← 奥维德

爱经

§2.6.1-2.6.62

哀悼女主人宠禽鹦鹉之死

诗人的女主人所爱之宠物鹦鹉死去了,他号召世间所有的鸟儿一同致哀,称赞其美丽的羽毛与精巧的人声模仿天赋,并最终为它献上了其在极乐世界中的墓志铭。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1

​Psittacus, Eois imitatrix ales ab Indis,

鹦鹉,那来自东印度、善于模仿的鸟儿,

​Occidit — exequias ite frequenter, aves!

已经死去了。——鸟儿们啊,成群结队地去参加它的葬礼吧!

​Ite, piae volucres, et plangite pectora pinnis

去吧,有情有义的鸟儿们,用你们的翅膀拍打胸膛,

​Et rigido teneras ungue notate genas;

用你们坚硬的爪子在娇嫩的脸上抓出伤痕;

5

​Horrida pro maestis lanietur pluma capillis,

用你们凌乱的羽毛代替悲伤的头发被撕扯,

​Pro longa resonent carmina vestra tuba!

用你们的歌声代替长长的喇叭作响吧!

​Quod scelus Ismarii quereris, Philomela, tyranni,1

菲洛美拉啊,你所哀叹的伊斯马罗斯暴君的罪行,

​Expleta est annis ista querela suis;

那场哀诉已经经历了足够的岁月而得到满足;

​Alitis in rarae miserum devertere2 funus —

且将身转向这只稀有鸟儿可怜的葬礼吧——

10

​Magna, sed antiqua est causa doloris Itys.

伊提斯虽然是个巨大的、但已是古老的悲伤原因。

​Omnes, quae liquido libratis in aere cursus,

所有在清澈天空中保持飞行的鸟儿们啊,

​Tu tamen ante alios, turtur amice, dole!

然而,亲爱的斑鸠啊,你当先于其他鸟儿感到悲伤!

​Plena fuit vobis omni concordia vita,

你们的一生充满了全然的和谐,

​Et stetit ad finem longa tenaxque fides.

并且那漫长而坚贞的忠诚一直维持到了终点。

15

​Quod fuit Argolico iuvenis Phoceus Orestae,3

普基斯的青年对于阿耳戈斯的奥雷斯特斯曾是什么,

​Hoc tibi, dum licuit, psittace, turtur erat.

鹦鹉啊,在生命允许的时候,斑鸠对于你就是什么。

​Quid tamen ista fides, quid rari forma coloris,

然而,那份忠诚,那罕见色彩的美丽,

​Quid vox mutandis ingeniosa sonis,

那善于变换声音的灵巧嗓音,

​Quid iuvat, ut datus es,4 nostrae placuisse puellae? —

还有自从你被赠送以来、讨我们姑娘欢喜,又有什么用呢?——

20

​Infelix, avium gloria, nempe iaces!

不幸的、鸟类的荣耀啊,你果真躺下了!

​Tu poteras fragiles pinnis hebetare zmaragdos

你能用羽毛使脆弱的祖母绿黯然失色,

​Tincta gerens rubro Punica rostra croco.

带着你那被红色藏红花染过的鲜红鸟喙。

​Non fuit in terris vocum simulantior ales —

世上再没有比你更善于模仿声音的鸟了——

​Reddebas blaeso tam bene verba sono!

你用那口齿不清的声音如此完美地重现言语!

25

​Raptus es invidia — non tu fera bella movebas;

你被嫉妒夺走了生命——你从未挑起残酷的战争;

​Garrulus et placidae pacis amator eras.

你曾是个喋喋不休、热爱温和和平的生灵。

​Ecce, coturnices inter sua proelia vivunt;

看啊,鹌鹑们在彼此的战斗中存活;

​Forsitan et fiunt inde frequenter anus.

也许因此它们常常能活到老。

​Plenus eras minimo, nec prae5 sermonis amore

你只吃极少的东西便感到满足,且因为对说话的喜爱,

30

​In multos poteras ora vacare cibos.

你无法为了吃下许多食物而让嘴空闲下来。

​Nux erat esca tibi, causaeque papavera somni,

坚果曾是你的食物,罂粟曾是你睡眠的原因,

​Pellebatque sitim simplicis umor aquae.

纯净之水的湿润曾消除你的口渴。

​Vivit edax vultur ducensque per aera gyros

贪婪的秃鹰活着,在空中盘旋的

​Miluus et pluviae graculus auctor aquae;

鸢也活着,还有那预示雨水的寒鸦;

35

​Vivit et armiferae cornix invisa Minervae —

连那被带武器的密涅瓦所憎恨的乌鸦也活着——

​Illa quidem saeclis vix moritura novem;

它确实要在九个世代里都几乎不会死去;

​Occidit illa loquax humanae vocis imago,

而那个喋喋不休的人类声音的化身却死去了,

​Psittacus, extremo munus ab orbe datum!

鹦鹉,那来自世界尽头的礼物!

​Optima prima fere manibus rapiuntur avaris;

最美好的事物几乎总是最先被贪婪的手夺走;

40

​Inplentur numeris deteriora suis.

较差的事物却能过完它们自己的寿数。

​Tristia Phylacidae Thersites funera vidit,

泰尔西特斯见证了皮拉刻人的悲惨葬礼,

​Iamque cinis vivis fratribus Hector erat.

而赫克托尔在兄弟们还活着时便已化为灰烬。

​Quid referam timidae pro te pia vota puellae6 —

我何必再提及那害怕的姑娘为你献上的虔诚祈祷——

​Vota procelloso per mare rapta Noto?

那被狂风大作的南风带走、飘过海洋的祈祷?

45

​Septima lux venit non exhibitura sequentem,

第七天来临了,它将不再带来随后的一天,

​Et stabat vacuo iam tibi Parca colo.

而命运女神已经拿着空空的纺锤为你守候在一旁。

​Nec tamen ignavo stupuerunt verba palato;

然而,言语并未在麻痹的口中停滞;

​Clamavit moriens lingua: 'Corinna, vale!'

临死的舌头大声喊道:“科林娜,再见!”

​Colle sub Elysio nigra nemus ilice frondet,

在至福乐土的丘陵下,一片黑色的冬青栎林枝繁叶茂,

50

​Udaque perpetuo gramine terra viret.

湿润的土地因永恒的青草而葱郁。

​Siqua fides dubiis, volucrum locus ille piarum

如果对未定之事尚有些许信任,据说那儿是有情义的鸟儿的乐土,

​Dicitur, obscenae quo prohibentur aves.

不祥的鸟儿被禁止进入那里。

​Illic innocui late pascuntur olores

在那里,无害的天鹅在广阔的土地上觅食,

​Et vivax phoenix, unica semper avis;

还有长寿的凤凰,永远独一无二的鸟儿;

55

​Explicat ipsa suas ales Iunonia pinnas,

朱诺的鸟儿自己展开它的羽毛,

​Oscula dat cupido blanda columba mari.

温柔的鸽子向它渴望的配偶献上温存的吻。

​Psittacus has inter nemorali sede receptus

鹦鹉在这些鸟儿中间,被林中的住所接纳,

​Convertit volucres in sua verba pias.

吸引着有情义的鸟儿们倾听它自己的言语。

​Ossa tegit tumulus — tumulus pro corpore magnus —

坟墓覆盖着它的骨头——一个相对于它身躯而言巨大的坟墓——

60

​Quo lapis exiguus par sibi carmen habet:

在那里,一块微小的石头上刻着与其相配的诗句:

​Colligor ex ipso dominae placuisse sepulcro.7

“从这坟墓本身便可推知,我曾取悦于我的女主人。

​Ora fuere mihi plus ave docta loqui.

我曾有一张比一般鸟儿更懂得说话的嘴。”

语法注7 条
  1. 2.6.7Quod scelus Ismarii quereris, Philomela, tyranni,

    由关系代词 quod 引导的名词性从句,先行词 scelus 被同化到关系从句中。整个从句起到界定或与主句主语 ista querela 构成同位语的作用。

  2. 2.6.9devertere

    动词 deverto(转向)的被动语态(中间语态)单数第二人称命令式。尽管其形式与现在时主动不定式相同,但在此处作为命令式,意为“(将你的悲伤)转向……”。

  3. 2.6.15Quod fuit Argolico iuvenis Phoceus Orestae,

    “Quod... hoc...” 的相关结构。关系从句中的 quod 作为中性关系代词,意思是“那……的事物”,被主句中的 hoc 所承接。Phoceus iuvenis(普基斯的青年,即皮拉德斯)为主格,Orestae 为关系与格(对奥雷斯特斯而言)。

  4. 2.6.19ut datus es

    连词 ut 后接直陈式(datus es)的结构,在此处表示时间意义,意为“自从你被赠送以来”。

  5. 2.6.29prae

    带夺格(amore)表示原因的介词,意为“由于……”、“因为……的缘故”。通常用于否定或表示阻碍的语境中,解释鹦鹉因过于喜爱说话而无法腾出嘴来吃东西。

  6. 2.6.43pia vota puellae

    puellae 为属格,修饰 vota,意为“姑娘的祈祷”。vota 是中性复数宾格,作为 referam(现在时虚拟语气,用于疑问,意为“我何必提及……?”)的直接宾语。

  7. 2.6.61Colligor ex ipso dominae placuisse sepulcro

    被动语态 colligor(我被推断)后接不定式 placuisse(曾取悦)的个人构文(personal construction)。意为“从这坟墓本身可以推断出,我曾取悦了女主人”。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)urn:cts:latinLit:phi0959.phi001.humanitext-lat2:2.6.1-2.6.62