← 卢坎

内乱记

§9.472-9.550

加图拒饮清水与抵达阿蒙神庙

狂暴的南风以漫天沙尘与远方废墟的飞石摧残罗马军队,加图打翻士兵呈上的清水誓与全军同甘共苦。随后队伍抵达荒漠绿洲中的阿蒙神庙,拉比埃努斯力劝加图向神谕求问命运。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
472

​Pilaque contorsit violento spiritus actu,

狂飙以猛烈的攻势回旋掷出标枪,

​Intentusque tulit magni per inania coeli.

紧紧绷起,将它们带过浩瀚苍穹的虚空。

​Illud in externa forsan longeque remota

那在遥远异邦的土地上或许成了一桩异象:

475

​Prodigium tellure fuit: delapsaque coelo​Arma timent gentes, hominumque erepta lacertis

诸族畏惧从天坠落的兵戈,

​A superis demissa putant. Sic illa profecto

以为凡人臂膀中被夺走之物乃是上天神灵所赐下。

​Sacrifico cecidere Numae, quae lecta iuventus

当年那些盾牌定然也是如此落入行祭的努马之手,

​Patricia cervice movet: spoliaverat Auster

如今被拣选的贵胄青年仍将它们佩戴在颈项上起舞:彼时或是南风,

480

​Aut Boreas populos ancilia nostra ferentes.

或是北风,掠夺了携带我们圣盾的异族。

​Sic orbem torquente Noto Romana iuventus

当南风如此搅乱大地时,罗马青年俯伏在地,

​Procubuit, metuensque rapi, constrinxit amictus,

唯恐被狂风卷走,他们紧裹斗篷,双爪抠入泥土;

​Inseruitque manus terrae: nec pondere solo,

他们卧倒在地,不仅凭借自身的重量,更竭尽全力相抗,

​Sed nisu iacuit, vix sic immobilis Austro:

即便如此也几乎无法在南风面前纹丝不动。

485

​Qui super ingentes cumulos involvit arenae,

狂风将巨大的沙堆卷在他们身上,

​Atque operit tellure viros. Vix tollere miles

用泥土掩埋了这些男儿。

​Membra valet, multo congestu pulveris haerens.

士兵们深陷于重重堆积的尘土中,几乎无法抬起肢体;

​Adligat et stantes adfusae magnus arenae

倾泻而下的巨大沙堆亦禁锢了站立者,

​Agger, et immoti terra surgente tenentur.

他们在不断涌起的大地中动弹不得。

490

​Saxa tulit penitus discussis proruta muris.

风带走了从彻底倾覆的城墙上坍塌下的巨石,

​Effuditque procul, miranda sorte malorum:

将它们抛散在远处,成就了灾难中惊人的命运:

​Qui nullas videre domos, videre ruinas.1

那些未曾见过任何房舍的人,竟见到了废墟。

​Iamque iter omne latet: nec sunt discrimina terrae

如今所有道路皆被掩没;大地上全无任何标志,

​Ulla, nisi aetheriae medio velut aequore flammae.

唯有空中的烈火宛如在海中央那般指引方向。

495

​Sideribus novere vias: nec sidera nota

他们借由星辰辨识路径;

​Ostendit Libycae finitor circulus orae,

然而利比亚海岸的地平圈并未展示熟悉的星宿,

​Multaque devexo terrarum margine celat.

并在倾斜的大地边缘下隐蔽了许多星辰。

​Utque calor solvit, quem torserat aera ventus

当酷热与灼热的白昼舒缓了风所搅动的大气时,

​Incensusque dies, manant sudoribus artus,

四肢流淌着汗水,

500

​Arent ora siti: conspecta est parva maligna

咽喉因焦渴而干涸。

​Unda procul vena: quam vix e pulvere miles

远处从一处微弱吝啬的水脉中望见了一小洼积水;

​Corripiens, patulum galeae confudit in orbem,

一名士兵勉强从尘埃中捧起它,倾注入敞开的头盔凹槽中,

​Porrexitque duci. Squalebant pulvere fauces

呈递给统帅。所有人的喉咙皆因尘土而干裂粗糙,

​Cunctorum: minimumque tenens dux ipse liquoris

统帅自己手握这极微少的一点水,

505

​Invidiosus erat. Mene, inquit, degener unum

便成了众人嫉羡的对象。他说道:“堕落的士卒,

​Miles in hac turba vacuum virtute putasti?

你以为在这众人之中唯独我是丧失美德的么?

​Usque adeo mollis primisque caloribus impar​Sum visus? Quanto poena tu dignior ista es,

我竟显得如此软弱,甚至无法经受最初的酷热?

​Qui, populo sitiente, bibas!2 Sic concitus ira

你岂非更配受这惩罚——在全军干渴难耐之时饮水!”

510

​Excussit galeam, suffecitque omnibus unda.3

他怒不可遏,一把打翻了头盔,那水便足以分赐给所有人。

​Ventum erat ad templum, Libycis quod gentibus unum

他们来到了一座神庙前,在利比亚诸族中,

​Inculti Garamantes habent. Stat sortifer istic

唯有未经开化的加拉曼特斯人拥有它。据传那里立着赐予神谕的朱庇特,

​Iupiter, ut memorant, sed non aut fulmina vibrans,

但他并不挥舞雷电,

​Aut similis nostro, sed tortis cornibus Ammon.

亦不与我们的神相似,而是长着盘卷羊角的阿蒙。

515

​Non illic Libycae posuerunt ditia gentes

利比亚诸部族未曾在此修建富丽的殿堂,

​Templa, nec Eois splendent donaria gemmis.

供奉之物亦无东方宝石的光芒。

​Quamvis Aethiopum populis Arabumque beatis

尽管对于埃塞俄比亚各族、富庶的阿拉伯各部以及印度人而言,

​Gentibus atque Indis unus sit Iupiter Ammon,

朱庇特·阿蒙是唯一的至高神,

​Pauper adhuc deus est, nullis violata per aevum

但这尊神明至今依旧贫寒,

520

​Divitiis delubra tenens: morumque priorum

世世代代保有着未被任何财富玷污的圣所;作为捍卫往昔风俗的神灵,

​Numen, Romano templum defendit ab auro.

他守护着神庙免受罗马黄金的侵蚀。

​Esse locis superos, testatur silva, per omnem

有一片树林见证了神明居住于此地,

​Sola virens Libyen. Nam quidquid pulvere sicco

它在整个利比亚是唯一常青之处。

​Separat ardentem tepida Berenicida Lepti,

因为凡是将灼热的贝勒尼基与温热的莱普提斯隔开的干燥尘土之地,

525

​Ignorat frondes: solus nemus extulit Ammon.

皆不知有树叶的存在;唯独阿蒙让树林耸立。

​Silvarum fons caussa loco, qui putria terrae

此地林木的成因乃是一股泉水,

​Adligat, et domitas unda connectit arenas.

它粘合了松散的土地,以水源凝聚了被驯服的沙砾。

​Sic quoque nil obstat Phoebo, cum cardine summo

即便如此,当天光在天顶的中枢维持平衡之时,

​Stat librata dies: truncum vix protegit arbor:

亦无任何事物能阻挡福玻斯:树木几乎无法遮蔽自己的树干,

530

​Tam brevis in medium radiis compellitur umbra.

如此短小的阴影被垂直的光线逼退至中央。

​Deprensum est, hunc esse locum, qua circulus alti

人们发现,

​Solstitii medium signorum percutit orbem.4

此处正是高耸的夏至圈切过十二宫圆环正中之处。

​Non obliqua meant, nec Tauro Scorpius exit

星辰并非倾斜运行,天蝎座并不比金牛座升得更直,

​Rectior, aut Aries donat sua tempora Librae,

白羊座亦不将自己的时间让给天秤座,

535

​Aut Astraea iubet lentos descendere Pisces.

正义女神亦未命令迟缓的双鱼座沉落。

​Par Geminis Chiron, et idem quod Carcinos ardens

半人马座与双子座平分秋色,潮湿的摩羯座与炽热的巨蟹座持平,

​Humidus Aegoceros: nec plus Leo tollitur Urna.

狮子座升起的高度亦不逾水瓶座。

​At tibi, quaecumque es Libyco gens igne diremta,

然而,无论你是因利比亚烈火而隔绝的何方部族,

​In Noton umbra cadit, quae nobis exit in Arcton:

在我们向着北极投去的阴影,在你们那里却落向南方;

540

​Et segnis Cynosura subit: tu sicca profundo

迟钝的小熊座在低空运行;

​Mergi plaustra putas, nullumque in vertice summo

你们以为干涸的七星大车沉入了深渊,

​Sidus habes immune mari; procul axis uterque est,

在天顶之上没有任何星宿可以免于沉入大海;两个极点皆遥不可及,

​Et fuga signorum medio rapit omnia caelo.

星辰的奔驰在苍穹正中掠走了一切。

​Stabant ante fores populi, quos miserat Eos,

神庙门前站立着东方送来的各族民众,

545

​Cornigerique Iovis monitu nova fata petebant:

依照长角朱庇特的启示寻求新的命运;但他们为拉提姆的统帅让出道路。

​Sed Latio cessere duci: comitesque Catonem​Orant, exploret Libycum memorata per orbem

同伴们恳求加图去探寻名扬利比亚大地的神灵,

​Numina, de fama tam longi iudicet aevi.​Maximus hortator scrutandi voce deorum

并对如此久远岁月的传闻作出评判。

550

​Eventus Labienus erat. Sors obtulit, inquit,

拉比埃努斯是敦促通过神明之声探察未来变故的最力者。他说道:“命运提供了……”

语法注4 条
  1. 9.492Qui nullas videre domos, videre ruinas.

    关系代名词 Qui 省略了先行词(ii)。这是一个修辞性的矛盾修辞格:荒漠中行军的士兵本未曾见到任何房屋,却因暴风从遥远城镇卷来的碎石瓦砾而亲眼目睹了“废墟”。

  2. 9.508Quanto poena tu dignior ista es, / Qui, populo sitiente, bibas!

    形容词比较级 dignior 支配夺格 poena... ista(这等惩罚)。关系从句 Qui... bibas 与 dignior 呼应而使用虚拟式现在时(dignus qui 结构,“配得上在全军干渴难耐之时饮水”),用以说明 poena ista(即众人受苦时饮水这一耻辱之“罚”)。

  3. 9.510suffecitque omnibus unda.

    承接前句加图打翻头盔(excussit galeam)的逆佯警句。加图将水泼入沙中不让任何人独享,通过主动与全军同甘共苦,使得这一头盔水在精神与道德层面上“充盈满足了所有人”。

  4. 9.531qua circulus alti / Solstitii medium signorum percutit orbem.

    非人称动词 Deprensum est 引导的宾格不定式从句 hunc esse locum 由关系副词 qua 所修饰。主语 circulus alti Solstitii(夏至圈,即北回归线)作为主格支配谓语动词 percutit,宾语为黄道十二宫环(medium signorum... orbem),描绘了热带天球的直球运行状态。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0917.phi001.humanitext-lat2:9.472-9.550