← 李维

自建城以来史

§45.24.1-45.24.14

辩护思想不应受罚与罗得斯全体公民投降的决心

罗得斯使节辩称其城邦并无敌对行为,不应仅因内心偏袒国王而遭受战争惩罚,并表示若罗马执意摧毁罗得斯,全体自由公民将携财产前往罗马无条件投降。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§45.24.1

​quid igitur superat, quod purgemus, si nec factum hostile ullum nostrum est, et verba tumidiora legati offensionem aurium, non perniciem civitatis meruerunt?

那么,如果我们的确没有任何敌对行为,而使节那有些虚张声势的言辞也只配让你们的耳朵感到冒犯,而不是给城邦招致毁灭,那么我们还有什么需要洗刷的呢?

§45.24.2

​voluntatis nostrae tacitae velut litem aestimari1 vestris inter vos sermonibus audio, patres conscripti: favisse nos regi et illum vincere maluisse, ideo bello persequendos esse credunt alii; ​alii vestrum voluisse quidem nos hoc, non tamen ob id bello persequendos esse: neque moribus neque legibus ullius civitatis ita conparatum esse, ut, si qui velit inimicum perire, si nihil fecerit, quo id fiat, capitis damnetur.2

各位征集之父,在你们彼此之间的谈话中,我听到有人在对我们沉默的意愿进行所谓诉讼标的估价:有些人认为我们偏袒国王并希望他获胜,因此应该用战争来追讨我们;你们中的另一些人则认为,我们确实曾有此意,但并不因此就应该用战争来追讨我们:因为在任何城邦的习俗和法律中都没有这样的规定:如果有人希望他的仇敌灭亡,但只要他没有采取任何导致这一结果的行为,就会被判处死刑。

§45.24.4

​his, qui nos poena, non crimine liberant, gratiam quidem habemus; ipsi nobis hanc dicimus legem: si omnes voluimus, quod arguimur — non distinguimus voluntatem a facto —, omnes plectamur:

对于那些免除我们的刑罚、却不免除我们罪名的人,我们确实心存感激;但我们自己为自己制定了这条法律:如果我们所有人都确实心怀我们被指控的意愿——我们不将意愿与行为区分开来——那么就让我们所有人接受惩罚。

§45.24.5

​si alii principum nostrorum vobis, alii regi faverunt, non postulo, ut propter nos, qui partium vestrarum fuimus, regis fautores salvi sint; illud deprecor, ne nos propter illos pereamus.

如果我们的首领中,有些人偏袒你们,另一些人偏袒国王,我并不要求因为我们这些站在你们一方的人,而使那些偏袒国王的人得以安全;我所恳求的是,我们不要因为他们而灭亡。

§45.24.6

​non estis vos illis infestiores, quam civitas est ipsa; et hoc quia sciebant, plerique eorum aut profugerunt aut mortem sibi consciverunt; alii damnati a nobis in potestate vestra erunt, patres conscripti.

你们对他们的痛恨,并不比城邦自身更深;正因为他们知道这一点,他们中的大多数人要么逃亡,要么自寻短见;其余被我们宣判有罪的人,都将听凭你们的发落,各位征集之父。

§45.24.7

​ceteri Rhodii sicut gratiam nullam meriti hoc bello, ita ne poenam quidem sumus. priorum nostrorum benefactorum cumulus hoc, quod nunc cessatum in officio est, expleat.

我们其余的罗得斯人,在这场战争中既没有配得上任何感激,同样也配不上任何惩罚。让我们此前累积的恩义,来填补如今在职责上的懈怠吧。

§45.24.8

​cum tribus regibus gessistis bella per hos annos; ne plus obsit nobis, quod uno bello cessavimus, quam quod duobus bellis pro vobis pugnavimus.

这些年来,你们与三位国王进行了战争;不要让我们在一个战争中的懈怠,对我们的危害超过了我们在两场战争中为你们效力所带来的益处。

§45.24.9

​Philippum, Antiochum, Persea tamquam tris sententias ponite: duae nos absolvunt, una dubia est; ut gravior sit,3 illi de nobis si iudicarent, damnati essemus; vos iudicatis, patres conscripti, sit Rhodus in terris an funditus deleatur; ​non enim de bello deliberatis, patres conscripti, quod inferre potestis,4 gerere non potestis, cum nemo Rhodiorum arma adversus vos sit laturus.

请把腓力、安条克、珀尔修斯放在一起,作为三个判决:前两个判我们无罪,第三个是有疑问的;即使认为第三个更严重,如果是他们来审判我们,我们早已被判有罪;但现在审判的是你们,各位征集之父,决定罗得斯是存留于世,还是被彻底毁灭;因为你们并不是在商议战争,各位征集之父,这战争你们可以发动,却无法进行,因为没有一个罗得斯人会拿起武器反抗你们。

§45.24.11

​si perseverabitis in ira, tempus a vobis petemus, quo hanc funestam legationem domum referamus; omnia libera capita, quidquid Rhodiorum virorum feminarum est, cum omni pecunia nostra naves conscendemus ac relictis penatibus publicis privatisque Romam veniemus et omni auro et argento, ​quidquid publici, quidquid privati est, in comitio, in vestibulo curiae vestrae cumulato, corpora nostra coniugumque ac liberorum vestrae potestati permittemus, hic passuri, quodcumque patiendum erit; ​procul ab oculis nostris urbs nostra diripiatur, incendatur.

如果你们执意愤怒,我们将请求你们宽限时间,以便我们将这悲惨的使团答复带回祖国;所有自由人,无论罗得斯的男女,都将携带我们所有的财产登上海船,在抛弃公私的神明之后来到罗马,并将我们所有的金银,无论是公有的还是私有的,在民会广场、在你们议事堂的走廊里堆积起来,把我们自己以及妻子儿女的身体交付给你们支配,在这里承受一切必须承受的惩罚;让我们远避视线,任由我们的城市被掠夺、被焚烧。

§45.24.14

​hostis Rhodios esse Romani iudicare possunt, facere non possunt; est enim et nostrum aliquod de nobis iudicium, quo numquam iudicabimus nos vestros hostis, nec quicquam hostile, etiam si omnia patiemur, faciemus.

罗马人可以判定罗得斯人是敌人,却不能使我们成为敌人;因为我们自己对自己也有某种判定,通过这种判定,我们永远不会判定自己是你们的敌人,即使承受一切,我们也绝不做任何敌对之事。

语法注4 条
  1. 45.24.2litem aestimari

    隐喻性地使用了诉讼法术语 litis aestimatio(定罪后对赔偿额或诉讼标的的估算与评定)。在此指罗马元老院在讨论中对罗得斯人“沉默(内心)的意愿”进行评估,仿佛在诉讼中确定惩罚。这是一个由 audio 支配的带对格的不定式结构。

  2. 45.24.3capitis damnetur

    动词 damno(宣判有罪、判处)要求表示刑罚的词(此处为 caput,指死刑或剥夺公民权等“生命/首级之罪”)使用属格(刑罚属格)。从句 ut... damnetur 是解释 ita conparatum esse 具体内容的结果从句。

  3. 45.24.9ut gravior sit

    此处的连词 ut 表示让步,意为“即使(第三个判决)是更严重的”。紧随其后的 si iudicarent... essemus 是一个表示与事实相反的虚拟条件句(反事实假设)。

  4. 45.24.10quod inferre potestis

    关系代名词 quod 的先行词是前句的 bello。它利用了习惯表达 bellum inferre(发动战争)与 bellum gerere(进行/进行战争)之间的微妙区别:由于罗得斯人绝不抵抗(nemo... arma... laturus),因此罗马人虽然能单方面“发动”战争,却无法实际“进行”双向的交战。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:45.24.1-45.24.14