← 奥维德

变形记

§11.718-11.795

阿尔库俄涅化鸟与埃萨克斯的传说

阿尔库俄涅认出漂上海滩的尸骸正是丈夫刻宇克斯,悲恸中跳下海堤,诸神怜悯二人并将他们双双化作翠鸟。目睹这一景象的旁观者随即讲述了普里阿摩斯之子埃萨科斯的悲剧:他因追逐宁芙赫斯佩里厄致其被毒蛇咬死,悲悔投海,最终被忒提斯化作潜鸟。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
718

​et, quamvis aberat, corpus tamen esse liquebat,

而且,尽管相隔遥远,然而那是一具躯体却昭然若揭;

​qui foret, ignorans, quia naufragus, omine mota est

她虽不知那是何人,却因其是遇难溺亡之人而为这凶兆所动,

720

​et, tamquam ignoto lacrimam daret, “heu! miser” inquit

仿佛是在为素昧平生之人洒泪,说道:“唉!

“quisquis es, et siqua est coniunx tibi!” Fluctibus actum

可怜的人啊,无论你是谁,若你尚有妻子,你的妻子亦是可怜!”

​fit propius corpus; quod quo magis illa tuetur,

在波涛的推送下,尸体越来越近;她越是凝神注视它,

​hoc minus et minus est mentis sua,1 iamque propinquae

便越是丧失自己的神智,如今尸体已被推至邻近的岸边,

​admotum terrae, iam quod cognoscere posset,

如今她已能认出眼前之物,

725

​cernit: erat coniunx. “Ille est!” exclamat et una

定睛细看:正是她的丈夫。“是他!”

​ora, comas, vestem lacerat tendensque trementes

她失声惊呼,登时抓破面庞、撕扯秀发与衣裳,向着刻宇克斯伸出颤抖的双手,

​ad Ceyca manus “sic, o carissime coniunx,

说道:“如此这般,最亲爱的丈夫啊,如此这般,

​sic ad me, miserande, redis?” ait. Adiacet undis

可怜的人,你竟以这副模样回到我身边吗?”

​facta manu moles, quae primas aequoris undas

波涛之畔有一道人工筑起的海堤,用以击碎海面的初起狂浪,

730

​frangit et incursus quae praedelassat aquarum.

并预先消解翻涌水流的冲击力。

​Insilit huc, mirumque fuit potuisse:2 volabat

她纵身跃上此处,而她竟然能够做到这一点,

​percutiensque levem modo natis aera pennis

实属神异:她飞了起来,用新生的双翼扑打着轻盈的空气,

​stringebat summas ales miserabilis undas.

化作一只凄苦的飞鸟,擦着浪尖掠水而过。

​Dumque volat, maesto similem plenumque querellae

当她飞翔之时,那以纤细鸟喙鸣响着的口中,

735

​ora dedere sonum tenui crepitantia rostro.

发出了宛如哭泣且满含哀怨的悲鸣。

​Ut vero tetigit mutum et sine sanguine corpus,

而当她真正触及那具缄默且毫无血色的躯体时,

​dilectos artus amplexa recentibus alis

便以新生的羽翼拥抱那亲爱的肢体,

​frigida nequiquam duro dedit oscula rostro.

用坚硬的喙徒劳地献上冰冷的亲吻。

​Senserit hoc Ceyx, an vultum motibus undae

刻宇克斯是否感受到了这一切,

740

​tollere sit visus, populus dubitabat:3 at ille

抑或只是因浪涛的翻动而看似抬起头颅,人们莫衷一是;

​senserat, et tandem superis miserantibus, ambo

然而他确实感受到了,且最终在诸神的怜悯之下,

​alite mutantur. Fatis obnoxius isdem

二人双双化作了飞鸟。即便受制于这同样的宿命,

​tunc quoque mansit amor, nec coniugiale solutum est

他们的爱在彼时亦依然存续,

​foedus in alitibus: coeunt fiuntque parentes,

化为飞鸟后夫妇的婚约亦未破裂:他们交媾并成为父母,

745

​perque dies placidos hiberno tempore septem

在冬日的七个平静日子里,

​incubat Alcyone pendentibus aequore nidis.

阿尔库俄涅便伏在悬浮于海面的巢穴上孵卵。

​Tunc iacet unda maris: ventos custodit et arcet

彼时海浪平息安卧:埃俄罗斯把守着风,

​Aeolus egressu praestatque nepotibus aequor.

阻遏其吹出,为自己的子孙赐下一片宁谧的海原。

​Hos aliquis senior iunctim freta lata volantes

一位老者注视着他们在宽阔的海峡上比翼齐飞,

750

​spectat et ad finem servatos laudat amores;

赞颂着那坚守至终局的爱情;身旁之人,

​proximus, aut idem, si fors tulit, “hic quoque,” dixit

或是同一位老者(若机缘巧合),便开口说道:

“quem mare carpentem substrictaque crura gerentem

“这一只亦是如此,你所见到的掠海而过、收拢着双腿的飞鸟”

​adspicis” (ostendens spatiosum in guttura mergum),

——他指向一只喉部宽大的潜鸟——“亦是王室后裔:

“regia progenies: sunt si descendere ad ipsum

如果你想要沿着连续不断的世系往下推至他本人,

755

​ordine perpetuo quaeris, sunt huius origo

他的先祖乃是伊罗斯、

​Ilus et Assaracus raptusque Iovi Ganymedes

阿萨拉科斯、被掳去侍奉朱庇特的伽倪墨得斯,

​Laomedonque senex Priamusque novissima Troiae

以及年迈的拉俄墨冬,

​tempora sortitus. Frater fuit Hectoris iste:

还有分得特洛伊末日时运的普里阿摩斯。那正是赫克托耳的兄弟;

​qui nisi sensisset prima nova fata iuventa,

若非他在青春初期便遭遇了罕见的厄运,

760

​forsitan inferius non Hectore nomen haberet,

或许他的声名并不会逊色于赫克托耳,

​quamvis est illum proles enixa Dymantis,

尽管赫克托耳乃是狄玛斯之女所生,而据传,

​Aesacon umbrosa furtim peperisse sub Ida

在幽暗的伊达山下,

​fertur Alexirhoe, Granico nata bicorni.

由双角格拉尼科斯之女阿勒克西洛厄私下诞育了埃萨科斯。

​Oderat hic urbes nitidaque remotus ab aula

他厌弃城邑,远离金碧辉煌的宫廷,

765

​secretos montes et inambitiosa colebat

栖身于隐秘的群山与质朴的田园,

​rura nec Iliacos coetus nisi rarus adibat.

极少涉足特洛伊人的集会。

​Non agreste tamen nec inexpugnabile amori

然而他并非生就一副粗鄙或对爱情坚不可摧的心肠;

​pectus habens silvas captatam saepe per omnes​adspicit Hesperien patria Cebrenida ripa

他望见了在所有山林中屡屡追寻的刻布壬之女赫斯佩里厄,

770

​iniectos umeris siccantem sole capillos.

正在父河的岸边借着日光晒干披散在双肩的发丝。

​Visa fugit nymphe, veluti perterrita fulvum

宁芙一旦被窥见便仓皇奔逃,宛如受惊的牝鹿躲避黄狼,

​cerva lupum longeque lacu deprensa relicto

又如远涉离开池塘而被发现的溪鸭躲避鹰隼;

​accipitrem fluvialis anas; quam Troius heros

这位特洛伊的英雄在后追赶,

​insequitur celeremque metu celer urget amore:

她因恐惧而疾奔,他因情爱而疾追:看哪,

775

​ecce latens herba coluber fugientis adunco

一条潜伏在草丛中的毒蛇以钩状的毒牙擦伤了奔逃者的脚足,

​dente pedem strinxit virusque in corpore liquit;

并将毒液注入体内;伴随着生命的终结,

​cum vita suppressa fuga est: amplectitur amens

逃亡戛然而止:他神智昏乱地抱住冰冷的遗体,

​exanimem clamatque “piget, piget esse secutum!

痛哭高呼:“悔恨啊,悔恨我曾穷追不舍!

​Sed non hoc timui, neque erat mihi vincere tanti.4

但我未曾料到会落得如此,得到胜利亦不值得付出如此代价。

780

​Perdidimus miseram nos te duo: vulnus ab angue,

是我们二人毁了可怜的你:伤口由蛇所予,

​a me causa data est. Ego sum sceleratior illo,

祸端却由我挑起。我比那毒蛇更为罪孽深重,

​qui tibi morte mea mortis solacia mittam.”

我必当以我之死,为你送去死亡的告慰。”

​Dixit et e scopulo, quem rauca subederat unda,

言罢,他从那座被喧嚣波涛蚀空了底部的悬崖之上,

​decidit in pontum. Tethys miserata cadentem

纵身坠入大海。忒堤斯怜悯下坠的他,

785

​molliter excepit nantemque per aequora pennis

温柔地将他接住,并以羽毛覆裹在漫游水面的他身上,

​texit, et optatae non est data copia mortis.

不曾赐予他所企求的死亡之机。

​Indignatur amans invitum vivere cogi​obstarique animae misera de sede volenti

这位恋人因违背己愿被强迫偷生而悲愤难抑,

​exire. Utque novas umeris adsumpserat alas,

因灵魂欲脱离悲惨的寓所却遭阻拦而怒火中烧。当他双肩披上新生的羽翼,

790

​subvolat atque iterum corpus super aequora mittit.

便腾空飞起,再次将身躯掷向海面。

​Pluma levat casus: furit Aesacos inque profundum

羽毛化解了坠落:埃萨科斯狂乱不休,

​pronus abit letique viam sine fine retemptat.

俯身冲入深渊,无休止地反复尝试赴死之路。

​Fecit amor maciem: longa internodia crurum,

爱情使他形销骨立:腿部的骨节修长,

​longa manet cervix, caput est a corpore longe;

脖颈保持着纤长,头颅远远脱离躯体;他热爱大海,

795

​aequor amat nomenque manet, quia mergitur, illi.”5

且因其不断潜水之故,潜鸟的名字便永远留存在他身上。”

语法注5 条
  1. 11.723hoc minus et minus est mentis sua

    该表达源自属格短语 mentis suae esse(意为“保持理智/神智清醒”)。此处的 sua 对应抄本中传抄的 suae(或作主格 mens sua 的异文),表达随着遗体逼近,阿尔库俄涅愈发丧失了理智与自我克制。

  2. 11.731mirumque fuit potuisse

    完成时不定式 potuisse 采用绝对用法(未带补充不定式),作为无人称表达 mirum fuit 的主语,意为“她居然能够做到(跃上堤防)实属神异”,紧接着通过后文的 volabat 揭示出其原因在于她其实已然化鸟飞翔。

  3. 11.739Senserit hoc Ceyx, an vultum motibus undae tollere sit visus, populus dubitabat

    由 populus dubitabat 引出的间接双重疑问句。前一疑问分句中省略了疑问小词(-ne 或 utrum),第二分句由 an 引出,两个动词均使用完成时虚拟式(senserit 与 sit visus)。

  4. 11.779neque erat mihi vincere tanti

    由价值属格 tanti、利害与格 mihi 及充当主语的不定式 vincere 构成的习惯句型,意为“对我而言,赢得胜利(追上她)并不值得付出如此沉痛的代价”。

  5. 11.795nomenque manet, quia mergitur, illi

    带有词源解释(病因说/缘起论)的结语。因果从句 quia mergitur 直接揭示了潜鸟的拉丁语名称 mergus 源自动词 mergor(mergitur,“潜入水中、沉溺”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0959.phi006.humanitext-lat2:11.718-11.795