- 底本
- Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:37.36.1-37.36.9
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-10
在会议上未能达成和平条件后,使者试图私下收买普布利乌斯·西庇阿,但西庇阿断然拒绝了贿赂,并指出国王对自身处境缺乏清醒认识。和平努力宣告失败,安条克国王转向全力备战。
legatus postquam nihil aequi1 in consilio impetrare se censebat, privatim — sic enim imperatum erat — P. Scipionis temptare animum est conatus.
使者见在会议上无法获得任何公平的条件,便私下里——因为他曾被如此授意——试图刺探普布利乌斯·西庇阿的心意。
omnium primum filium ei sine pretio redditurum regem dixit; deinde ignarus et animi Scipionis et moris Romani, auri pondus ingens est pollicitus, et nomine tantum regio excepto societatem omnis regni, si per eum pacem impetrasset.
他首先表示,国王将无偿归还他的儿子;接着,由于既不了解西庇阿的为人,也不了解罗马人的风俗,他许诺了巨额的黄金,并表示如果通过西庇阿达成和平,除了保留王号之外,可以分享整个王国的统治权。
ad ea Scipio: “quod Romanos omnis, quod me, ad quem missus es, ignoras, minus miror, cum te fortunam eius, a quo venis, ignorare cernam. Lysimachia tenenda erat, ne Chersonesum intraremus, aut ad Hellespontum obsistendum,2 ne in Asiam traiceremus, si pacem tamquam ab sollicitis de belli eventu petituri eratis; concesso vero in Asiam transitu3 et non solum frenis, sed etiam iugo accepto quae disceptatio ex aequo, cum imperium patiendum sit, relicta est?
对此,西庇阿说:“你既不了解所有的罗马人,也不了解我这个你被派往的对象,我并不感到十分惊讶,因为我看到你连派遣你来的那个人的处境都不了解。如果你们打算向那些对战争结局感到忧虑的人请求和平,那你们本应当守住利西马基亚,免得我们进入赫尔松涅苏斯,或者应当在赫勒斯滂进行抵抗,免得我们渡海进入亚洲。然而,既然已经允许我们进入亚洲,不仅接受了缰绳,甚至连轭具也接受了,那么在必须屈从于支配的情况下,还留有什么平等的谈判余地呢?
ego ex munificentia regia maximum donum filium habebo; aliis, deos precor, ne umquam fortuna egeat mea;4 animus certe non egebit.
我将接受我儿子作为国王慷慨馈赠的最大礼物;至于其他东西,我向众神祈祷,愿我的命运永远不需要它们;我的内心当然绝不会需要。
pro tanto in me munere gratum me in se esse sentiet, si privatam gratiam pro privato beneficio desiderabit; publice nec habebo quicquam ab illo nec dabo.
针对对我如此重大的恩惠,如果他希望用私人的感激来报答私人的恩德,他会发现我是感激他的;但在公事上,我既不会从他那里接受任何东西,也不会给予任何东西。
quod in praesentia dare possim, fidele consilium est. abi, nuntia meis verbis, bello absistat, pacis condicionem nullam recuset.”
我目前所能给予的,是忠诚的劝告。去吧,以我的话转告他:放弃战争,不要拒绝任何和平条件。”
nihil ea moverunt regem, tutam fore belli aleam ratum, quando perinde ac victo iam sibi5 leges dicerentur. omissa igitur in praesentia mentione pacis totam curam in belli apparatum intendit.
这些话完全没有动摇国王,因为他认为,既然人家向他提出条件就像对他这个已经战败的人一样,那么进行战争的冒险反而更安全。因此,目前对和平的提及被搁置一旁,他将全部精力投入到战争的准备中。
- 37.36.1nihil aequi
中性单数属格形容词 aequi 修饰中性代词 nihil,构成部分属格,意为“任何公平/合理的事物”。
- 37.36.4ad Hellespontum obsistendum
与前半句的 Lysimachia tenenda erat(动形容词被动式)相平行,此处是不及物动词 obsisto 的非人称被动动形容词结构,省略了 erat,意为“或者本应当在赫勒斯滂进行抵抗”。
- 37.36.5concesso vero in Asiam transitu
由名词 transitu 和过去分词 concesso 构成的夺格绝对结构。后半句的 frenis, sed etiam iugo accepto 同样是夺格绝对结构,在当前现实下带有一种让步或对立的语气。
- 37.36.6aliis... ne umquam fortuna egeat mea
aliis 是中性复数夺格(对应前句的 donum,省去了 donis),受动词 egeat(要求夺格)支配。由于语序倒置,它被置于句首以示强调。
- 37.36.9perinde ac victo iam sibi
perinde ac(仿佛,如同)修饰过去分词 victo(与格)。victo 与代词 sibi(指代国王安条克)成同格关系,作为 leges dicerentur(被施加条件)的间接宾语。
