← 李维

自建城以来史

§43.14.1-43.14.10

监察官选举与强化征兵的严厉措施

监察官选举产生,法务官与新当选的监察官针对马其顿战争采取了严厉的征兵和整顿军纪措施,吸引了大量年轻人聚集罗马。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§43.14.1

​censoribus deinde creandis1 comitia edicta sunt. petierunt censuram principes civitatis, C. Valerius Laevinus, L. Postumius Albinus, P. Mucius Scaevola, M. Iunius Brutus, C. Claudius Pulcher, Ti. Sempronius Gracchus. hos duos censores creavit populus Romanus.

随后,宣布召集选举监察官的民会。国家显贵盖乌斯·瓦莱里乌斯·莱维努斯、卢基乌斯·波斯图米乌斯·阿尔比努斯、普布利乌斯·穆基乌斯·斯凯沃拉、马尔库斯·尤尼乌斯·布鲁图斯、盖乌斯·克劳狄乌斯·普尔克、提贝里乌斯·塞姆普罗尼乌斯·格拉古竞选监察官职。罗马人民选出这(最后)两位为监察官。

§43.14.2

​cum dilectus habendi maior quam alias propter Macedonicum bellum cura esset, consules plebem apud senatum accusabant, quod iuniores non responderent.

由于马其顿战争的缘故,比平时更需费心进行征兵,执政官们在元老院前指控平民,因为年轻人们不应召。

§43.14.3

​adversus quos C. Sulpicius et M. Claudius praetores plebis causam egerunt: non consulibus, sed ambitiosis consulibus dilectum difficilem esse; neminem invitum militem ab iis fieri.

对此,法务官盖乌斯·苏尔皮基乌斯和马尔库斯·克劳狄乌斯为平民辩护说:征兵困难并非针对执政官,而是针对那些迎合民意的执政官;他们没有违背任何人的意愿将其强征为兵。

§43.14.4

​id ut ita esse scirent et patres conscripti, praetores se, quibus vis imperii minor et auctoritas esset,2 dilectum, si ita senatui videretur, perfecturos esse.

为了让元老们也确知事实如此,法务官们表示,尽管他们的执政权力与权威较小,但如果元老院认为可行,他们将完成征兵工作。

§43.14.5

​id praetoribus magna patrum approbatione, non sine suggillatione consulum mandatum est. censores, ut eam rem adiuvarent, ita in contione edixerunt: legem censui censendo3 dicturos esse, ut praeter commune omnium civium ius iurandum haec adiurarent:

元老们对此极大赞同,在不无对执政官讽刺的情况下,将此任务委派给了法务官们。监察官们为了协助此事,在集会上发布布告如下:他们将为国税调查的进行制定规章,以便除所有公民的共同誓言外,还应宣誓以下内容:

§43.14.6

“tu minor annis sex et quadraginta es tuque ex edicto C. Claudi Ti. Semproni censorum ad dilectum prodisti et, quotienscumque dilectus erit, quoad hi censores magistratum habebunt, si miles factus non eris, in dilectum prodibis?”

“你是否未满四十六岁,并且根据监察官盖乌斯·克劳狄乌斯和提贝里乌斯·塞姆普罗尼乌斯的布告前来应征?并且,只要这些监察官在任,每当举行征兵时,若你未被征召为兵,你是否会前来应征?”

§43.14.7

​item, quia fama erat multos ex Macedonicis legionibus incertis commeatibus per ambitionem imperatorum ab exercitu abesse, edixerunt de militibus P. Aelio C. Popilio consulibus postve eos consules in Macedoniam scriptis, ut, qui eorum in Italia essent, intra dies triginta, censi prius apud sese, in provinciam redirent; ​qui in patris aut avi potestate essent, eorum nomina ad se ederentur.

同样,因为有传言称由于将领们迎合讨好,许多来自马其顿军团的士兵因不明假期而擅离军队,他们对在执政官普布利乌斯·埃利乌斯和盖乌斯·波皮利乌斯任内或在其后征募到马其顿的士兵发布布告:他们中身在意大利的人,应在先在监察官处完成户口登记后,于三十日内返回行省;至于那些处于父亲或祖父家父权之下的人,他们的名字应向监察官申报。

§43.14.9

​missorum quoque causas sese cognituros esse; et quorum ante emerita stipendia gratiosa missio sibi visa esset,4 eos milites fieri iussuros.

他们还表示将审查退伍者的原因;若发现有人在服役期满前因人情获准退伍,他们将命令其重新当兵。

§43.14.10

​hoc edicto litterisque censorum per fora et conciliabula dimissis tanta multitudo iuniorum Romam convenit, ut gravis urbi turba insolita esset.

随着这一布告和监察官们的信件传达至各广场和集落,大批年轻人聚集到罗马,以至于这股非同寻常的人流对城市造成了沉重的负担。

语法注4 条
  1. 43.14.1censoribus deinde creandis

    表示目的的与格(动形容词结构),修饰名词 comitia,指选举监察官。

  2. 43.14.4quibus vis imperii minor et auctoritas esset

    关系从句中的虚拟语气 esset 带有让步色彩:“尽管他们(作为法务官)比起执政官来,其执政权(imperium)和权威(auctoritas)都较小。”

  3. 43.14.5censui censendo

    官方行政与法律术语。由第四变格名词 census 的与格 censui 与动形容词的与格 censendo 结合而成,意为“为了进行国税调查(户口普查)”。

  4. 43.14.9quorum ante emerita stipendia gratiosa missio sibi visa esset

    由于是在间接引语的从属从句中,故使用虚拟语气 visa esset。sibi 指代主语监察官们。emerita stipendia(服满的兵役期)与 ante 连用表示“在完成规定的服役期限之前”。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:43.14.1-43.14.10