- 底本
- Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:41.28.1-41.28.11
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-12
本章节记述了为庆祝阿庇乌斯·克劳狄乌斯在西班牙获胜而举行的祈愿式与小凯旋式、新一任执政官和裁判官的选举、纪念格拉古征服撒丁岛而在马特尔·马图塔神庙安置铭板,以及弗拉米尼努斯举办的大型角斗士竞技。
exitu prope anni diem unum supplicatio fuit ob res prospere gestas in Hispania ductu auspicioque Ap. Claudi proconsulis; et maioribus hostiis viginti sacrificatum.
将近岁末,因前执政官阿庇乌斯·克劳狄乌斯在指挥和鸟占下于西班牙所取得的辉煌战绩,举行了为期一天的祈愿式;并用二十头较大的牺牲兽献祭。
et alterum diem supplicatio ad Cereris,1 Liberi Liberaeque fuit, quod ex Sabinis terrae motus ingens cum multis aedificiorum ruinis nuntiatus erat.
此外,由于传来萨宾地区发生大地震并导致大量建筑物倒塌的消息,又在刻瑞斯、利贝尔和利贝拉神庙举行了另一天的祈愿式。
cum Ap. Claudius ex Hispania Romam redisset, decrevit senatus, ut ovans urbem iniret.
当阿庇乌斯·克劳狄乌斯从西班牙回到罗马时,元老院议决允许他以小凯旋式进入市区。
iam consularia comitia adpetebant; quibus magna contentione habitis propter multitudinem petentium creati L. Postumius Albinus et M. Popilius Laenas.
执政官选举此时已迫在眉睫;由于候选人人数众多,选举在激烈的竞争中举行,最终当选的是卢基乌斯·波斯图米乌斯·阿尔比努斯和马尔库斯·波皮利乌斯·莱纳斯。
praetores inde facti N. Fabius Buteo C. Matienus C. Cicereius M. Furius Crassupes iterum A. Atilius Serranus iterum C. Cluvius Saxula iterum.
随后当选为法务官的是:奴梅里乌斯·法比乌斯·布特奥、盖乌斯·马蒂埃努斯、盖乌斯·奇克雷乌斯、第二次当选的马尔库斯·富里乌斯·克拉西佩斯、第二次当选的奥卢斯·阿蒂利乌斯·塞拉努斯,以及第二次当选的盖乌斯·克卢维乌斯·萨克苏拉。
comitiis perfectis Ap. Claudius Cento ex Celtiberis ovans cum in urbem iniret, decem milia pondo argenti, quinque milia auri in aerarium tulit.
选举结束后,当阿庇乌斯·克劳狄乌斯·肯托因战胜凯尔特伊比利亚人而以小凯旋式进入市区时,他向国库上缴了一万磅银和五千磅金。
flamen Dialis inauguratus est Cn. Cornelius.
格奈乌斯·科尔内利乌斯被正式祝圣为朱庇特祭司。
eodem anno tabula in aede matris Matutae cum indice hoc posita est: “Ti. Semproni Gracchi consulis imperio auspicioque legio exercitusque populi Romani Sardiniam subegit. in ea provincia hostium caesa aut capta supra octoginta milia.
同年,马特尔·马图塔神庙内安置了一块铭板,上面写着如下文字:“在执政官提贝里乌斯·塞姆普罗尼乌斯·格拉古的指挥和鸟占下,罗马人民的军团和军队征服了撒丁岛。在该行省,有八万多敌人被杀或被俘。
re publica felicissume gesta atque liberatis sociis, vectigalibus restitutis, exercitum salvom atque incolumem plenissimum praeda domum reportavit; iterum triumphans in urbem Romam redit.
公务处理得极其顺利,盟国获得解放,税收得以恢复,他带领安然无恙、满载战利品的军队班师回朝;他第二次举行凯旋式,回到了罗马城。
cuius rei ergo2 hanc tabulam donum Iovi dedit.” Sardiniae insulae forma erat, atque in ea simulacra pugnarum picta.
为此,他将这块铭板作为礼物献给朱庇特。”这块铭板呈撒丁岛的形状,上面绘制了战斗的场景。
munera gladiatorum eo anno aliquot, parva alia, data; unum ante cetera insigne fuit T. Flaminini, quod mortis causa patris sui cum visceratione epuloque et ludis scaenicis quadriduum dedit. magni tum muneris ea summa fuit,3 ut per triduum quattuor et septuaginta homines pugnarint.
该年举行了几场角斗士竞技,其余的规模都较小;其中远比其他竞技更瞩目的是提图斯·弗拉米尼努斯举办的那场,他为了悼念父亲的去世而举办了为期四天的竞技,并伴随有分发肉食、设宴和戏剧表演。该竞技的总规模在当时是如此巨大,以至于有七十四人在三天内进行了决斗。
- 41.28.2ad Cereris
意为“在刻瑞斯神庙”,省略了名词 aedem(神庙),在介词 ad 之后仅保留了属格。这是指代神庙时常见的一种惯用省略。
- 41.28.10cuius rei ergo
这里的 ergo 作为表示原因或目的的后置介词(意为“为了……”)使用,支配属格 cuius rei。这种用法具有古风特征,常见于法律或碑铭文体。
- 41.28.11magni tum muneris ea summa fuit
magni muneris 是描述性质的属格(genitive of quality),用以修饰主语 ea summa(该规模、总和),意为“该竞技的总规模在当时属于极其巨大的手笔”。
翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-10-12)
- 2026-10-12 统一书写 — 译文 1 处
