矛毫无偏颇,避无可避地鸣响在他左肩之上;

​inque umero sonuit non evitata sinistro,​inde velut muro solidaque a caute repulsa est;

随后它犹如从石墙或坚岩上弹开一般被震回;

125

​qua tamen ictus erat, signatum sanguine Cygnum​viderat et frustra fuerat gavisus Achilles:

然而阿喀琉斯看见库克诺斯在被击中的地方沾有血迹,曾徒然感到欢喜:

​vulnus erat nullum, sanguis fuit ille Menoetae!

那里毫无伤口,那血迹乃是梅诺忒斯的!

​Tum vero praeceps curru fremebundus ab alto

此时他果真怒吼着从高耸的战车上纵身跃下,

​desilit et nitido securum comminus hostem

手持明晃晃的利剑近身逼向毫无防备的敌人,

130

​ense petens parmam gladio galeamque cavari

却看见圆盾与头盔被剑刃砍出凹痕,

​cernit et in duro laedi quoque corpore ferrum!

而铁刃亦在坚硬的身躯上受损!

​Haud tulit ulterius, clipeoque adversa reducto​ter quater ora viri, capulo cava tempora pulsat

他再也无法忍耐,收回盾牌,三度、四度重击敌人的面门,并用剑柄猛击那深凹的太阳穴;

​cedentique sequens instat turbatque ruitque​attonitoque negat requiem: pavor occupat illum,

他紧随步步后退的敌人穷追不舍,将其击溃、撞翻,不容这惊骇失措之人有丝毫喘息之机:恐惧攫住了库克诺斯,

​ante oculosque natant tenebrae, retroque ferenti

黑暗在他眼前浮动;当他倒退着迈开步履时,

​aversos passus medio lapis obstitit arvo.

田野中央的一块巨石挡住了去路。

​Quem super inpulsum resupino corpore Cygnum

阿喀琉斯借势猛力将仰面倒下的库克诺斯掀翻,

​vi multa vertit terraeque adflixit Achilles.

重重摔砸在大地之上。

140

​Tum clipeo genibusque premens praecordia duris

随后他用盾牌与坚硬的双膝压住其胸膛,

​vincla trahit galeae: quae presso subdita mento

死死拉紧头盔的系带;

​elidunt fauces4 et respiramen utrumque

被勒紧在下颌下的系带绞住了咽喉,

​eripiunt animae. Victum spoliare parabat:

夺去了他生命的吸呼之道。 阿喀琉斯正准备剥取这败者的铠甲,

​arma relicta videt; corpus deus aequoris albam

却只见遗弃的甲胄;

145

​contulit in volucrem, cuius modo nomen habebat.

海神已将他的身躯化为一只白鸟,其名正是他方才所拥有的。

​Hic labor, haec requiem multorum pugna dierum

这一艰辛的劳苦、这场激战带来了数日的休整,

​attulit, et positis pars utraque substitit armis.

双方皆放下武器停战止戈。

​Dumque vigil Phrygios servat custodia muros

正当警惕的卫队戍守着弗律癸亚的城墙,

​et vigil Argolicas servat custodia fossas,

警惕的卫队戍守着阿尔戈斯的壕沟之时,

150

​festa dies aderat, qua Cygni victor Achilles

逢遇一个节日,

​Pallada mactatae placabat sanguine vaccae.

战胜库克诺斯的阿喀琉斯正以所宰杀牝牛的鲜血抚慰帕拉斯。

​Cuius ut inposuit prosecta calentibus aris

当他将切下的祭肉置于温热的祭坛之上,

​et dis acceptus penetravit in aethera nidor,

蒙诸神悦纳的香气升腾入天穹之时,

​sacra tulere suam, pars est data cetera mensis.

神圣的祭礼得到了应得的一份,其余部分则被呈送上餐桌。

155

​Discubuere toris proceres et corpora tosta

众将领在睡榻上斜倚就座,烤熟的肉块……

语法注4 条
  1. 12.81quod sis iugulatus

    该 quod 从句承接前一段落末尾的“solamen habeto / mortis”(且以此作为死之慰藉)。虚拟语气完成时 sis iugulatus 引导同格说明从句,同时带有转述说话者(阿喀琉斯)主观意图的间接引语色彩。

  2. 12.93Est aliquid non esse satum Nereide, sed qui Nereaque et natas et totum temperat aequor

    “Est aliquid”(……意义重大)后接不定式短语“non esse satum Nereide”作为真正主语。与之后半句“sed”相对比的结构省略了先行词和不定式,即补全为“sed [ab eo esse satum] qui...”。“Nereide”为表示出身来源的夺格。

  3. 12.97terga novena boum

    分配数词 novena 在诗歌用法中替代基数词 novem,意为“九层牛皮”。此处 terga 指用作盾牌防护层的牛皮。

  4. 12.141quae presso subdita mento elidunt fauces

    quae 为关系代名词中性复数主格,先行词是 vincla(头盔系带)。presso mento 为与格(压紧的下颌)。整句结构是以被置于下颌下的系带为主语,扼压住咽喉(elidunt fauces)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0959.phi006.humanitext-lat2:12.81-12.155