← 李维

自建城以来史

§43.6.1-43.6.14

盟国使节抵达罗马提供对柏修斯战事援助

来自希腊、亚洲以及非洲(迦太基和马西尼萨)的众多使节聚集在罗马,为对抗柏修斯的战争提供物资和军事援助,元老院对他们予以热情的接待和回应。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§43.6.1

​multarum simul Graeciae Asiaeque civitatium legati Romam convenerunt.

与此同时,希腊和亚洲许多城邦的使节聚集到罗马。

§43.6.2

​primi Athenienses introducti; ii se, quod navium habuerint militumque,1 P. Licinio consuli et C. Lucretio praetori misisse exposuerunt; ​quibus eos non usos2 frumenti sibi centum milia imperasse; quod, quamquam sterilem terram ararent, ipsosque etiam agrestis peregrino frumento alerent, tamen, ne deessent officio, confecisse; et alia, quae imperarentur, praestare paratos esse.

首先被召入的是雅典人;他们说明,自己已将所拥有的全部船只和士兵派遣给执政官普布利乌斯·利基尼乌斯和法务官盖乌斯·卢克雷蒂乌斯;罗马将领并未起用这些,反而向他们索要十万莫迪乌斯谷物;他们解释说,尽管他们耕作的是贫瘠的土地,甚至连乡间农民自己也要靠进口谷物养活,但为了不失职责,他们还是筹措齐备了;并且他们也准备好提供其他可能被要求的事物。

§43.6.4

​Milesii nihil, quod praestitissent, memorantes, si quid imperare ad bellum senatus vellet, praestare se paratos esse polliciti sunt.

米利都人绝口不提他们之前所提供的事物,只承诺如果元老院想为战争要求任何物资,他们都准备好提供。

§43.6.5

​Alabandenses templum Urbis Romae se fecisse commemoravere ludosque anniversarios ei divae instituisse; ​et coronam auream quinquaginta pondo, quam in Capitolio ponerent donum Iovi optimo maximo, attulisse et scuta equestria trecenta; ea, cui iussissent, tradituros. donum ut in Capitolio ponere et sacrificare liceret, petebant.

阿拉班达人提到,他们已经为“罗马城”建立了一座神殿,并为这位女神设立了年度竞技会;他们还带来了一顶重五十磅的金冠,作为献给至高至大朱庇特的礼物安放在卡皮托里乌姆山,以及三百面骑兵盾牌;这些盾牌他们将交付给罗马人所指定的任何人。他们请求允许将礼物安放在卡皮托里乌姆山并举行祭祀。

§43.6.7

​hoc et Lampsaceni, octoginta pondo coronam adferentes, ​petebant, commemorantes discessisse se a Perseo, postquam Romanus exercitus in Macedoniam venisset, cum sub dicione Persei et ante Philippi3 fuissent.

兰普萨科斯人也带来了重八十磅的冠冕,并请求同样的事情,他们提到,尽管他们曾处在柏修斯的统治下,此前还曾处在腓力的统治下,但在罗马军队进入马其顿之后,他们便背离了柏修斯。

§43.6.9

​pro eo et quod imperatoribus Romanis omnia praestitissent, id se tantum orare, ut in amicitiam populi Romani reciperentur, et, si pax cum Perseo fieret, exciperentur, ne in regiam potestatem reciderent.

作为对此的回报,并因为他们向罗马将领们提供了一切,他们仅请求:被接纳为罗马人民的朋友,并且如果与柏修斯达成和议,他们应当被排除在外(免受其支配),以免再次落入国王的权力之下。

§43.6.10

​ceteris legatis comiter responsum; Lampsacenos in sociorum formulam referre Q. Maenius praetor iussus. munera omnibus in singulos binum milium aeris data. Alabandenses scuta reportare ad A. Hostilium consulem in Macedoniam iussi.

对其他使节作了友善的答复;法务官昆图斯·迈尼乌斯被命令将兰普萨科斯人列入同盟者名册。所有人均获得了每人两千阿斯的礼物。阿拉班达人则被命令将盾牌送回给在马其顿的执政官奥卢斯·霍斯蒂利乌斯。

§43.6.11

​et ex Africa legati simul Carthaginiensium et Masinissae venerunt: legati Carthaginiensium tritici deciens centum milia et hordei quingenta indicantes se ad mare devecta habere, ut, quo senatus censuisset, deportarent; ​id munus officiumque suum scire minus esse quam pro meritis populi Romani et voluntate sua; sed saepe alias bonis in rebus utriusque populi se gratorum fideliumque socium4 muneribus functos esse.

与此同时,来自非洲的迦太基人和马西尼萨的使节也到了:迦太基人的使节表明,他们已将一百万莫迪乌斯小麦和五十万莫迪乌斯大麦运抵海边,以便运往元老院所决定的任何地方;他们说,自己深知这份礼物和履行职责的分量,与罗马人民的功绩和他们自己的心意相比微不足道;但在此前许多其他时候,在两股力量都处于顺境的时期,他们都尽到了感恩且忠实的同盟者的职责。

§43.6.13

​item Masinissae legati tritici eandem summam polliciti et mille et ducentos equites, duodecim elephantos; et si quid aliud opus esset, uti inperaret senatus: aeque propenso animo et, quae ipse ultro pollicitus sit, praestaturum esse.

同样,马西尼萨的使节也承诺提供同等数量的小麦、一千二百名骑兵和十二头大象;并表示如果有任何其他需要,请元老院下令:他将以同样积极的心态,提供他自己主动承诺的那些物资。

§43.6.14

​gratiae et Carthaginiensibus et regi actae, rogatique, ut ea., quae pollicerentur, ad Hostilium consulem in Macedoniam deportarent. legatis in singulos binum milium aeris munera missa.

罗马人向迦太基人和国王表示了感谢,并请求他们将承诺的物资运往马其顿,交给执政官霍斯蒂利乌斯。并向使节们每人赠送了价值两千阿斯的礼物。

语法注4 条
  1. 43.6.2quod navium habuerint militumque

    关系代名词 quod(省略了先行词 id)支配部分属格 navium 和 militum。意为“他们所拥有的全部船只和士兵”。

  2. 43.6.3quibus eos non usos

    连接关系代名词 quibus 指代前文的 navium militumque,作为支配夺格的动词 utor 的分词 usos [esse] 的宾语。它与作为主语的 eos(罗马将领们)共同构成对格不定式结构(间接引语)。

  3. 43.6.8Philippi

    属格 Philippi 在与前文 sub dicione Persei 的并列中,省略了名词 dicione。意为“在腓力的统治之下”。

  4. 43.6.12socium

    第二变格名词 socius 的复数属格古体形式(相当于 sociorum)。muneribus 是由动词 fungor(履行)所支配的夺格。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:43.6.1-43.6.14