- 底本
- Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0917.phi001.humanitext-lat2:4.660-4.743
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
库里奥击溃了瓦卢斯的军队并因此陷入自满,而怀有私怨的努米底亚国王尤巴则设下诱敌之计,派遣萨布拉引诱库里奥的大军深入开阔平原的伏击圈。
Romana hos primum tenuit victoria campos.
罗马的胜利最初占据了这片原野。
Curio laetatus, tamquam fortuna locorum
库里奥欣喜若狂,仿佛那地方的运势本身就会代其用兵,
Bella gerat, servetque ducum sibi fata priorum,
并为他保留昔日诸将的命运一般;
Felici non fausta loco tentoria ponens,1
他在曾降吉祥之地安扎下不吉的营帐,
Indulsit castris, et collibus abstulit omen,
沉溺于营寨之利,剥夺了丘陵的吉兆,
Sollicitatque feros non aequis viribus hostes.
以并不对等的兵力挑衅凶悍的强敌。
Omnis Romanis quae cesserat Africa signis,Tunc Vari sub iure fuit: qui, robore quamquam
当时,凡向罗马军旗臣服的整个阿非利加皆在瓦卢斯的管辖之下;
Confisus Latio, regis tamen undique vires
瓦卢斯虽倚仗拉丁兵力,
Excivit Libycae gentis, extremaque mundi
却依然从四方召集了利比亚各族之王的军队,
Signa, suum comitata Iubam. Non fusior ulli
以及跟从本王尤巴的极远之地的旗帜。
Terra fuit domino: qua sunt longissima regna,
未曾有任何君主拥有更为辽阔的疆土:在其国度纵向最为绵长之处,
Cardine ab occiduo vicinus Gadibus Atlas
西极有毗邻加德斯的大阿特拉斯山作为边界;
Terminat: a medio confinis Syrtibus Hammon:
中央则有与叙尔提斯海湾接壤的安蒙定其界限;
At qua lata iacet vasti plaga fervida regni,
而在其辽阔炎热的帝国横向展开之处,
Distinet Oceanum, zonaeque exusta calentis
它阻隔了大洋,
Sufficiunt spatio.2 Populi tot castra sequuntur:
炽热带被灼烤的荒原充当了其广袤的国土。极多的部族跟从他的军阵:
Autololes, Numidaeque vagi, semperque paratus
奥托罗勒斯人、流徙的努米底亚人、
Inculto Gaetulus equo: tunc concolor Indo
在未加修饰的坐骑上时刻备战的盖图利人;
Maurus, inops Nasamon, mixti Garamante perusto
随后是肤色如印度人的毛利人、贫困的纳萨莫涅斯人、
Marmaridae volucres, aequaturusque sagittas
与焦黑的加拉曼提斯人混杂的迅捷马尔马里代人,
Medorum, tremulum cum torsit missile, Mazax:
以及投掷颤动标枪时能匹敌米底人箭矢的马扎克斯人;
Et gens quae nudo residens Massylia dorso
还有那跨坐裸马之背、
Ora levi flectit frenorum nescia virga:
手握轻枝无需嚼辔便能驭马调头的马西利亚部族;
Et solitus vacuis errare mapalibus AferVenator, ferrique simul fiducia non est,
以及惯于在空落圆顶帐幕间游荡、
Vestibus iratos laxis operire leones.
一旦对铁器失去信任便用宽松衣袍罩住发怒雄狮的阿非利加猎人。
Nec solum studiis civilibus arma parabat,
尤巴不仅为了内战党争而筹备武备,
Privatae sed bella dabat Iuba concitus irae.
更是受私愤驱使而发动战争。
Hunc quoque, quo superos humanaque polluit anno,
因为在那一年,当库里奥污渎神明与人间纲纪之时,
Lege tribunicia solio depellere avorum
曾企图依据保民官法将尤巴从祖传的王位上废黜,
Curio tentarat, Libyamque auferre tyranno,
并趁着将你——罗马——变成其个人王国之际,
Dum regnum te, Roma, facit. Memor ille doloris
从这僭主手中夺走利比亚。国王铭记着这仇恨,
Hoc bellum sceptri fructum putat esse retenti.
视这场战争为保住权杖的报偿。
Hac igitur regis trepidat iam Curio fama,
因此,库里奥已因这关于国王的风声而惶恐不安;
Et quod Caesareis numquam devota iuventus
更因为这支青年军队从未真正效忠于恺撒的营寨,
Illa nimis castris, nec Rheni miles in undis
亦非在莱茵河波涛中受过历练的战士,
Exploratus erat, Corfini captus in arce,
他们是在科尔菲尼乌姆城堡中被俘虏的,
Infidusque novis ducibus, dubiusque priori,
对新统帅既不忠诚,对旧统帅亦心存动摇,
Fas utrumque putat. Sed postquam languida segni
认为倒向任一方皆属合理。然而,当他察觉到全军皆因迟滞的畏惧而懈怠无神,
Cernit cuncta metu, nocturnaque munia valliDesolata fuga, trepida sic mente profatur:
夜间防卫营垒的职责因逃亡而荒废时,便带着焦灼的心情如此说道:
Audendo magnus tegitur timor: arma capessam
“唯有大胆方能掩饰巨大的恐惧;
Ipse prior: campum miles descendat in aequum,
我当率先拿起武器;趁士兵还属于我时,让他们下到平坦的原野中去吧;
Dum meus est: variam semper dant otia mentem.
闲散总会带来摇摆不定的心意。
Eripe consilium pugna. Cum dira voluntas
用战斗夺去他们犹豫的思虑吧!当拔出的利剑逼发出可怕的冲动,
Ense subit presso, et galeae texere pudorem,
头盔掩去了羞惭,谁还会忆及去评判将领?
Quis conferre duces meminit? quis pendere caussas?
谁还会去权衡大义?
Qua stetit, inde favet: veluti fatalis arenae
人站在哪一方,便支持哪一方;正如将角斗士引至宿命的沙场竞技,
Muneribus non ira vetus concurrere cogit
迫使他们拼杀的并非旧怨:
Productos: odere pares. Sic fatus, apertis
他们只因被配为对手而相互仇恨。”言毕,
Instruxit campis acies: quem blanda futuris
他将战阵排布在开阔的原野上;
Deceptura malis belli fortuna recepit.
那将在未来的灾厄中欺骗他的温存战运迎纳了他。
Nam pepulit Varum campo, nudataque foeda
因为他将瓦卢斯逐出了战场,
Terga fuga, donec vetuerunt castra, cecidit.
斩杀着在可耻溃逃中暴露的后背,直至敌方营垒将其阻隔。
Tristia sed postquam superati proelia Vari
然而,当战败之瓦卢斯的凄惨战报传至尤巴耳中时,
Sunt audita Iubae: laetus, quod gloria belli
国王暗喜战局的荣耀为自军保留了下来,
Sit rebus servata suis, rapit agmina furtim,
便秘密急行其军队,
Obscuratque suam per iussa silentia famam,
以受命的肃静遮蔽了自己的行踪,
Hoc solum metuens, incautus ab hoste timeri.3
所忧虑的唯有一点:因自身疏忽而被敌人戒备。
Mittitur, exigua qui proelia prima lacessat
于是,在努米底亚人中位次仅次于国王的萨布拉被派遣出去,
Eliciatque manu, Numidis a rege secundus,
以一支偏师挑起初战并诱引敌军,
Ut sibi commissi simulator Sabura belli.
假装战事尽皆委任于他一人。
Ipse cava regni vires in valle retentat:
国王自己则将主力压制在洼谷之中;
Aspidas ut Pharias cauda sollertior hostis
正如那更为敏捷的劲敌用尾巴戏弄法罗斯的毒蝰,
Ludit, et iratas incerta provocat umbra:
以飘忽不定的阴影激怒它们,
Obliquusque caput vanas serpentis in auras
斜身避让,在毒蛇扑向虚空的刹那,
Effusae tuto comprendit guttura morsu
于致命毒液的后方安全地咬住其咽喉;
Letiferam citra saniem: tunc irrita pestis
于是那被化解的祸患被挤压而出,
Exprimitur, faucesque fluunt pereunte veneno.
喉管流淌着失效的毒汁。
Fraudibus eventum dederat fortuna: feroxque,
命运赋予了这些诡计以胜果:
Non exploratis occulti viribus hostis,
勇悍的库里奥未曾探明暗处敌人的兵力,
Curio nocturnum castris erumpere cogit
便迫令骑兵夜间杀出营寨,
Ignotisque equitem late discurrere campis.
在陌生的平原上四处驰骋。
Ipse sub aurorae primos excedere motusSigna iubet castris, multum frustraque rogatusUt Libycas metuat fraudes, infectaque semper
他自己在黎明初动时分亦下令全军拔营出击,
Punica bella dolis. Leti fortuna propinqui
尽管众人再三徒劳地恳请他提防利比亚人的奸计与历来浸透诈术的布匿战争。
Tradiderat fatis iuvenem: bellumque trahebat
迫近的死运已将这位年轻人交付给宿命,
Auctorem civile suum. Super ardua ducit
内战正拽走它自己的始作俑者。他率军旗越过险峻的岩石,
Saxa, super cautes, abrupto limite, signa:
越过悬崖,沿着陡峭的径道前行;
Cum procul e summis conspecti collibus hostes
此时,从极高的山巅远处望见的敌军依照其诱敌策略微微后撤,
Fraude sua cessere parum, dum colle relicto
直至他离开山丘,
Effusam patulis aciem committeret arvis.4
将四散的战阵投入到广袤的原野中。
- 4.663Felici non fausta loco tentoria ponens
此处将 felici loco(在历史层面上因西庇阿的大胜而吉祥之地)与 non fausta tentoria(对库里奥本人而言预示灾祸的不祥之营帐)构成对照修辞。
- 4.676sufficiunt spatio
sufficiunt 与与格 spatio 连用,意为“足以充当其跨度/与广阔的延伸相称”。主语承接前行的 zonae exusta calentis(灼热带的焦土),描绘尤巴王国横向地域的无垠。
- 4.719incautus ab hoste timeri
受 metuens 支配的不定词短语。字面意为“由于自己的不谨慎而被敌人畏惧”,即尤巴唯恐自己的行踪过早暴露而惊动敌人,使库里奥产生戒心。
- 4.742dum colle relicto Effusam patulis aciem committeret arvis
dum 引导带有目的或期待色彩的虚拟式 committeret,意为“直到(诱使其)离开丘陵并将分散的战线投入平原”。colle relicto 为夺格绝对结构。
