← 卢坎

内乱记

§10.241-10.317

尼罗河泛滥诸学说与源头探求史

阿科列乌斯评述了关于尼罗河泛滥的诸种学说(季风、地下孔隙、大洋潮汐及太阳蒸发),回顾了昔日历代征服者求索源头而不得的历程,随后详述了尼罗河奔流的实际地理路径与独特属性。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
241

​Continuique dies, et in aera longa potestas:

接连不断的日子,以及对大气长久的支配力:

​Vel quod ab occiduo pellunt tot nubila coelo

或是因为它们将如此多的云霓从西天的苍穹驱过南风之境,

​Trans Noton, et fluvio cogunt incumbere nimbos:

强令雷云笼罩在大河之上;

​Vel quod aquas toties rumpentis litora Nili

或是因为它们不断冲击着屡屡冲决堤岸的尼罗河水,

245

​Adsiduo feriunt, coguntque resistere fluctus

迫使洪涛止步;

​Ille mora cursus adversique obiice ponti

大河受阻于水流的滞碍与对冲海浪的屏障,

​Aestuat in campos. - Sunt, qui spiramina terris

便沸涌泛滥于平野之中。——亦有人认为大地内含通气之孔,

​Esse putant, magnosque cavae compagis hiatus.

其空虚的构造中裂有巨大的深隙。

​Commeat hac penitus tacitis discursibus unda,

水流在幽暗的地底以无声的巡回穿行其间,

250

​Frigore ab Arctoo medium revocata sub axem,

当福玻斯(太阳)压逼墨罗厄、

​Cum Phoebus pressit Meroen, tellusque perusta

焦灼的大地将水源引向该处时,

​Illuc duxit aquas. Trahitur Gangesque Padusque

水便从北极的酷寒被召回至中央天轴之下。恒河与波河皆在天地的静默中被牵引而去;

​Per tacitum mundi. Tunc omnia flumina Nilus

随后尼罗河自单一源泉倾泻万川,

​Uno fonte vomens non uno gurgite perfert.

以不止一处狂澜将其奔腾运送。

255

​Rumor, ab Oceano, qui terras adligat omnes,

亦有传闻称,当束缚一切大地的大洋在远方泛滥时,

​Exundante procul violentum erumpere Nilum,

暴烈的尼罗河便喷薄而出,

​Aequoreosque sales longo mitescere tractu.

而海中咸卤经由长途跋涉亦归于甘醇。

​Nec non Oceano pasci Phoebumque polumque

我们亦深信太阳与天宇皆受大洋之滋养:

​Credimus: hunc, caldi tetigit cum brachia Cancri,

当烈日触及炽热巨蟹座的双臂时,

260

​Sol rapit, atque undae plus, quam quod digerat aer,

便将此水摄走,所取之水多于大气所能化解;

​Tollitur. Hoc noctes referunt, Niloque refundunt.

黑夜复将此水带回,重新倾注于尼罗河中。

​Ast ego, si tantam ius est mihi solvere litem,

“然而,若我得以裁决如此重大的纷争,

​Quasdam, Caesar, aquas post mundi sera peracti

凯撒啊,我认为某些水是在天地大成之后的漫长岁月里,

​Saecula, concussis terrarum erumpere venis,

因大地脉络震撼而喷涌而出,

265

​Non id agente deo, quasdam compage sub ipsa

并非神明刻意为之;

​Cum toto coepisse reor, quas ille creator

而另一些水则是在最初的架构之下与整个天地一同起源,

​Atque opifex rerum certo sub iure coercet.

万物的创造主与造化巨匠以既定的法度将其约束。

​Quae tibi noscendi Nilum, Romane, cupido,

“罗马人啊,你探寻尼罗河的渴望,

​Et Phariis Persisque fuit, Macetumque tyrannis:

亦曾存在于法罗斯人、波斯人以及马其顿诸王的心中;

270

​Nullaque non aetas voluit conferre futuris

未曾有哪一个世代不渴望将这一知识传与后世,

​Notitiam: sed vincit adhuc natura latendi.

但深藏潜匿的本性至今仍居胜势。

​Summus Alexander regum, quos Memphis adorat,

孟斐斯所敬奉的诸王中至尊的亚历山大曾艳羡尼罗河,

​Invidit Nilo, misitque per ultima terrae

派遣精锐穿涉埃塞俄比亚极远之地;

​Aethiopum lectos: illos rubicunda perusti

然而焦灼天宇的赤红地带阻遏了他们,

275

​Zona poli tenuit; Nilum videre calentem.

他们所见到的尼罗河已是滚沸难耐。

​Venit ad occasus mundique extrema Sesostris,

塞索斯特里斯曾抵达日落之处与天地极陲,

​Et Pharios currus regum cervicibus egit:

驱策法罗斯的战车碾过列王的脖颈;

​Ante tamen, vestros amnes, Rhodanumque Padumque,

然而在他饮用尼罗河水之前,

​Quam Nilum, de fonte bibit. Vesanus in ortus

便已先自源头饱饮了你们的罗讷河与波河之水。

280

​Cambyses longi populos pervenit ad aevi,

癫狂的冈比西斯东征至长生者之邦,

​Defectusque epulis et pastus caede suorum,

因粮秣断绝而吞食自军被屠士卒的血肉,却在对你一无所知中退返,

​Ignoto te, Nile, redit. Non fabula mendax

尼罗河啊。

​Ausa loqui de fonte tuo est. Ubicunque videris,

未曾有虚妄的寓言敢于妄议你的源头。无论你在何处被目击,

​Quaereris: et nulli contingit gloria genti,

人们皆在求索你的源头;

285

​Ut Nilo sit laeta suo. Tua flumina prodam,

没有任何民族得享以独占尼罗河为乐的荣耀。只要神明——尼罗河啊,

​Qua deus, undarum colator, Nile, tuarum,

你浪潮的滤布之神——允准我明了你的行迹,

​Te mihi nosse dedit. Medio consurgis ab axe,

我便将你的川流昭告于世。你自中天轴心处崛起,

​Ausus in ardentem ripas adtollere Cancrum:

胆敢迎着炽热的巨蟹座筑起河岸;

​In Borean is rectus aquis, mediumque Booten:

你的水流径直奔向北风波雷阿斯与牧夫座的中心;

290

​Cursus in occasum flexu torquetur et ortus,1

河道蜿蜒曲折,向西向东回转,

​Nunc Arabum populis, Libycis nunc aequus arenis:

既施惠于阿拉伯各族,亦均沾于利比亚荒沙。

​Teque vident primi, quaerunt tamen hi quoque, Seres,

塞里斯人最早目睹你,但他们亦同样在求索其源;

​Aethiopumque feris alieno gurgite campos:

你以异邦的洪流冲击埃塞俄比亚的荒野;

​Et te terrarum nescit cui debeat orbis.

而整个尘世竟不知当将你归功于何方。

295

​Arcanum natura caput non prodidit ulli,

“造化未曾将隐秘的源头泄露于任何人,

​Nec licuit populis parvum te, Nile, videre,

亦未曾允许万民目睹你幼小的溪流,尼罗河啊;

​Amovitque sinus, et gentes maluit ortus

它将你的源泉深隐,宁愿让万族惊叹于你的出世,

​Mirari, quam nosse, tuos. Consurgere in ipsis

而非洞悉其根由。你有权恰在至日之时涌起,

​Ius tibi solstitiis, aliena crescere bruma,2

在异域的寒冬中暴涨,

300

​Atque hiemes adferre tuas: solique vagari

并带来你自家的凛冬;

​Concessum per utrosque polos. Hic quaeritur ortus,

唯有你被恩准游弋于两极苍穹之间。此地求索其源,

​Illic finis aquae. Late tibi gurgite rupto

彼方探问水之尽头。

​Ambitur nigris Meroe fecunda colonis,

黑肤居民所聚的肥沃墨罗厄被你溃决的洪流漫漫环绕,

​Laeta comis ebeni: quae, quamvis arbore multa

沉浸于乌木繁茂的林冠;尽管该地草木葳蕤,

305

​Frondeat, aestatem nulla sibi mitigat umbra:

却无任何树荫能为自身缓解炎夏:

​Linea tam rectum mundi ferit illa Leonem.

盖因那道天纬正笔直冲击着狮子星座。

​Inde plagas Phoebi, damnum non passus aquarum,

“随后你历经太阳的炙烤之境,

​Praeveheris, sterilesque diu metiris arenas,

河水却未遭损耗,长久丈量着不毛之沙,

​Nunc omnes unum vires collectus in amnem,3

时而聚敛全部力量于单一江流,

310

​Nunc vagus, et spargens facilem tibi cedere ripam.

时而信马由缰,散落于轻易退避的河岸。

​Rursus multifidas revocat piger alveus undas,

随即迟缓的河床再度将散漫的千流聚拢,

​Qua dirimunt Arabum populis Aegyptia rura

彼处正是王国的藩篱菲莱,

​Regni claustra Philae. Mox te deserta secantem,

将埃及的田畴与阿拉伯部族相隔绝。继而在商路将我们这片海洋与红海隔开之处,

​Qua dirimunt nostrum rubro commercia pontum,

你劈开荒漠,

315

​Mollis lapsus agit. Quis te tam lene fluentem

平缓的流势引导着你前行。尼罗河啊,谁能想到流淌得如此安详的你,

​Moturum tantas violenti gurgitis iras,

竟会激起狂暴激流的滔天怒火?

​Nile, putet? Sed cum lapsus abrupta viarum

然而,当河道的陡峭断崖……”

语法注3 条
  1. 10.290ursus in occasum flexu torquetur et ortus

    主格单数名词 'Cursus'(河道、流向)充当第三人称单数动词 'torquetur' 的主语(意为‘流向回转曲折’),而上下文中尼罗河本身均以第二人称呼告。宾格 'ortus' 与 'in occasum' 共享介词 'in',表示水流向西又向东曲折流淌。

  2. 10.299aliena crescere bruma

    夺格短语 'aliena bruma' 用作时间夺格,意为‘在别处的隆冬中’。此处作者运用悖论修辞,将地中海诸地的冬夏反转与后文的 'hiemes adferre tuas'(带来你自家的凛冬/带来水流的清凉)相对衬,强调尼罗河逆于常理的季节性泛滥规律。

  3. 10.309omnes unum vires collectus in amnem

    分词 'collectus' 直接统辖宾格短语 'omnes vires',构成所谓‘希腊式宾格’(关系宾格/限制性宾格),或作为具有反身意蕴的中间被动语态(‘将自身的全部力量汇聚于单一河流中’)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0917.phi001.humanitext-lat2:10.241-10.317