← 李维

自建城以来史

§8.19.1-8.19.14

普里韦尔努姆之战与维特鲁威乌斯的溃败

在新执政官就职后,沃尔斯奇人和卢卡尼亚人来求保护。在与同盟丰达尼人的普里韦尔努姆的战争中,执政官帕皮里乌斯击败了敌将维特鲁威乌斯,另一位执政官普劳提乌斯则接受了丰达尼人的辩解和降伏。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§8.19.1

​creati consules L. Papirius Crassus iterum L. Plautius Venox. cuius principio anni legati ex Volscis Fabraterni et Lucani Romam venerunt orantes, ut in fidem reciperentur:

卢基乌斯·帕皮里乌斯·克拉苏第二次当选执政官,与卢基乌斯·普劳提乌斯·维诺克斯共同就职。在这一年之初,来自沃尔斯奇人分支法布拉特里亚人以及卢卡尼亚人的使节来到罗马,祈求被纳入罗马的庇护之中:

§8.19.2

​si a Samnitium armis defensi essent,1 se sub imperio populi Romani fideliter atque oboedienter futuros.

他们表示,如果他们能免受萨姆奈特人武力的侵害,他们将在罗马人民的统治下保持忠诚与顺从。

§8.19.3

​missi tum ab senatu legati denuntiatumque Samnitibus, ut eorum populorum finibus vim abstinerent; valuitque ea legatio, non tam quia pacem volebant Samnites, quam quia nondum parati erant ad bellum.

于是元老院派遣了使节,向萨姆奈特人发出警告,要求他们不得侵犯这些人民的领土;这一使节团发挥了作用,这倒不是因为萨姆奈特人渴望和平,而是因为他们还没有做好战争的准备。

§8.19.4

​eodem anno Privernas bellum initum, cuius socii Fundani, dux etiam fuit Fundanus Vitruvius Vaccus, vir non domi solum sed etiam Romae clarus; aedes fuere in Palatio eius, qua Vacci prata diruto aedificio publicatoque solo appellata.

同年,与普里韦尔努姆的战争爆发,丰达尼人是其盟友,将领也是丰达尼人维特鲁威乌斯·瓦库斯,他不仅在本土、在罗马也享有盛名;他在帕拉蒂乌姆山上曾有一处住宅,在建筑被毁、土地被收归公有后,该地被称为“瓦库斯草地”。

§8.19.5

​aduersus hunc vastantem effuse Setinum Norbanumque et Coranum agrum L. Papirius profectus haud procul castris eius consedit.

针对这个在大范围内蹂躏塞提亚、诺尔巴和科拉领土的敌人,卢基乌斯·帕皮里乌斯率军出发,在离他营地不远的地方扎营。

§8.19.6

​Vitruvio2 nec, ut vallo se teneret adversus validiorem hostem, sana constare mens, nec, ut longius a castris dimicaret, animus suppetere; vix tota extra portam castrorum explicata acie, ​fugam magis retro quam proelium aut hostem spectante milite sine consilio, sine audacia depugnat.

维特鲁威乌斯既没有健全的理智来固守营垒以对抗更强大的敌人,也没有足够的勇气在远离营地的地方交战;当他的战线几乎还没在营门外完全展开时,士兵们的心思更多地放在向后逃跑上,而非放在战斗或敌人身上,他在毫无谋划和毫无胆量的情况下进行着战斗。

§8.19.8

​ut et levi momento nec ambigue est victus, ita brevitate ipsa loci facilique receptu in tam propinqua castra haud aegre militem a multa caede est tutatus, ​nec fere quisquam in ipso certamine, pauci in turba fugae extremae, cum in castra ruerent, caesi; primisque tenebris Privernum inde petitum agmine trepido, ut muris potius quam vallo sese tutarentur. a Priverno Plautius alter consul pervastatis passim agris praedaque abacta in agrum Fundanum exercitum inducit. ingredienti fines senatus Fundanorum occurrit; ​negant se pro Vitruvio sectamque eius secutis precatum venisse, sed pro Fundano populo, quem extra culpam belli esse ipsum Vitruvium iudicasse,3 cum receptaculum fugae Privernum habuerit, non patriam Fundos.

尽管他极易且毫无悬念地战败,但由于距离短暂以及极易退入如此近的营地,他毫不费力地保护了士兵免遭大肆杀戮;几乎没有人在战斗本身中被杀,只有少数人在溃退到营地的混乱尾声中被杀。夜幕刚降临,他们便以惊恐的队列从那里退往普里韦尔努姆,以便利用城墙而不是营垒来保护自己。另一位执政官普劳提乌斯从普里韦尔努姆出发,在沿途蹂躏了农田并掠夺了战利品后,将军队带入了丰达尼人的领土。当他进入边界时,丰达尼人的元老院出面迎候他;他们声称,他们不是来为维特鲁威乌斯及其追随其派系的人求情的,而是为了丰达尼人民,连维特鲁威乌斯本人也判定这群人对战争不负有罪责,因为他选择普里韦尔努姆作为逃亡的避难所,而不是他的祖国丰迪。

§8.19.11

​Priverni igitur hostes populi Romani quaerendos persequendosque esse, qui simul a Fundanis ac Romanis utriusque patriae inmemores defecerint; Fundanis pacem esse et animos Romanos et gratam memoriam acceptae civitatis.

因此,应当在普里韦尔努姆寻找并追击罗马人民的敌人,他们忘记了两个祖国,同时背叛了丰达尼人和罗马人;而丰达尼人则拥有和平、对罗马的顺从以及对获得公民权的感激记忆。

§8.19.12

​orare se consulem, ut bellum ab innoxio populo abstineat; agros, urbem, corpora ipsorum coniugumque ac liberorum suorum in potestate populi Romani esse futuraque.

他们恳求执政官让战争远离无辜的人民;他们的土地、城市,以及他们自身、妻子和孩子的身体,都处于且将处于罗马人民的掌控之中。

§8.19.13

​conlaudatis Fundanis consul litterisque Romam missis, in officio Fundanos esse, ad Privernum flexit iter. prius animadversum in eos, qui capita coniurationis fuerant, a consule scribit Claudius; ​ad trecentos quinquaginta ex coniuratis vinctos Romam missos eamque deditionem ab senatu non acceptam, quod egentium atque humilium poena defungi4 velle Fundanum populum censuerint.

在赞扬了丰达尼人并向罗马发送信件报告丰达尼人克尽职守后,执政官转向普里韦尔努姆。克劳狄乌斯写道,执政官首先对那些阴谋的首脑进行了惩处;约三百五十名阴谋者被绑送至罗马,但这一投降未被元老院接受,因为元老院认为丰达尼人民企图通过惩罚贫穷卑微之人来免除自己的罪责。

语法注4 条
  1. 8.19.2defensi essent

    间接引语中的条件从句。直接引语中的将来完成时直陈式(defensi erimus)由于受到历史完成时主语动词(venerunt orantes)的时态一致影响,变为了虚拟式过去完成时。

  2. 8.19.6Vitruvio

    所有格与格。与省略的 erat(或 est)一起支配着两个并列结构:Vitruvio [erat] nec... sana constare mens, nec... animus suppetere。

  3. 8.19.10quem extra culpam belli esse ipsum Vitruvium iudicasse

    整体间接引语中包含关系从句的双重间接引语结构。iudicasse 是承接主句动词 negant 的不定式,其逻辑主语是 ipsum Vitruvium;而对格不定式结构 quem [=populum] extra culpam belli esse 则作为 iudicasse 的宾语从句嵌套其中。

  4. 8.19.14poena defungi

    夺格动词 defungor(履行、免除、了结)的用法,此处的 poena 为夺格。这里表达了元老院的怀疑,即丰达尼人民企图仅通过对贫穷卑微之人的惩罚(poena)来免除自身的罪责。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(2 处,最近 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校阅 — 译文 2 处
urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:8.19.1-8.19.14