← 奥维德

变形记

§10.224-10.297

角人的变身与皮格马利翁的雕像

维纳斯惩罚了残害宾客的角人与藐视神明的普罗波埃提得斯诸女,将他们分别变作公牛与顽石。皮格马利翁因厌弃凡间女子的罪愆而雕琢了一座绝美的象牙少女像并坠入爱河,最终在维纳斯的赐福下塑像化作生灵,与其成婚。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
224

​Ante fores horum stabat Iovis Hospitis ara;

在他们的门前曾伫立着款待之神朱庇特的祭坛;

225

​ignarus sceleris quam siquis sanguine tinctam​advena vidisset,1 mactatos crederet illic

若有不知其罪行的异乡人看见那祭坛被鲜血染红,

​lactantes vitulos Amathusiacasque bidentes:

定会以为那里宰杀的是吃奶的牛犊与阿玛图斯的两岁牝羊:

​hospes erat caesus. Sacris offensa nefandis​ipsa suas urbes Ophiusiaque arva parabat

然而被屠戮的却是客人。慈爱的维纳斯自身因这可憎的邪祭而震怒,

230

​deserere alma Venus. “Sed quid loca grata, quid urbes

本打算舍弃属于自己的诸城与俄菲乌西亚的原野。「然而我心爱的土地、我的城邦究竟犯了什么过错?

​peccavere meae? Quod” dixit “crimen in illis?

在那之中」她说道,「有何罪愆?

​Exsilio poenam potius gens impia pendat,

倒不如让这不敬的部族以流放,或以死亡,

​vel nece, vel siquid medium est mortisque fugaeque.

或以介于死亡与流亡之间的某种惩戒来偿还罪责。

​Idque quid esse potest, nisi versae poena figurae?”

而这除了变形的惩罚之外,还能是什么呢?」

235

​Dum dubitat, quo mutet eos, ad cornua vultum

正当她犹豫将他们变作何物之际,

​flexit et admonita est haec illis posse relinqui:

她的目光转向了他们的双角,并被提醒这角原可留给他们;

​grandiaque in torvos transformat membra iuvencos.

于是她将他们巨大的肢体化作了狰狞的公牛。

​Sunt tamen obscenae Venerem Propoetides ausae

然而,

​esse negare deam. Pro quo sua, numinis ira,

淫靡的普罗波埃提得斯诸女竟敢否认维纳斯是女神。作为报应,因神明的愤怒,

240

​corpora cum forma primae vulgasse feruntur:

据说她们是第一批将自己的肉体与美色公开卖淫的人;

​utque pudor cessit sanguisque induruit oris,

随着羞耻之心消逝、面部血液凝固,

​in rigidum parvo silicem discrimine versae.

她们几乎毫无分别地化为了坚硬的燧石。

​Quas quia Pygmalion aevum per crimen agentes

由于皮格马利翁目睹了她们在罪孽中度日,

​viderat, offensus vitiis, quae plurima menti

厌恶自然极多地赋予女性心灵的诸多恶德,

245

​femineae natura dedit, sine coniuge caelebs

他未娶妻室、

​vivebat thalamique diu consorte carebat.

独身而居,长久以来缺少卧榻的伴侣。

​Interea niveum mira feliciter arte

在此期间,他以精妙绝伦的技艺成功雕刻出雪白的象牙,

​sculpsit ebur formamque dedit, qua femina nasci

赋予其任何凡间女子生来都无法企及的美貌,

​nulla potest: operisque sui concepit amorem.

并对自己的作品萌生了爱恋。

250

​Virginis est verae facies, quam vivere credas,

那是一张真实少女的面容,你会相信她是活着的,

​et, si non obstet reverentia, velle moveri:

若非贞淑的戒律所阻,她甚至渴望移动:

​ars adeo latet arte sua. Miratur et haurit

技艺如此深邃地隐匿在技艺自身之中。皮格马利翁惊叹不已,

​pectore Pygmalion simulati corporis ignes.

胸中汲饱了对这具拟态身躯的情火。

​Saepe manus operi temptantes admovet, an sit

他常常将试探的手伸向作品,

255

​corpus an illud ebur: nec adhuc ebur esse fatetur.

探究那是肉体还是象牙,却仍不肯承认那只是象牙。

​Oscula dat reddique putat loquiturque tenetque,

他献上亲吻并以为得到了回应,同她交谈,

​et credit tactis digitos insidere membris,

拥抱她,相信自己的手指陷入了所触碰的肢体之中,

​et metuit, pressos veniat ne livor in artus.

并唯恐按压过的肢体上会现出青紫。

​Et modo blanditias adhibet, modo grata puellis

他时而施以甜言蜜语,

260

​munera fert illi conchas teretesque lapillos

时而为她送来少女喜悦的礼物:贝壳、光滑的卵石、

​et parvas volucres et flores mille colorum

小鸟、千色的繁花、百合、彩绘的皮球,

​liliaque pictasque pilas et ab arbore lapsas

以及从树上垂落的赫利阿得斯的泪珠;

​Heliadum lacrimas; ornat quoque vestibus artus,

他又以华裳装点她的肢体,

​dat digitis gemmas, dat longa monilia collo:

在指间戴上宝石,为脖颈系上长长的项链;

265

​aure leves bacae, redimicula pectore pendent.

轻盈的珍珠悬于耳畔,绦带垂于胸前。

​Cuncta decent: nec nuda minus formosa videtur.

一切皆无比适宜,脱去衣衫她也丝毫不减美丽。

​Conlocat hanc stratis concha Sidonide tinctis

他将她安置在西顿贝染成的茵褥之上,

​appellatque tori sociam, acclinataque colla

称她为卧榻的伴侣,将她倾斜的头颈安放在柔软的羽绒上,

​mollibus in plumis, tamquam sensura, reponit.

宛如她能有所感知一般。

270

​Festa dies Veneris tota celeberrima Cypro

全塞浦路斯最负盛名的维纳斯节日已经来临,

​venerat, et pandis inductae cornibus aurum2

弯角上镀着黄金的牝牛雪白的颈项受击倒地,

​conciderant ictae nivea cervice iuvencae,

乳香缭绕升腾;

​turaque fumabant: cum munere functus ad aras

此时皮格马利翁在履行完祭礼后立于坛前,胆怯地说道:

​constitit et timide, “si di dare cuncta potestis,

「众神啊,若你们能够赐予一切,

275

​sit coniunx, opto” (non ausus “eburnea virgo”

我祈求我的妻子能是」——他不敢说出「那象牙少女」

​dicere) Pygmalion “similis mea” dixit “eburnae.”

——「能像我那象牙雕成的少女。」

​Sensit, ut ipsa suis aderat Venus aurea festis,

金色的维纳斯既然亲临自己的节日,

​vota quid illa velint; et, amici numinis omen,

自然领会了那祈愿的含意;作为神祇仁慈的征兆,

​flamma ter accensa est apicemque per aera duxit.

祭火三次窜起,将其尖顶高高引向空中。

280

​Ut rediit, simulacra suae petit ille puellae

归来之后,他奔向心爱少女的塑像,

​incumbensque toro dedit oscula: visa tepere est.

伏在卧榻上献上亲吻:她似乎带有温热。

​Admovet os iterum, manibus quoque pectora temptat:

他又一次迎上唇吻,也用双手抚摸她的胸膛:

​temptatum mollescit ebur positoque rigore

被触碰的象牙变得柔软,褪去了僵硬,

​subsidit digitis ceditque, ut Hymettia sole

在手指下凹陷并顺从,正如伊梅托斯的蜂蜡在阳光下重获柔韧,

285

​cera remollescit tractataque pollice multas

经由大拇指的揉捏曲折成诸多形貌,

​flectitur in facies ipsoque fit utilis usu.

并因使用本身而变得顺应心意。

​Dum stupet et dubie gaudet fallique veretur,

正当他惊愕莫名、疑信参半地欢喜而唯恐受骗之时,

​rursus amans rursusque manu sua vota retractat.3

坠入爱河的他又一次、再一次用手抚弄着自己祈求的对象。

​Corpus erat: saliunt temptatae pollice venae.

那是真正的肉体:在大拇指的试探下,血管在跳动。

290

​Tum vero Paphius plenissima concipit heros

此时这位帕福斯的英雄终于倾吐出最充盈的话语,

​verba, quibus Veneri grates agat, oraque tandem

向维纳斯表达感恩,

​ore suo non falsa premit: dataque oscula virgo

并将自己的唇吻紧紧印在终于不再虚假的嘴唇上:

​sensit et erubuit timidumque ad lumina lumen

少女感受到了献上的亲吻而脸红,怯生生地将眼眸迎向光明,

​attollens pariter cum caelo vidit amantem.

与苍穹一同看见了她的爱人。

295

​Coniugio, quod fecit, adest dea. Iamque coactis

女神亲自降临于由她撮合的婚筵。

​cornibus in plenum noviens lunaribus orbem

随着月亮之角九度合拢为圆盘,

​illa Paphon genuit, de qua tenet insula nomen.

她诞下了帕福斯,该岛正是由此得名。

语法注3 条
  1. 10.225quam siquis sanguine tinctam advena vidisset

    关系代词宾格 quam 指向前行的先行词 ara(祭坛),置于条件连词 si 之前,作 si 从句中动词 vidisset 的直接宾语(连接性关系代词的前置倒装)。整个句子构成与过去事实相反的虚拟条件句(过去完成时虚拟式 vidisset 搭配未完成时虚拟式 crederet)。

  2. 10.271pandis inductae cornibus aurum

    inductae 为完成时被动分词阴性复数主格,修饰主语 iuvencae(未产犊的小母牛)。aurum 为希腊式对格(即动作涉及部位或被动分词保留的直接宾格),意为“弯角上镀有黄金”。pandis cornibus 为手段夺格或与格。

  3. 10.288sua vota retractat

    vota(中性复数宾格,字面义为“祈愿”“誓愿”)通过借喻指代“祈求的对象”或“祈愿成真之物”,即正在获得生命的象牙少女本身,作及物动词 retractat 的宾语。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0959.phi006.humanitext-lat2:10.224-10.297