← 李维

自建城以来史

§37.14.1-37.14.7

埃米利乌斯接管舰队与封锁埃非索斯之议

埃米利乌斯·雷吉鲁斯抵达萨摩斯以接管海军指挥权,前任盖乌斯·利维乌斯向他提议了一项封锁埃非索斯港口的方案。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§37.14.1

​Piraei1 L. Aemilio Regillo succedenti ad navale imperium Epicrates occurrit; ​qui audita clade Rhodiorum, cum ipse duas tantum quinqueremes haberet, Epicratem cum quattuor navibus in Asiam secum reduxit; prosecutae etiam apertae Atheniensium naves sunt.

在比雷埃夫斯,接任海军指挥权的卢基乌斯·埃米利乌斯·雷吉鲁斯遇到了埃皮克拉特斯;埃米利乌斯听闻罗德斯人的惨败后,尽管他自己仅有两艘五级战船,仍带着埃皮克拉特斯及其四艘船一同回到了亚洲;雅典人的无甲板船也随同前行。

§37.14.3

​Aegaeo mari traiecit Chium. eodem Timasicrates Rhodius cum duabus quadriremibus ab Samo nocte intempesta venit, deductusque ad Aemilium praesidii causa se missum ait, quod eam oram maris infestam onerariis regiae naves excursionibus crebris ab Hellesponto atque Abydo facerent. traicienti Aemilio a Chio Samum duae Rhodiae quadriremes, missae obviam ab Livio, et rex Eumenes cum duabus quinqueremibus occurrit.

他渡过爱琴海前往希奥斯。在同一地方,罗德斯人提马西克拉特斯率领两艘四级战船在深夜从萨摩斯赶来,被引见给埃米利乌斯后,他表示自己被派来是为了提供保护,因为国王的船只正从赫勒斯滂和阿比多斯频繁出击,使该沿海海域对商船极为危险。在埃米利乌斯从希奥斯渡海前往萨摩斯时,由利维乌斯派来迎接他的两艘罗德斯四级战船,以及欧墨尼斯国王率领的两艘五级战船与他相遇。

§37.14.4

​Samum postquam ventum est, accepta ab Livio classe et sacrificio, ut adsolet, rite facto Aemilius consilium advocavit. ibi C. Livius — is enim est primus rogatus sententiam2 — neminem fidelius posse dare consilium dixit quam eum, qui id alteri suaderet, quod ipse, si in eodem loco esset, ​facturus fuerit:3 se in animo habuisse tota classe Ephesum petere et onerarias ducere multa saburra gravatas, ​atque eas in faucibus portus supprimere; ​et eo minoris molimenti4 ea claustra esse, quod in fluminis modum longum et angustum et vadosum ostium portus sit. ita adempturum se maris usum hostibus fuisse5 inutilemque classem facturum.

抵达萨摩斯后,埃米利乌斯从利维乌斯手中接管了舰队,并按照惯例举行了隆重的祭祀,随后召集了会议。在会议上,盖乌斯·利维乌斯——因为他是第一个被征询意见的人——表示,没有人能比那个如果处于相同境地就会做出同样事情的人,更忠诚地提出建议:他说,自己曾打算率领全体舰队前往埃非索斯,并带上装满大量压舱物的商船,随即将它们沉没在港口的入口处;并且,由于港口的入口像河流一样狭长且水浅,建造这一屏障的困难也会相应较小。他说,通过这种方式,他本可以剥夺敌人对海洋的使用权,并使他们的舰队失去作用。

语法注5 条
  1. 37.14.1Piraei

    地名 Piraeus(比雷埃夫斯)的单数方位格(locative)。第二变格名词的方位格采用与单数属格相同的词尾 -i,在此意为“在比雷埃夫斯”。

  2. 37.14.4sententiam

    保留宾格(retained accusative)。在主动语态中带双宾格(人与物皆用宾格)的动词 rogare(向某人[宾格]征求某意见[宾格])在变为被动语态(rogatus)时,表示事物的宾格(sententiam)得以保留。

  3. 37.14.4si in eodem loco esset, facturus fuerit

    间接引语中过去相反事实条件句的结论节。其直接引语形式应为“si... essem, fecissem”(或“facturus fui”)。在取决于过去时主句动词 dixit 的间接引语中,此结构由能动周边曲折式(未来分词配合 sum 的虚拟式完成时 fuerit)来表示。

  4. 37.14.7minoris molimenti

    性质属格(genitive of quality),在句中作不定式 esse 的表语,意为“(该屏障是)较少困难/劳力的”(即更容易建造)。

  5. 37.14.7adempturum se maris usum hostibus fuisse

    在宾格加不定式(AcI)结构中表示过去相反事实条件句的结论节。直接引语中的“ademissem”或“adempturus fui”(“我本已夺去”)在此由未来分词(adempturum)配合 fuisse 表示。hostibus 是与夺取动词连用的分离与格(dative of separation)。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校阅 — 译文 1 处
urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:37.14.1-37.14.7