← 李维

自建城以来史

§34.31.1-34.31.19

纳比斯对占领阿哥斯与内政改革的辩解

斯巴达僭主纳比斯向罗马将军昆克提乌斯等人辩护,坚称其占领阿哥斯以及在斯巴达国内进行社会改革(解放奴隶与分配土地)的正当性。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§34.31.1

​ibi permisso,1 seu dicere prius seu audire mallet, ita coepit tyrannus: “si ipse per me, T. Quincti vosque qui adestis, causam excogitare, cur mihi aut indixissetis bellum aut inferretis, possem, tacitus eventum fortunae meae expectassem; ​nunc imperare animo nequivi, quin, priusquam perirem, cur periturus essem, scirem. et hercules, ​si tales essetis, qualis esse Carthaginienses fama est, apud quos nihil societatis fides sancti haberet,2 in me quoque vobis quid faceretis minus pensi esse3 non mirarer; ​nunc cum vos intueor, Romanos esse video, ​qui rerum divinarum foedera, humanarum fidem socialem sanctissimam habeatis; cum me ipse respexi, eum me esse spero, cui et publice, sicut ceteris Lacedaemoniis, vobiscum vetustissimum foedus sit et meo nomine privatim amicitia ac societas, nuper Philippi bello renovata.

在那里,当获准选择是由自己先说还是先听时,僭主这样开始说道:"提图斯·昆克提乌斯,以及在座的诸位,如果我自己能想出你们向我宣战或对我发起战争的原因,我就会默默地等待我命运的结局;但现在我无法克制自己的内心,以至于在灭亡之前,不能不弄清楚自己为什么会灭亡。而且,说实在的,如果你们像传闻中的迦太基人那样,在他们中间同盟的信义毫无神圣可言,那么对于你们对我所做的事情,我若是不太介意,我也不会感到惊讶;但现在当我看着你们时,我看出你们是罗马人,你们将神圣事务的条约和人类社会的信义视为最神圣之物;当我反思自己时,我希望我是这样一个人:在公事上,和其他斯巴达人一样,与你们有着最古老的条约,而在我个人名下,也有着私人的友好与同盟,这同盟最近在与腓力的战争中刚刚得到更新。

§34.31.6

​at enim ego eam violavi et everti, ​quod Argivorum civitatem teneo. quo modo hoc tuear? re an tempore? res mihi duplicem defensionem praebet; nam et ipsis vocantibus ac tradentibus urbem eam accepi, non occupavi, et accepi, cum Philippi partium, non in vestra societate esset.

然而你们会说,我侵害并推翻了它,因为我占领了阿哥斯人的城邦。我该如何为此辩护?是通过事实还是通过时机?事实为我提供了双重辩护;因为我是在他们自己呼吁并移交该城时接受它的,而不是强占的,而且我是在它属于腓力派系、并不在你们同盟之内时接受它的。

§34.31.8

​tempus autem eo me liberat, quod, cum iam Argos haberem, societas mihi vobiscum convenit, et, ut vobis mitterem ad bellum auxilia, non, ut Argis praesidium deducerem, ​pepigistis. at hercule in ea controversia, quae de Argis est, superior sum et aequitate rei, quod non vestram urbem, ​sed hostium, quod volentem, non vi coactam accepi, et vestra confessione, quod in condicionibus societatis Argos mihi reliquistis; ​ceterum nomen tyranni et facta me premunt, quod servos ad libertatem voco, quod in agros inopem plebem deduco.

至于时机,则将我免于此责,因为当我已经在占有阿哥斯时,我和你们之间达成了同盟,而你们协定的是,让我为战争向你们派遣辅助部队,而不是让我从阿哥斯撤走守备队。然而,说实在的,在这场关于阿哥斯的争议中,无论是因为事情的公正性——因为我接受的不是你们的城市,而是敌人的城市,而且是它自愿的,并非被迫——还是因为你们自己的承认——因为在同盟的条件中你们将阿哥斯留给了我,我都处于优势;此外,僭主的名声和行为也压迫着我,因为我号召奴隶获得自由,因为我将贫苦的平民安置到土地上。

§34.31.12

​de nomine hoc respondere possum, me, qualiscumque sum, eundem esse, qui fui, cum tu ipse mecum, T. ​Quincti, societatem pepigisti. tum me regem appellari a vobis memini, nunc tyrannum vocari video. itaque, si ego nomen imperii mutassem, mihi meae inconstantiae, cum vos mutetis, vobis vestrae reddenda ratio est.4

关于这个名字,我可以这样回答:无论我是怎样的人,我与你,提图斯·昆克提乌斯,亲自与我协定同盟时,是完全同一个人。我记得当时我被你们称为国王,现在我却看到自己被称为僭主。因此,如果是我改变了统治的名称,我就必须为我的反复无常负责;既然是你们改变了,那么你们就必须为你们的反复无常做出解释。

§34.31.14

​quod ad multitudinem servis liberatis auctam et egentibus divisum agrum attinet, possum quidem et in hoc me iure temporis tutari:

至于因释放奴隶而增加的群众以及分给穷人的土地,我确实也可以在这一点上用时机的权利来为自己辩护:

§34.31.15

​iam feceram haec, qualiacumque sunt, cum societatem mecum pepigistis et auxilia in bello adversus Philippum accepistis; ​sed si nunc ea fecissem, non dico “quid in eo vos laesissem aut vestram amicitiam violassem?”, sed illud, me more atque instituto maiorum fecisse.

当你们与我协定同盟并在对腓力的战争中接受辅助部队时,无论这些事情性质如何,我已经做过这些事了;但即使我是现在做这些事,我也不说‘我在其中如何伤害了你们或侵犯了你们的友谊?’,而是说,我是按照祖先的习惯和制度行事的。

§34.31.17

​nolite ad vestras leges atque instituta exigere ea, quae Lacedaemone fiunt. nihil comparare singula necesse est. vos a censu equitem, a censu peditem legitis, et paucos excellere opibus, plebem subiectam esse illis vultis; ​noster legum lator non in paucorum manu rem publicam esse voluit, quem vos senatum appellatis, nec excellere unum aut alterum ordinem in civitate, sed per aequationem fortunae ac dignitatis fore credidit, ut multi essent5 qui arma pro patria ferrent.

不要用你们的法律和制度来要求在斯巴达发生的事情。完全没有必要去比较每一个细节。你们根据财产选拔骑士,根据财产选拔步兵,并希望少数人在财富上出类拔萃,而平民则服从于他们;我们的立法者不希望国家掌握在少数人手中——你们称之为元老院,也不希望城邦中的这一个或那一个阶层出类拔萃,而是相信,通过财产和尊严的平准,将会使许多人为祖国拿起武器。

§34.31.19

​pluribus me ipse egisse quam pro patria sermonis brevitate fateor; et breviter peroratum esse potuit, nihil me, postquam vobiscum institui amicitiam, cur eius vos paeniteret, commisisse.”

我承认,与我祖国语言的简练相比,我自己说的话已经太多了;其实演说本来可以简短地结束:自与你们建立友谊以来,我没有犯下任何让你们为此后悔的事情。"

语法注5 条
  1. 34.31.1ibi permisso

    中性形容词/分词夺格的无人称独立夺格结构,意为“在得到允许时”。随后的间接疑问子句“seu dicere prius seu audire mallet”(他更愿意先说还是先听)在实质上起到了主语(被允许的内容)的作用。

  2. 34.31.3apud quos nihil societatis fides sancti haberet

    “nihil... sancti”是部分属格结构(中性形容词单数属格 sancti 修饰 nihil),意为“毫无神圣之物”。“haberet”是关系从句中表示特征或假设的未完成过去时虚拟式。整句意为“在他们中间,同盟的信义不具有任何神圣性(即不被视为神圣)”。

  3. 34.31.3vobis quid faceretis minus pensi esse

    “pensi”是形容词“pensus”(有重量的、重要的)的属格。“nihil/minus pensi habere 或 esse”是一句惯用语,意为“不介意、不重视”。此处配有“vobis”(对你们而言),表示“你们对我所做的事情几乎不放在心上”,并构成了作“mirarer”(我不会感到惊讶)宾语的不定式短语。

  4. 34.31.13mihi meae inconstantiae, cum vos mutetis, vobis vestrae reddenda ratio est

    “mihi”和“vobis”是施事者与格(意为“由我”、“由你们”)。“meae inconstantiae”和“vestrae”(省略了 inconstantiae)是修饰“ratio reddenda est”(必须做出解释/交代)的属格,表示“关于……的解释”。整句结构为:“我必须为我的反复无常做出交代,而既然是你们在改变,你们就必须为你们的反复无常做出交代”。

  5. 34.31.18per aequationem fortunae ac dignitatis fore credidit, ut multi essent

    通过“fore”(futurum esse,将来时不定式)和“ut”子句的结合来表示未来的结果,处于“credidit”后的间接引语(对格不定式结构)中。意为“他相信,通过财产和尊严的平准,将会导致有许多人(为祖国拿起武器)”。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:34.31.1-34.31.19