← 李维

自建城以来史

§35.11.1-35.11.13

利古里亚遇围与努米底亚骑兵的奇策

罗马军队在利古里亚的一处窄隘中被围,面临让人联想起考迪乌姆惨败的危机。然而,努米底亚骑兵通过放火烧毁附近村庄的奇策,迫使敌人撤围,从而解救了执政官。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§35.11.1

​diu nihil in Liguribus dignum memoria gestum erat; extremo eius anni bis in magnum periculum res adducta est; ​nam et castra consulis oppugnata aegre sunt defensa, et non ita multo post per saltum angustum cum duceretur agmen Romanum, ​ipsas fauces exercitus Ligurum insedit. qua cum1 exitus non pateret, converso agmine redire institit consul. et ab tergo fauces saltus occupatae a parte hostium erant, Caudinaeque cladis memoria non animis modo, sed prope oculis obversabatur.

很长一段时间以来,在利古里亚人中没有发生过什么值得纪念的事情;但在那年年底,局势曾两次陷入极大的危险之中;因为执政官的营地不仅在遭到袭击后好不容易才得以防守,而且此后不久,当罗马行军纵队正通过一条狭窄的山隘时,一支利古里亚人的军队占领了山隘的咽喉要道。既然无法从那里通过,执政官便调转纵队,决定原路折回。然而在后方,山隘的入口也已被一部分敌人占领,考迪乌姆惨败的记忆不仅浮现在脑海中,甚至几乎呈现在眼前。

§35.11.4

​Numidas octingentos ferme equites inter auxilia habebat. eorum praefectus consuli pollicetur se parte utra vellet cum suis erupturum, tantum uti diceret,2 utra pars frequentior vicis esset; ​in eos se impetum facturum et nihil prius quam3 flammam tectis iniecturum, ut is pavor cogeret Ligures excedere saltu, quem obsiderent, ​et discurrere ad opem ferendam suis. collaudatum eum consul spe praemiorum onerat. Numidae equos conscendunt et obequitare stationibus hostium, neminem lacessentes, coeperunt.

执政官在辅助军中拥有大约八百名努米底亚骑兵。他们的指挥官向执政官保证,他将率领部下从执政官所希望的任何一侧突破,只要执政官告诉他,哪一个方向的村庄更为密集;他将对这些村庄发起进攻,并首先放火烧毁房屋,以便这种恐慌迫使利古里亚人离开他们所围围的山隘,并四处奔走以营救他们自己的亲人。执政官大加赞赏他,并许以优厚的奖赏。努米底亚人跨上战马,开始向敌人的哨所骑行,没有挑衅任何人。

§35.11.7

​nihil primo adspectu contemptius: equi hominesque paululi et graciles, discinctus et inermis eques, praeterquam quod iacula secum portat, ​equi sine frenis, deformis ipse cursus rigida cervice et extento capite currentium. hunc contemptum de industria augentes labi ex equis et per ludibrium spectaculo esse.4

初看上去,没有什么比这更令人轻视的了:马匹和人都极其矮小瘦弱,骑兵不束腰带且不着盔甲,除了随身携带标枪之外别无武器,马匹没有套缰绳,奔跑时脖子僵硬、脑袋前伸,其跑姿本身也十分难看。他们故意加深这种轻蔑,纷纷从马上跌落,成为令人嘲笑的笑柄。

§35.11.9

​itaque qui primo intenti paratique, si lacesserentur, in stationibus fuerant, iam inermes sedentesque pars maxima spectabant.

因此,那些起初高度警惕、准备好在受到挑衅时随时应对并坚守在哨所里的人,此时绝大多数人已放下武器坐了下来,只顾着观看。

§35.11.10

​Numidae adequitare, dein refugere, sed propius saltum paulatim evehi, velut quos impotentis regendi equi invitos efferrent. postremo subditis calcaribus per medias stationes hostium erupere, ​et in agrum latiorem evecti omnia propinqua viae tecta incendunt; proximo deinde vico inferunt ignem; ferro flammaque omnia pervastant.

努米底亚人一会儿骑马逼近,一会儿又退后,但逐渐向山隘靠近,仿佛是无法驾驭的惊马在违背他们的意愿而将他们带走。最后,他们猛踢马刺,冲过了敌人哨所的正中央,冲向更宽阔的平野后,他们放火烧毁了道路附近的所有房屋;接着,他们又放火烧毁了最近的村庄;用刀剑和火焰彻底摧毁了一切。

§35.11.12

​fumus primo conspectus, deinde clamor trepidantium in vicis auditus, postremo seniores puerique refugientes tumultum in castris fecerunt.

起初看见了浓烟,接着听到了村庄里惊慌失措的人们的呼喊声,最后,逃难的老人和孩子在营地中引起了恐慌。

§35.11.13

​itaque sine consilio, sine imperio pro se quisque currere ad sua tutanda; momentoque temporis castra relicta erant, et obsidione liberatus consul, quo intenderat, pervenit.

因此,没有计划,也没有命令,每个人都为了保护自己的财产而各自奔逃;瞬间营地就被废弃了,解脱包围的执政官也抵达了他原本打算前往的目的地。

语法注4 条
  1. 35.11.3qua cum

    关系副词 qua(由该处、由此路径)与表示原因的连词 cum(因为)的结合。其先行词为前句的 fauces(山隘、隘口)。

  2. 35.11.4tantum uti diceret

    由 pollicetur 引导的间接引语中的从属句。uti 为 ut 的古体形式。tantum ut(只要……、仅需……)后接虚拟式未完成过去时 diceret,表示限制或条件。

  3. 35.11.5nihil prius quam

    直译为“在……之前不做任何事”,但在习惯用法中表示强烈的优先权,意为“最先”、“首先”。在此处修饰未来不定式 iniecturum [esse]。

  4. 35.11.8spectaculo esse

    spectaculo 为目的与格,esse 为历史不定式(用以代替直陈式未完成过去时,主语 Numidae 为主格)。意为“成为了(供人嘲笑的)见世物”。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校阅 — 注 1 处
urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:35.11.1-35.11.13