← 李维

自建城以来史

§45.6.1-45.6.12

培尔修斯出逃失败与向奥克塔维乌斯投降

培尔修斯因下令杀害埃万德罗斯而失去众人的支持,企图逃跑。然而他遭到克里特船长的背叛,最终在萨莫色雷斯岛向罗马将领奥克塔维乌斯投降。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§45.6.1

​ceterum tanto facinore in unicum relictum amicum admisso,1 per tot casus expertum proditumque, quia non prodiderat, omnium ab se abalienavit animos.

然而,由于对唯一留下的朋友犯下了如此巨大的罪行——这位朋友经历了无数磨难,且正因为不曾背叛他而被他背叛——他使所有人都与他离心离德。

§45.6.2

​pro se quisque transire2 ad Romanos; fugaeque consilium capere solum prope relictum coegerunt; Oroandem denique Cretensem, cui nota Threciae ora erat, quia mercaturas in ea regione fecerat, appellat, ut se sublatum in lembum ad Cotym deveheret.

众人争先恐后地向罗马人投降,迫使几乎被孤立的培尔修斯制定逃跑计划。最后,他向克里特人奥罗安德斯求助,此人因在该地区做生意而熟悉色雷斯海岸,他请求奥罗安德斯用小船将自己接走并送往科蒂斯处。

§45.6.3

​Demetrium est portus in promunturio quodam Samothracae; ibi lembus stabat. sub occasum solis deferuntur, quae ad usum necessaria erant; defertur et pecunia, quanta clam deferri poterat.

德梅特里翁是萨莫色雷斯某岬角上的一个港口,小船就停泊在那里。日落时分,必需的物资被运送下船,凡是能秘密运走的金钱也被运了下去。

§45.6.4

​rex ipse nocte media cum tribus consciis fugae per posticum aedium in propincum cubiculo hortum atque inde maceriam aegre transgressus ad mare pervenit.

半夜里,国王本人与三个知晓逃跑计划的心腹一起,穿过住所的后门进入靠近寝室的花园,接着艰难地翻过石墙,到达了海边。

§45.6.5

​Oroandes tantum moratus, dum pecunia deferretur,3 primis tenebris solverat navem ac per altum Cretam petebat.

奥罗安德斯只等金钱被送下船,便在夜幕刚刚降临时启航,穿过公海驶向克里特。

§45.6.6

​postquam in portu navis non inventa est, vagatus Perseus aliquamdiu in litore, postremo timens lucem iam adpropinquantem, in hospitium redire non ausus in latere templi prope angulum obscurum delituit.

在港口没有找到船只后,培尔修斯在海岸上徘徊了一阵,最后由于害怕即将来临的黎明,又不敢回到住所,便躲在神殿一侧靠近一个阴暗角落的地方。

§45.6.7

​pueri regii apud Macedonas vocabantur principum liberi ad ministerium electi regis; ea cohors persecuta regem fugientem ne tum quidem abscedebat, donec iussu Cn. Octavi pronuntiatum est per praeconem regios pueros Macedonasque alios, ​qui Samothracae essent, si transirent ad Romanos, incolumitatem libertatemque et sua omnia servaturos, quae aut secum haberent aut in Macedonia reliquissent.

在马凯多尼亚人中,被选拔来服侍国王的显贵子弟被称为“皇家侍童”;这支队伍跟随着逃亡的国王,甚至在那时也未曾离去,直到根据古奈乌斯·奥克塔维乌斯的命令,传令官宣布,如果皇家侍童以及其他在萨莫色雷斯的马凯多尼亚人转投罗马人,他们将保留生命安全、自由以及他们随身携带或留在马凯多尼亚的所有财产。

§45.6.9

​ad hanc vocem transitio omnium facta est, nominaque dabant ad C. Postumium tribunum militum. liberos quoque parvos regios Ion Thessalonicensis Octavio tradidit, nec quisquam praeter Philippum, maximum natu e filiis, cum rege relictus.

听到这个声音后,所有人纷纷投降,并向军事护民官加伊乌斯·波斯图米乌斯登记姓名。帖撒罗尼迦人伊翁也将国王的年幼孩子交给了奥克塔维乌斯,除了长子腓力之外,没有其他人留在国王身边。

§45.6.10

​tum sese filiumque Octavio tradidit, fortunam deosque, quorum in templo erat, nulla ope supplicem iuvantis4 accusans.

于是,他将自己和儿子交给了奥克塔维乌斯,并谴责命运和神明(他正置身于其神殿中),因为他们没有给予这位哀求者任何帮助。

§45.6.11

​in praetoriam navem inponi iussus, eodem et pecunia, quae superfuit, delata est; ​extemploque classis Amphipolim repetit. inde Octavius regem in castra ad consulem misit praemissis litteris, ut in potestate cum esse et adduci sciret.5

他被命令送上旗舰,剩余的金钱也被送到了同一地方;舰队立即返回安菲波利斯。随后,奥克塔维乌斯派人先送去信件,以便让执政官知道国王已在掌控之中并正被押送过去,然后将国王送往执政官的营地。

语法注5 条
  1. 45.6.1tanto facinore in unicum relictum amicum admisso

    夺格绝对结构。facinus 指培尔修斯对埃万德罗斯的谋杀,而 unicum relictum amicum 指成为受害者的埃万德罗斯。

  2. 45.6.2transire

    历史不定式,其主语为承接前文 omnium 的 pro se quisque(每人、各自)。虽然在语法上是单数,但在概念上被视为复数,并作为随后的动词 coegerunt 的主语。

  3. 45.6.5dum pecunia deferretur

    连词 dum 连同虚拟语气 deferretur 一起使用,表示目的或预期(“等待金钱被送下船”),而非单纯的时间同时性。

  4. 45.6.10iuvantis

    古体宾格复数词尾 -is(等同于 -es),修饰先行词 deos。因此被译为“不曾帮助他的众神”。

  5. 45.6.12ut in potestate cum esse et adduci sciret

    原文中的 cum 被解释为代词 eum 的抄本错误(或异读)。不定式短语 eum esse in potestate 与 adduci 作为 sciret 的宾语。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校阅 — 译文 1 处
urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:45.6.1-45.6.12