← 李维

自建城以来史

§6.41.1-6.41.12

阿庇乌斯警告鸟占权向平民开放的危害

阿庇乌斯·克劳狄乌斯·克拉苏批评提议的法案扭曲了功绩和自由投票,并强烈警告说,如果将传统上仅属于贵族的鸟占权等国家宗教向平民开放,将会带来严重的灾难性后果,从而敦促人们否决这些法案。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§6.41.1

​quo modo extorqueant, non quo modo petant honores, quaerunt; et ita maxima sunt adepturi, ut nihil ne pro minimis quidem debeant; et occasionibus potius quam virtute petere honores malunt.

他们探求的是如何强夺官职,而不是如何谋求官职;他们试图以这样一种方式获取最大的利益,即便是对最小的恩惠也无需承担任何感激之情;他们更喜欢凭借时机而不是凭借德行来谋求官职。

§6.41.2

​est aliquis, qui se inspici, aestimari fastidiat, qui certos sibi uni honores inter dimicantes competitores aequum censeat esse, qui se arbitrio vestro eximat, qui vestra necessaria suffragia pro voluntariis et serva pro liberis faciat.

难道有人会嫌恶自己接受检验和评估,认为在竞争激烈的对手中唯独确保自己的官职是公平的,将自己置于你们的裁决之外,并把你们自愿的投票变成强迫的、自由的投票变成奴役的吗?

§6.41.3

​omitto Licinium Sextiumque, quorum annos in perpetua potestate tamquam regum in Capitolio numeratis; quis est hodie in civitate tam humilis, cui non via ad consulatum facilior per istius legis occasionem quam nobis ac liberis nostris fiat? si quidem nos, ne cum volueritis quidem, creare interdum poteritis, istos, etiam si nolueritis, necesse erit. de indignitate satis dictum est.

我且不提利基尼乌斯和塞克斯蒂乌斯,你们计算他们在永恒权力中的年岁,就像计算卡皮托里乌斯山上的国王们一样;今天在国家中,难道有如此卑微的人,以至于通过那项法律提供的机会,他通往执政官职位的道路不会比我们和我们的子孙更容易吗?因为事实上,我们即使在你们愿意时,有时也无法被选出,而那些人,即使在你们不愿意时,也必须被选出。关于不公正,已经说得够多了。

§6.41.4

​at enim dignitas ad homines pertinet; quid de religionibus atque auspiciis, quae1 propria deorum inmortalium contemptio atque iniuria est, loquar? auspiciis hanc urbem conditam esse, auspiciis bello ac pace, domi militiaeque omnia geri quis est, qui ignoret?

然而,尊严属于人;对于宗教和鸟占,我又该说什么呢?这是对不朽神明直接的轻蔑和伤害。谁人不知,这座城市是在鸟占之下建立的,无论战争还是和平,无论对内还是对外,一切事务都是在鸟占之下进行的?

§6.41.5

​penes quos igitur sunt auspicia more maiorum? nempe penes patres; nam plebeius quidem magistratus nullus auspicato creatur; ​nobis adeo propria sunt auspicia, ut non solum, quos populus creat patricios magistratus, non aliter quam auspicato creet, sed nos quoque ipsi sine suffragio populi auspicato interregem prodamus et privati auspicia habeamus, quae isti ne in magistratibus quidem habent.

那么,根据祖先的习俗,鸟占权在谁的手中?无疑是在贵族手中;因为确实没有哪位平民政务官是在进行过鸟占的情况下选出的;鸟占权对我们而言是如此固有,以至于不仅人民选出的贵族政务官必须在鸟占下选出,而且我们自己也可以在没有人民投票的情况下,在鸟占下指定间王,并作为普通公民拥有鸟占权,而那些人甚至在担任政务官时也不曾拥有这种权力。

§6.41.7

​quid igitur aliud quam tollit ex civitate auspicia, qui plebeios consules creando a patribus, qui soli ea habere possunt, aufert?

那么,那些通过选出平民执政官,从而将鸟占权从唯独能够拥有它的贵族手中夺走的人,除了把鸟占权从国家中废除之外,还在做什么呢?

§6.41.8

​eludant nunc licet religiones “quid enim esse, si pulli non pascantur, si ex cavea tardius exierint, si occecinerit avis?” parva sunt haec; sed parva ista non contemnendo maiores nostri maximam hanc rem fecerunt;

让他们现在嘲笑宗教仪式吧:“如果小鸡不吃食,如果它们从笼子里出来慢了,如果鸟儿叫得不吉利,那又有什么关系呢?”这些都是小事;但通过不轻视这些小事,我们的先祖使这个国家变得如此伟大。

§6.41.9

​nunc nos, tamquam iam nihil pace deorum opus sit, omnes caerimonias polluimus. vulgo ergo pontifices, augures, sacrificuli reges creentur; cuilibet apicem dialem, dummodo homo sit, inponamus; tradamus ancilia, penetralia, deos deorumque curam, quibus nefas est;2

现在我们,仿佛已经不再需要神明的庇佑似的,污染了一切仪式。那就让祭司、鸟占官、祭祀王混杂地被选出来吧;只要是个活人,我们就给谁都戴上朱庇特的祭司帽吧;让我们把圣盾、内殿、神明以及对神明的服侍,都托付给那些对此视作禁忌的人吧。

§6.41.10

​non leges auspicato ferantur, non magistratus creentur nec centuriatis nec curiatis comitiis patres auctores fiant; Sextius et Licinius tamquam Romulus ac Tatius in urbe Romana regnent, quia pecunias alienas, quia agros dono dant.

既不在鸟占之下通过法律,也不选出政务官,更不在百人队会议或库里亚会议上由贵族给予批准;就让塞克斯蒂乌斯和利基尼乌斯在罗马城中像罗慕路斯和塔提乌斯那样称王吧,因为他们把别人的钱财和土地当做礼物送人。

§6.41.11

​tanta dulcedo est ex alienis fortunis praedandi, nec in mentem venit altera lege solitudines vastas in agris fieri pellendo finibus dominos, altera fidem abrogari, cum qua omnis humana societas tollitur?

从他人的财产中掠夺的甘美竟然如此巨大,难道你们没有想到:通过一项法律,将所有者驱逐出其领地,从而在田野中造成了大片荒凉;而通过另一项法律,信用被废除,而随之而来的是整个人类社会的消亡吗?

§6.41.12

​omnium rerum causa vobis antiquandas censeo istas rogationes. quod faxitis,3 deos velim fortunare.”

基于所有这些原因,我认为你们应该否决那些法案。愿神明保佑你们将要做的事情顺利。”

语法注3 条
  1. 6.41.4quae

    关系代词 quae 与其从句内部的表语名词 contemptio atque iniuria(阴性单数)进行了性数一致(同化),而不是与其逻辑上的先行词 religionibus(阴性复数)atque auspiciis(中性复数)一致。这是一种常见的同化现象。

  2. 6.41.9quibus nefas est

    与格 quibus 取决于非人称表达 nefas est(对……而言是禁忌/不敬)。先行代词(如 eis,指在宗教上被禁止接触这些神圣器物的平民)被省略了。

  3. 6.41.12faxitis

    动词 facere 的古风完成时虚拟语气(或将来完成时直陈语气)第二人称复数形式(源自 faxim),常用于庄严的公式、祈愿或正式誓言中。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校阅 — 注 1 处
urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:6.41.1-6.41.12