← 李维

自建城以来史

§37.23.1-37.23.11

罗得斯舰队与叙利亚舰队在西德附近遭遇

罗得斯舰队以法塞利斯为据点等待敌军,但因担心疫病爆发而转移,并在欧里梅敦河附近获悉叙利亚舰队逼近。两支舰队在西德附近遭遇并准备交战,但由于指挥官尤达莫斯操纵失当且过于急躁,罗得斯一方起初陷入了混乱。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§37.23.1

​in confinio Lyciae et Pamphyliae Phaselis est; prominet penitus in altum conspiciturque prima terrarum Rhodum a Cilicia petentibus1 et procul navium praebet prospectum. eo maxime, ut in obvio classi hostium essent, electus locus est;

法塞利斯位于吕基亚与潘非利亚的交界处;它向深海中凸出,是那些从基利家前往罗得斯的人首先看到的陆地,并能提供远眺船只的视野。正是为了在敌军舰队的必经之路上迎击他们,这个地方才被特别选中。

§37.23.2

​ceterum, quod non providerunt, et loco gravi et tempore anni — medium enim aestatis erat —, ad hoc insolito odore ingruere morbi vulgo, maxime in remiges, coeperunt.

然而,由于他们未能预见的原因,既因为该地气候恶劣,又因为时值盛夏,加之异常的恶臭,疾病开始在人群中,尤其是桨手中间广泛流行。

§37.23.3

​cuius pestilentiae metu profecti cum praeterveherentur Pamphylium sinum, ad Eurymedontem amnem appulsa classe audiunt ab Aspendiis ad Sidam hostis esse.

因害怕这种疫病而出发,当他们驶过潘非利亚湾时,将舰队停泊在欧里梅敦河畔,并从阿斯彭多斯人那里获悉,敌军正在西德附近。

§37.23.4

​tardius navigaverant regii adverso tempore etesiarum, quod velut statum favoniis ventis est.2 Rhodiorum duae et triginta quadriremes et quattuor triremes fuere; ​regia classis septem et triginta maioris formae navium erat; in quibus tres hepteres, quattuor hexeres habebat. praeter has decem triremes erant. et hi adesse hostis ex specula quadam cognoverunt.

由于遇上信风(季风)的逆风期,王室舰队航行得较为缓慢,这仿佛是对于西风而言固定的风期。罗得斯人拥有三十二艘四层橹船和四艘三层橹船;王室舰队则由三十七艘较大规格的船只组成,其中拥有三艘七层橹船和四艘六层橹船。除这些之外,还有十艘三层橹船。他们也从某处瞭望哨得知敌军已在眼前。

§37.23.6

​utraque classis postero die luce prima, tamquam eo die pugnatura, e portu movit; et postquam superavere Rhodii promunturium, quod ab Sida prominet in altum, extemplo et conspecti ab hostibus sunt et ipsi eos viderunt.

次日黎明,两支舰队都驶离港口,仿佛当天就要交战一般;当罗得斯人绕过从西德凸入深海的岬角后,他们立刻被敌军发现,自己也看到了敌军。

§37.23.7

​ab regiis sinistro cornu, quod ab alto obiectum erat, Hannibal, dextro Apollonius, purpuratorum unus, praeerat; et iam in frontem derectas habebant naves.

在国王一方,面向公海部署的左翼由汉尼拔指挥,右翼由廷臣之一阿波罗尼奥斯指挥;他们已经将船只排成横队。

§37.23.8

​Rhodii longo agmine veniebant; prima praetoria navis Eudami erat; cogebat agmen Chariclitus; Pamphilidas mediae classi praeerat.

罗得斯人排成一列长纵队行进;首船是尤达莫斯的旗舰;查里克利图斯殿后;潘菲利达斯指挥中军舰队。

§37.23.9

​Eudamus postquam hostium aciem instructam et paratam ad concurrendum vidit, et ipse in altum evehitur, et deinceps quae sequebantur servantes ordinem in frontem derigere iubet.

尤达莫斯看到敌军的战线已经排好、准备迎战后,他自己也向公海驶去,并命令后面陆续跟进的船只保持队形,向正面排开。

§37.23.10

​ea res primo tumultum praebuit; nam nec sic in altum evectus erat, ut ordo omnium navium ad terram explicari posset, et festinans ipse3 praepropere cum quinque solis navibus Hannibali occurrit; ceteri quia in frontem derigere iussi erant, ​non sequebantur. extremo agmini loci nihil ad terram relicti erat;4 trepidantibusque iis inter se iam in dextro cornu adversus Hannibalem pugnabatur.

这一举动起初引起了混乱;因为他向公海驶出的距离不够远,以至于无法将所有船只的队形向陆地一侧展开,而且他自己过于急躁,仅率领五艘船只就去迎击汉尼拔;其他人由于被命令向正面排开,因此没有跟从。纵队末尾在陆地一侧已经没有留出任何空间;在他们彼此惊慌混乱之际,右翼对抗汉尼拔的战斗已经打响。

语法注4 条
  1. 37.23.1petentibus

    现在分词的复数与格,在此充当判断与格(dativus iudicantis),表示“对于那些从基利家前往罗得斯的人而言”。

  2. 37.23.4adverso tempore etesiarum, quod velut statum favoniis ventis est

    关系代名词 quod(中性单数)在上下文指代“信风(季风)的时期”(tempus etesiarum)。favoniis ventis 是与格,意为“对于西风而言”。此句解释了在该季节中,信风对于西风来说就像是某种固定吹袭的时期。

  3. 37.23.10nec sic in altum evectus erat, ut ordo omnium navium ad terram explicari posset, et festinans ipse...

    这里使用了 nec... et... 的关联结构,并列了两个原因:“既没有(足够地)驶入深海,而且他自己又过于急躁”。ut 引导的结果从句与 sic 呼应,表示“未达到……以至于所有船只的队形能向陆地一侧展开”。

  4. 37.23.11extremo agmini loci nihil ad terram relicti erat

    在短语 loci nihil... relicti 中,loci(空间)和 relicti(被留下的)都是修饰中性代词 nihil(没有东西)的部分属格,字面意思是“在纵队末尾向着陆地一侧没有留下任何空间”。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:37.23.1-37.23.11