← 李维

自建城以来史

§39.7.1-39.7.10

曼利乌斯的凯旋式与战时税的偿还

本节详细记载了格奈乌斯·曼利乌斯凯旋式上展出的巨额战利品与士兵奖励,以及元老院决定退还战时税。此外,还提及西班牙的叛乱军情和罗马因凶兆重办竞技会。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§39.7.1

​in triumpho tulit Cn. Manlius coronas aureas ducenta duodecim, argenti pondo ducenta viginti milia, auri pondo duo milia centum tria, tetrachmum Atticum centum viginti septem milia, cistophori ducenta quinquaginta,1 Philippeorum aureorum nummorum sedecim milia trecentos viginti; ​et arma spoliaque multa Gallica carpentis travecta, duces hostium duo et quinquaginta ducti ante currum. militibus quadragenos binos denarios divisit, duplex centurioni, triplex in equites, et stipendium duplex dedit; ​multi omnium ordinum donati militaribus donis currum secuti sunt. carminaque a militibus ea in imperatorem dicta, ut facile appareret2 in ducem indulgentem ambitiosumque ea dici, triumphum esse militari magis favore quam populari celebrem.

格奈乌斯·曼利乌斯在凯旋式中展示了二百一十二个金冠、二十二万磅银、二千一百零三磅金、十二万七千枚阿提卡四德拉克马银货、二十五万枚基斯托福路斯银货,以及一万六千三百二十枚腓力金币;许多高卢人的武器和战利品由二轮马车运送,五十二名敌方首领被牵引在战车前。他给每个士兵分发了四十二个第纳里乌斯,百夫长双倍,骑兵三倍,并发放了双倍的军饷;各种阶层中被授予军事勋章的许多人跟随在战车后面。士兵们对将领所唱的歌,使人很容易看出这是献给一位纵容下属、争取民心的领袖的,也显出这场凯旋式因士兵的拥戴多于民众的好感而显得盛大。

§39.7.4

​sed ad populi quoque gratiam conciliandam amici Manlii valuerunt; ​quibus adnitentibus senatus consultum factum est, ut ex pecunia quae in triumpho translata esset, stipendium collatum a populo in publicum, quod eius solutum antea non esset,3 solveretur. vicenos quinos et semisses in milia aeris4 quaestores urbani cum fide et cura solverunt.

但是,为了争取民众的好感,曼利乌斯的朋友们也发挥了作用;在他们的努力下,元老院通过了一项决议:从凯旋式中运入的资金里,向民众退还之前由他们向国库缴纳但尚未偿还的战时税。城市财务官们以每一千阿斯退还二十五点五个阿斯的比例,忠实且细心地进行了支付。

§39.7.6

​per idem tempus tribuni militum duo ex duabus Hispaniis cum litteris C. Atinii et L. Manlii, qui eas provincias obtinebant, venerunt.

与此同时,来自两个西班牙行省的两名军事护民官带着管辖这些行省的盖乌斯·阿蒂尼乌斯和卢修斯·曼利乌斯的信件抵达。

§39.7.7

​ex iis litteris cognitum est Celtiberos Lusitanosque in armis esse et sociorum agros populari. de ea re consultationem integram senatus ad novos magistratus reiecit. Ludis Romanis eo anno, ​quos P. Cornelius Cethegus A. Postumius Albinus faciebant, malus in circo instabilis in signum Pollentiae procidit atque id deiecit. ea religione moti patres ​et diem unum adiciendum ludorum censuerunt, et signa duo pro uno reponenda et novum auratum faciendum.

从这些信件中得知,凯尔特伊比利亚人和卢西塔尼亚人已经武装叛乱,并正在掠夺盟友的土地。元老院将关于此事的全部讨论推迟交由新任政务官处理。在那一年的罗马竞技会上,这些竞技会是由普布利乌斯·科尔内利乌斯·塞特古斯和奥卢斯·波斯图米乌斯·阿尔比努斯举办的,竞技场内一根不稳固的桅杆倒在波伦提亚的雕像上并将其砸倒。受到这一不祥征兆的影响,元老院议员们决议将竞技会增加一天,并用两尊雕像代替原来的一尊,且其中一尊新雕像需制成镀金的。

§39.7.10

​et plebeii ludi ab aedilibus C. Sempronio Blaeso et M. Furio Lusco diem unum instaurati sunt.

并且,平民竞技会也由市政官盖乌斯·塞姆普罗尼乌斯·布莱苏斯和马尔库斯·富里乌斯·鲁斯库斯重办了一天。

语法注4 条
  1. 39.7.1cistophori ducenta quinquaginta

    根据前后文(如 argenti pondo ducenta viginti milia, tetrachmum Atticum centum viginti septem milia),在 ducenta quinquaginta 后面省略了 milia(千)。cistophori 是 cistophorus(基斯托福路斯银币,小亚细亚广泛流通的银币)的复数属格形式,修饰省略的数量名词。

  2. 39.7.3carminaque a militibus ea in imperatorem dicta, ut facile appareret ...

    该分句省略了主动词,可补入 dicta [sunt]。指示代词 'ea'(如此的)指向后面由 'ut' 引导的结果从句。在 ut 从句内部,有两个“对格加不定式”结构([1] 'ea dici' 和 [2] 'triumphum esse... celebrem')并列,作为非人称动词 'appareret' 的主语。

  3. 39.7.5quod eius solutum antea non esset

    'eius' 是部分属格,指代前文的 'stipendium'(民众缴纳的战时税)。它与关系代词 'quod'(主格、中性单数)结合,表示“其中在以前尚未偿还的部分”。这种 'quod eius' 的结构是表示未偿还余款的法律惯用语。使用虚拟式过去完成时被动语态 'esset solutum',是因为它处于表示元老院决议内容的 ut 从句之内的从属关系从句中。

  4. 39.7.5vicenos quinos et semisses in milia aeris

    这一短语表示偿还的比例:“每一千阿斯偿还二十五个半阿斯(即 25.5 阿斯)”。'vicenos quinos' 是分配数词(各二十五),'semisses'(semis 的复数宾格,意为半阿斯)表示“半个”。'in milia aeris' 意为“每千阿斯”,整体表示约 2.55% 的退税或偿还比例。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校阅 — 译文 1 处
urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:39.7.1-39.7.10