← 李维

自建城以来史

§4.31.1-4.31.9

对维伊作战受挫与独裁官埃米利乌斯的任命

由于指挥权分裂,三位军事保民官在与维伊的战争中遭遇挫败,促使罗马任命马梅尔库斯·埃米利乌斯为独裁官。对此,维伊人与菲德奈人结盟并将战火移至菲德奈,令罗马陷入恐慌。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4.31.1

​tribuni militum consulari potestate quattuor creati sunt, T. Quinctius Poenus ex consulatu, C. Furius, M. Postumius, A. Cornelius Cossus.

选举产生了四位具有执政官权力的军事护民官:刚卸任执政官的提图斯·奎恩克蒂乌斯·波埃努斯、盖乌斯·富里乌斯、马尔库斯·波斯图米乌斯以及阿乌卢斯·科尔内利乌斯·科苏斯。

§4.31.2

​ex his Cossus praefuit urbi; tres dilectu habito profecti sunt Veios documentoque fuere,1 quam plurium imperium bello inutile esset. tendendo ad sua quisque consilia, cum aliud alii videretur, aperuerunt occasionem ad bene rem gerendam hosti;

在这些人中,科苏斯留守并主持城政;其余三人进行征兵后出发前往维伊,他们成了在战争中多人指挥如何无益的明证。由于每个人都坚持自己的计划,一人以为当如此,另一人以为当如彼,他们给敌人提供了克敌制胜的良机。

§4.31.3

​incertam namque aciem signum aliis dari, receptui aliis cani iubentibus2 invasere opportune Veientes. castra propinqua turbatos ac terga dantes accepere; plus itaque ignominiae quam cladis est acceptum. maesta civitas fuit vinci insueta; ​odisse tribunos, poscere dictatorem: in eo verti spes civitatis. et cum ibi quoque religio obstaret, ne non posset nisi ab consule dici dictator,3 augures consulti eam religionem exemere.

因为当一些人命令发出进攻信号,而另一些人命令吹响撤退号角时,战线陷入了混乱,维伊人乘机发起了进攻。附近的营地接纳了这些惊慌失措并转身逃跑的士兵;因此,他们所遭受的耻辱多于惨败。这个不习惯失败的国家陷入了悲哀;人们痛恨保民官,要求指派独裁官:国家的希望全寄托于此。当此处也出现宗教障碍,即非执政官不能指派独裁官时,经咨询鸟占官,他们排除了这一宗教顾虑。

§4.31.5

​A. Cornelius dictatorem Mam. Aemilium dixit et ipse ab eo magister equitum est dictus; adeo, simul fortuna civitatis virtute vera eguit, nihil censoria animadversio effecit, quo minus4 regimen rerum ex notata indigne domo peteretur.

阿乌卢斯·科尔内利乌斯指派马梅尔库斯·埃米利乌斯为独裁官,他自己则被后者任命为骑兵长官;由此可见,一旦国家的命运需要真正的勇气,曾经监察官的谴责也无法阻止人们从那个被无端抹黑的家族中去寻求对国家事务的领导。

§4.31.6

​Veientes re secunda elati missis circum Etruriae populos legatis iactando tres duces Romanos ab se uno proelio fusos, cum tamen nullam publici consilii societatem movissent, voluntarios undique ad spem praedae adsciverunt.

维伊人因胜利而得意忘形,向埃托鲁里亚各部族派遣使者,吹嘘自己在单次战役中击溃了三位罗马统帅;尽管他们未能促成任何官方的联合决策,但他们从各地招募了贪图掠夺分红的义勇兵。

§4.31.7

​uni Fidenatium populo rebellare placuit; et tamquam nisi ab scelere bellum ordiri nefas esset, sicut legatorum antea, ita tum novorum colonorum caede inbutis armis Veientibus sese coniungunt.

唯有菲德奈人决定反叛;仿佛不以罪行开始战争便是不祥一般,正如之前杀害使者一样,这次他们也通过屠杀新殖民者使武器染血,并与维伊人联合。

§4.31.8

​consultare inde principes duorum populorum, Veios an Fidenas sedem belli caperent. Fidenae visae opportuniores; itaque traiecto Tiberi Veientes Fidenas transtulerunt bellum. Romae terror ingens erat.

两族的首领随后商议,是将战区设在维伊还是菲德奈。菲德奈显得更为合适;于是维伊人渡过台伯河,将战火烧到了菲德奈。罗马城内一片恐慌。

§4.31.9

​accito exercitu a Veis eoque ipso ab re male gesta perculso castra locantur ante portam Collinam, et in muris armati dispositi, et iustitium in foro tabernaeque clausae, fiuntque omnia castris quam urbi similiora,

从维伊召回的军队,因先前的战败而士气低落,他们在科利纳门前安营扎寨;城墙上部署了武装士兵,广场上法庭休市,商铺关闭,一切景象与其说像一座城市,不如说更像一座军营,

语法注4 条
  1. 4.31.2documentoque fuere

    documento 是目的与格(叙述与格),与 fuere(即 fuerunt)连用构成双重与格变体,表示三位军事保民官“成为了”后接间接疑问句内容的“明证”。

  2. 4.31.3signum aliis dari, receptui aliis cani iubentibus

    iubentibus 是夺格绝对结构的分词,其逻辑主语为发布命令的指挥官们。该分词支配两个“宾格加不定式”结构:signum... dari(及物动词 do 的被动不定式)与 receptui... cani(不及物动词 cano 的无人称被动不定式,receptui 为目的与格)。

  3. 4.31.4ne non posset nisi ab consule dici dictator

    这是由表示妨碍的动词 obstaret 引导的 ne 从句。从句中的双重否定 non... nisi(“非……不能……”)构成强烈的限定,表示“除非由执政官指派,否则无法指派独裁官”。

  4. 4.31.5nihil censoria animadversio effecit, quo minus...

    这是由表示妨碍的否定表达(nihil effecit,“未能阻碍”)引导的 quo minus 从句。它表明,尽管马梅尔库斯·埃米利乌斯先前曾遭受监察官的谴责(censoria animadversio),这却未能阻止国家向他寻求领导权。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-10-12)
  • 2026-10-12 统一书写 — 译文 1 处
urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:4.31.1-4.31.9