← 李维

自建城以来史

§34.39.1-34.39.13

斯巴达街巷战与罗马军队受阻撤退

攻入斯巴达市街的罗马军队遭遇顽强抵抗,并在毕达哥拉斯下令放火引起的火灾阻碍下,最终在昆克提乌斯的命令下被迫暂时撤退。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§34.39.1

​Romanos primo sustinebant in angustiis Lacedaemonii, ternaeque acies tempore uno locis diversis pugnabant; ​deinde crescente certamine nequaquam erat proelium par. missilibus enim Lacedaemonii pugnabant, a quibus se et magnitudine scuti perfacile Romanus tuebatur miles, et quod1 alii vani, ​alii leves admodum ictus erant. nam propter angustias loci confertamque turbam non modo ad emittenda cum procursu, quo plurimum concitantur, tela spatium habebant, sed ne ut de gradu quidem libero ac stabili conarentur.2

起初,拉刻代蒙人在狭窄的通道里阻挡着罗马人,三支战线同时在不同的地方进行战斗;随后,随着战斗愈演愈烈,战斗决非势均力敌。因为拉刻代蒙人是用投射兵器作战的,罗马士兵一方面凭借盾牌的巨大尺寸非常容易地保护自己,另一方面也因为其中一些投射物落空了,另一些则打击极轻。因为由于场地的狭窄和拥挤的人群,他们不仅没有空间通过助跑(这是最能增加威力的方式)来投掷武器,甚至无法尝试在自由且稳固的立足点上投掷。

§34.39.4

​itaque ex adverso missa tela nulla in corporibus, rara in scutis haerebant; ​ab circumstantibus ex superioribus locis vulnerati quidam sunt; mox progressos iam etiam ex tectis non tela modo sed tegulae quoque inopinantis perculerunt.

因此,从正面投掷的武器没有刺中身体的,刺在盾牌上的也很罕见;有些人被周围高处的敌人击伤;不久,对于已经前进的士兵,不仅有投射兵器,还有从屋顶上落下的瓦片,出其不意地击中了他们。

§34.39.6

​sublatis deinde supra capita scutis continuatisque ita inter se, ut non modo ad caecos ictus sed ne ad inserendum quidem ex propinquo telum loci quicquam esset, testudine facta subibant.

随后,他们将盾牌举过头顶并紧密相连,以至于不仅没有给盲目的打击留下任何空间,甚至连从近处插入兵器的缝隙都没有,他们结成龟甲阵向前推进。

§34.39.7

​et primae angustiae paulisper sua hostiumque refertae turba tenuerunt; postquam in patentiorem viam urbis paulatim urgentes hostem processere, non ultra vis eorum atque impetus sustineri poterant.

起初在狭窄的通道里,由于塞满了自己和敌人的整个人群,战斗还相持了一会儿;但在他们逐渐逼退敌人、进入城市较宽阔的街道后,他们的力量和冲击力便再也无法阻挡。

§34.39.8

​cum terga vertissent Lacedaemonii et fuga effusa superiora peterent loca, Nabis quidem, ut capta urbe trepidans, quanam ipse evaderet, circumspectabat; ​Pythagoras cum ad cetera animo officioque ducis fungebatur, tum vero unus, ne caperetur urbs, causa fuit; succendi enim aedificia proxima muro iussit.

当拉刻代蒙人转身溃逃、争相向高处奔去时,纳比斯就像城市已被攻陷一般惊慌失措,环顾四周,寻找自己该往何处逃命;毕达哥拉斯虽然在其他事务上尽到了将领的心志与职责,但在那时他确实是使城市未被攻陷的唯一原因;因为他下令放火烧毁最靠近城墙的房屋。

§34.39.10

​quae cum momento temporis arsissent, ut adiuvantibus ignem, qui alias ad exstinguendum opem ferre solent,3 ​ruere in Romanos tecta, nec tegularum modo fragmenta sed etiam ambusta tigna ad armatos pervenire, et flamma late fundi, fumus terrorem etiam maiorem quam periculum facere.

当这些房屋在片刻之间燃烧起来时,那些平时习惯于协助灭火的人此时反而在助长火势,屋顶崩塌在罗马人身上,不仅是瓦片的碎片,连烧焦的梁木也落到了武装士兵身上,火焰蔓延开来,烟雾制造了甚至比危险本身更大的恐慌。

§34.39.12

​itaque et qui extra urbem erant Romanorum, tum maxime impetum facientes recessere a muro, et qui iam intraverant, ne incendio ab tergo oriente intercluderentur ab suis, receperunt sese; ​et Quinctius, postquam, quid rei esset, vidit, receptui canere iussit. ita iam capta prope urbe revocati in castra redierunt.

因此,无论是在城外正发起最猛烈进攻的罗马人退离了城墙,还是已经入城的罗马人,为了防止被后方升起的火势与己方隔绝,也纷纷撤退;昆克提乌斯在看清局势后,下令吹响撤退号。就这样,在城市几乎已被攻克的情况下,他们被召回并返回了营地。

语法注3 条
  1. 34.39.2et magnitudine scuti perfacile Romanus tuebatur miles, et quod

    并列连词 et ... et ... 连接了罗马士兵得以自卫的两个原因。一个是手段夺格(magnitudine scuti),另一个是由原因连词 quod 引导的副词从句(quod alii vani... erant),将名词短语与从属子句不均等地结合在一起。

  2. 34.39.3ne ut de gradu quidem libero ac stabili conarentur

    虚拟式未完成过去时 conarentur(异态动词 conor)之后应接的不定式(tela emittere,“投掷武器”)被省略了,因为这可以很容易地从前文的 ad emittenda ... tela 中推断出来。de gradu 意为“从(投掷武器的)立足点/姿势”。

  3. 34.39.10adiuvantibus ignem, qui alias ad exstinguendum opem ferre solent

    这是一个以现在分词 adiuvantibus 为谓语的独立夺格结构。其逻辑主语是关系代词 qui 被省略的先行词(指“人们”),并由关系从句 qui ... solent 所修饰。ignem 是分词 adiuvantibus 的直接宾语(宾格)。连词 ut 引入整个情况,意为“正如”或“好似”。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校阅 — 译文 1 处
urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:34.39.1-34.39.13