- 底本
- Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:36.35.1-36.35.14
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-09
在昆克蒂乌斯的调停下,罗马同埃托利亚人达成休战并解除包围;随后,执政官阿基利乌斯和元老院接待了来自埃培罗斯和马其顿等各势力的使团,在希腊针对安条克国王的战争至此宣告结束。
adsentiebatur his consul; sed pudor, si irrito incepto abscederet obsidione,1 occurrebat. tota inde Quinctio res permissa est.
执政官赞同这些看法;但如果半途而废、撤离包围,耻辱感便涌上心头。于是,整件事都交由昆克蒂乌斯处理。
is rursus ad eam partem muri, qua paulo ante vociferati Aetoli fuerant, rediit. ibi cum impensius orarent, ut misereretur gentis Aetolorum, exire aliquos ad se iussit. Phaeneas ipse principesque alii extemplo egressi sunt. quibus provolutis ad pedes “fortuna” inquit “vestra facit, ut et irae meae et orationi temperem.
他再次回到不久前埃托利亚人曾呼喊的那部分城墙前。在那里,当他们更加恳切地哀求他怜悯埃托利亚民族时,他命令他们中出来几个人到他这里。法埃内亚斯本人和其他领袖立刻走了出来。当他们拜倒在脚下时,他说:“你们的厄运使我克制了自己的愤怒和言辞。
evenerunt quae praedixi eventura, et ne hoc quidem reliqui2 vobis est, ut indignis accidisse ea videantur; ego tamen sorte quadam nutriendae Graeciae3 datus ne ingratis quidem benefacere absistam.
我曾预言将会发生的事情已经发生了,而且你们甚至连这一点余地都没有留下,即让这些事情看起来像是降临在无辜者身上;然而我,由于某种培育希腊的命运而被赋予此责,绝不会停止对甚至忘恩负义之人行善。
mittite oratores ad consulem, qui indutias tanti temporis petant, ut mittere legatos Romam possitis, per quos senatui de vobis permittatis; ego apud consulem deprecator defensorque vobis adero.”
派使者去执政官那里,请求一段足够长时间的休战,以便你们能向罗马派遣使节,通过他们向元老院交付你们的命运;我将在执政官面前作为你们的恳求者和辩护人到场。”
ita, ut censuerat Quinctius, fecerunt, nec aspernatus est consul legationem; indutiisque in diem certam datis, qua legatio renuntiari ab Roma posset, soluta obsidio est et exercitus in Phocidem missus.
他们按照昆克蒂乌斯的建议做了,执政官也没有拒绝该使团;在给定了特定日期(在此日期前,罗马的使节可以回报消息)的休战后,包围被解除,军队被送往福基斯。
consul cum T. Quinctio ad Achaicum concilium Aegium traiecit. ibi de Eleis et de exulibus Lacedaemoniorum restituendis actum est; neutra perfecta res, quia suae gratiae reservari exulum causam Achaei, Elei4 per se ipsi quam per Romanos maluerunt Achaico contribui concilio.
执政官与提图斯·昆克蒂乌斯渡海前往艾吉翁,参加阿哈伊亚同盟会议。在那里讨论了关于埃利亚人以及恢复拉刻代蒙亡命者的问题;两件事都未达成,因为阿哈伊亚人希望将亡命者的案件留作自己的恩惠,而埃利亚人则宁愿通过他们自己而不是通过罗马人并入阿哈伊亚同盟会议。
Epirotarum legati ad consulem venerunt, quos non sincera fide in amicitia fuisse satis constabat; militem tamen nullum Antiocho dederant; pecunia iuvisse eum insimulabantur; legatos ad regem ne ipsi quidem misisse infitiabantur.
埃培罗斯人的使者来到执政官面前,充分表明他们在友谊中并非抱持真诚的忠信;然而他们并未给安条克提供任何士兵;他们被指控用金钱资助他;他们自己也并不否认曾向国王派遣使者。
iis petentibus, ut in amicitia pristina esse liceret, respondit consul se, utrum hostium an pacatorum eos numero haberet, nondum scire; senatum eius rei iudicem fore; integram se causam eorum Romam reicere; indutias ad id dierum nonaginta dare.
在他们请求允许保持先前的友谊时,执政官回答说,他尚未知道应将他们归入敌人还是讲和者的行列;元老院将是该事的裁判者;他将他们未决的案件发回罗马;并为此给予九十天的休战。
Epirotae Romam missi senatum adierunt. iis magis, quae non fecissent hostilia,5 referentibus quam purgantibus ea, de quibus arguebantur, responsum datum est, quo veniam impetrasse, non causam probasse videri possent.
被送往罗马的埃培罗斯人觐见了元老院。与其说他们在为自己被指控的事情辩护,不如说他们是在陈述自己没有做过的敌对行为。元老院给出了一个答复,使他们看起来似乎得到了宽恕,但并未证明他们行为的合理性。
et Philippi regis legati sub idem tempus in senatum introducti, gratulantes de victoria. iis petentibus, ut sibi sacrificare in Capitolio donumque ex auro liceret ponere in aede Iovis optimi maximi, permissum ab senatu.
几乎在同一时间,腓力国王的使者也被引入元老院,祝贺胜利。在他们请求允许在卡皮托利乌斯献祭,并将一件黄金礼物奉纳在最伟大最崇高的朱庇特神殿中时,得到了元老院的许可。
centum pondo coronam auream posuerunt. non responsum solum benigne regis legatis est, sed filius quoque Philippi Demetrius, qui obses Romae erat, ad patrem reducendus legatis datus est.
他们奉纳了一顶重达一百磅的金冠。不仅对国王的使者作出了友善的答复,而且作为人质留在罗马的腓力之子德米特里乌斯,也被交给使者带回父亲身边。
bellum, quod cum Antiocho rege in Graecia gestum est a M’. Acilio consule, hunc finem habuit.
由执政官马尼乌斯·阿基利乌斯在希腊与安条克国王进行的战争,至此画上了句号。
- 36.35.1si irrito incepto abscederet obsidione
虚拟式未完成过去时 abscederet 用于条件从句中,表示未来假设的情况,解释了主句中 pudor(羞耻感)的具体内容。irrito incepto 是独立夺格(“在企图失败的情况下”),而 obsidione 是由动词 abscedere 所要求的表示分离的夺格。
- 36.35.4reliqui
修饰指示代词 hoc 的部分属格(或谓语属格),意为“剩余的东西”。随后的 ut 从句是结果副词从句(或名词从句),用以解释这一“剩余之事”的具体内容。
- 36.35.4nutriendae Graeciae
与格形式的动形容词结构,表示目的,修饰分词 datus(“被赋予/被任命”),意为“为了培育希腊”。
- 36.35.7Achaei, Elei
由 quia 引导的原因从句内部的双重主谓结构。Achaei 和 Elei 是各自的主语。共享同一个控制动词 maluerunt,前者以带对格的不定式短语 causam reservari 为宾语,后者以被动不定式 contribui(由于以 Elei 自身为语义主语而起主格不定式作用)为宾语。
- 36.35.11quae non fecissent hostilia
关系从句中的虚拟式过去完成时 fecissent。此处使用虚拟式是因为它表达了埃培罗斯人使者在自我辩护语境中所陈述的主张(即间接引语中的从句,“他们声称自己未曾做过的敌对行为”)。
