← 李维

自建城以来史

§35.25.1-35.25.12

阿开亚同盟对纳比斯宣战与菲洛波义曼出兵

斯巴达的纳比斯蹂躏阿开亚领地,阿开亚人在使节自罗马返回后召开会议。在菲洛波义曼谨慎而巧妙的演说鼓舞下,同盟决定开战,随后他下水阿开亚舰队以救援居特乌姆。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§35.25.1

​et populus quidem Romanus ita se ad omnis conatus Antiochi praeparabat; ​Nabis iam non differebat bellum, sed summa vi Gytheum oppugnabat et infestus Achaeis, quod miserant obsessis praesidium, ​agros eorum vastabat. Achaei non antea ausi capessere bellum, ​quam1 ab Roma revertissent legati, ut, quid senatui placeret, scirent, post reditum legatorum et Sicyonem concilium edixerunt et legatos ad T. Quinctium miserunt, qui consilium ab eo peterent.

而罗马人民也确实在如此准备应对安条克的任何企图;纳比斯此时已不再拖延战争,而是用尽全力攻打居特乌姆,并对阿开亚人充满敌意,因为他们曾向被围困者派出了一支守备队,蹂躏着他们的田地。阿开亚人此前不敢着手战争,直至使节从罗马返回,以便获知元老院的意向;但在使节返回后,他们既在西基翁宣告召集会议,又派遣使节去见提图斯·昆克蒂乌斯,向他寻求建议。

§35.25.5

​in concilio omnium ad bellum extemplo capessendum inclinatae sententiae erant; litterae T. Quincti cunctationem iniecerunt, quibus auctor erat praetorem classemque Romanam expectandi.

在会议上,所有人的意见都倾向于立即着手战争;但提图斯·昆克蒂乌斯的一封信带来了迟疑,他在信中建议等待罗马法务官和舰队。

§35.25.6

​cum principum alii in sententia permanerent, alii utendum eius, quem ipsi consuluissent, consilio censerent, multitudo Philopoemenis sententiam expectabat.

当一部分领袖坚持原有意见,而另一部分人认为应当采纳他们自己所咨询之人的建议时,民众都在等待着菲洛波义曼的意见。

§35.25.7

​praetor is tum erat et omnis eo tempore et prudentia et auctoritate anteibat. is praefatus bene comparatum apud Aetolos esse, ne2 praetor, cum de bello consuluisset, ipse sententiam diceret, statuere quam primum ipsos, quid vellent, iussit:

他当时担任法务官,在那个时代,他在智慧和威望上都超越了所有人。他首先说明,在埃托利亚人那里有一项很好的规定,即法务官在就战争事宜进行咨询时,自己不发表意见;因此他命令他们自己尽快决定他们想要什么:

§35.25.8

​praetorem decreta eorum3 cum fide et cura exsecuturum adnisurumque, ut, quantum in consilio humano positum esset, ​nec pacis eos paeniteret nec belli. plus ea oratio momenti ad incitandos ad bellum habuit, quam si aperte suadendo cupiditatem res gerendi ostendisset.

法务官将会忠实且尽责地执行他们的决议,并会努力确保,在人力所能及的范围内,他们既不后悔选择和平,也不后悔选择战争。这番讲话在煽动他们进行战争方面,比他如果公开劝说、显露出自己渴望行动所起的作用还要大。

§35.25.10

​itaque ingenti consensu bellum decretum est, tempus et ratio administrandi eius libera praetori permissa.

因此,在极大的共识下,战争被决定了,而进行战争的时间和方式则完全留给法务官自由决定。

§35.25.11

​Philopoemen, praeterquam quod ita Quinctio placeret,4 et ipse existimabat classem Romanam expectandam, ​quae a mari Gytheum tueri posset; sed metuens, ne dilationem res non pateretur, et non Gytheum solum sed praesidium quoque missum ad tuendam urbem amitteretur, naves Achaeorum deduxit.

菲洛波义曼除了因为昆克蒂乌斯意图如此之外,他自己也认为应当等待罗马舰队,它能够从海上保护居特乌姆;但因担心事情不容拖延,不仅会失去居特乌姆,还会失去为保护该城而派去的守备队,他便将阿开亚人的船只下水。

语法注4 条
  1. 35.25.2non antea... quam

    相关结构 non antea... quam... 作用相当于 antequam(“直到……才……”)。虚拟式过去完成时 revertissent 表示从过去角度出发的未来预期(即作为先决条件的使节返回)。

  2. 35.25.7bene comparatum... esse, ne

    无人称不定式结构 bene comparatum... esse 意为“……是一项很好的规定/已被妥善安排”。ne 从句(ne praetor... ipse sententiam diceret)用作名词性的意志从句,说明了这项规定的具体内容。

  3. 35.25.8praetorem decreta eorum

    这是由前文动词 iussit 引导的间接引语(oratio obliqua)的延续。宾格 praetorem(指菲洛波义曼本人)作为将来主动不定式 exsecuturum [esse] 和 adnisurumque [esse] 的逻辑主语。

  4. 35.25.11praeterquam quod ita Quinctio placeret

    连词短语 praeterquam quod 意为“除了……的事实之外/此外”。虽然它通常接直陈式来陈述事实,但这里使用虚拟式 placeret 是因为该原因被作为菲洛波义曼主观考量的一部分(间接从句)来陈述。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:35.25.1-35.25.12